CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 393994 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/393994.

Nodus 393994 in documento flacius-m-clavis-2.xml


Ad hasce patrum intelligendae Scripturae regulas merito et illa Thomae adiicietur, qua Iacobum cum Paulo conciliat, docens apud Iacobum tribuentem iustificationem operibus, significare verbum iustificari idem quod iustitiam iam fide partam operibus bonis declarare: quia saepe tunc demum res existere dicuntur, cum agnoscuntur. Inquit igitur ille primum super Gal. 3. hoc modo:

Et ideo dicendum est, quod nemo iustificatur in lege, id est per legem. Nam per eam cognitio quidem peccati habebatur, ut dicitur Rom. 5. sed non habebatur per eam iustificatio. Rom. 3. Ex operibus legis nullus iustificabitur. Sed contra Iacob. 2. dicitur: Nonne Abraham ex operibus iustificatus est? Respondeo: Dicendum est, quod Iustificare potest accipi dupliciter: vel quantum ad exequutionem iustitiae, et manifestationem. et hoc modo iustificatur homo, id est iustus ostenditur ex operibus operatis: vel quantum ad habitum iustitiae infusum. et hoc modo non iustificatur quis ex operibus, cum habitus iustitiae qua homo iustificatur apud Deum, non sit acquisitus, sed per gratiam fidei infusus. Et ideo signanter Apostolus dicit, Apud Deum, quia iustitia quae est apud Deum, in interiori corde est: iustitia aut quae est ex operibus, id est quae manifestat iustum, est apud homines. et hoc modo Apostolus accipit, Apud Deum. Rom. 2, Non enim auditores, sed factores, etc. Rom. 4, Si ex operibus Abraham iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum, etc. Sic ergo patet conclusio rationis, scilicet quod Lex iustificare non potest.

Deinde super Iac. 2. ita scribit idem: Sed videtur falsum quod dicit, Nonne ex operibus iustificatus est: quia Rom. 4. probat Apostolus, quod Abraham ex fide iustificatus est, non ex operibus, et ibidem dicitur: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Ibi glossa Augustin. Non ex operibus iustificatus est, sed ex fide. Responsio: Apostolus et Augustinus loquuntur de operibus praecedentibus fidem, scilicet operibus legalibus, ut patet ibidem, ex quibus nullus plene iustificatus est: hic autem loquitur de operibus sequentibus fidem, quae dicuntur iustificare non secundum quod iustificatio dicitur iustitiae infusio, sed secundum quod dicitur iustitiae exercitatio, vel ostensio, vel consummatio. Res enim dicitur fieri, quando perficitur vel innotescit. Vide ibi plura, et abunde poteris Papistarum cavillationibus, eam Epistolam contra nos urgentibus, respondere.

Postremo super illud dictum 2. Pet. 1: Satagite, ut per bona opera certam faciatis vocationem et electionem vestram, ita loquitur: Ut per bona opera, scilicet exteriora, faciatis, id est ostendatis, vestram vocationem ad fidem ex tempore. Et electionem, per praedestinationem ab aeterno: ut scilicet certi sitis nos esse vocatos, et a Deo electos. Glos. Benefaciendo faciatis vos certos de praemio vestrae vocationis et electionis. Unde per bona opera quae facit homo, suae electionis potest habere certitudinem: non quidem scientiae, sed coniecturae, non rei, sed spei. Roman. 8, Certus sum, quod neque mors, neque vita, etc. haec ille. Observetur tamen simul, quod in Graeco non sit, Per bona opera, in praedicto Petri loco.