CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 393881 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/393881.

Nodus 393881 in documento flacius-m-clavis-2.xml


De praedictionibus ad vocationem gentium pertinentibus sub lege. Caput XXXII.

Quoniam praedictiones de Christo dictas in Veteri lege probavimus, nunc de iis, quae de gentium vocatione sunt posita, dicemus.

De vocatione gentium, praedictiones fere decem et septem modis positas accipimus. 1 Aliquando enim acceptionem earum significant, cum dicitur: Ego aemulabor eos in non gentem, in gentem insipientem irritabo eos. 2 Aliquando infirmitates, peccatorum expulsionem, meliorumque doctrinam, cum dicitur: Pronunciare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem, et caecis visum. 3 Aliquando gratiam quam acceperunt, sive adoptionis, sive miraculorum, cum dicitur: Filiae regum in honore tuo: astitit regina a dextris tuis. 4 Aliquando etiam admonitionem: ut illud quod sequitur audi filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum. 5 Aliquando glorificationem, quam Christo debemus, cum dicitur: Quia ipse est dominus Deus tuus, adorabis eum. 6 Aliquando beatitudinem et virtutem, quam meretur fidelis, cum dicitur: Adducentur regi virgines post eam. 7 Aliquando laetitiam, in qua sunt profectum suum videntes, cum dicitur: Adducentur cum gaudio et exultatione. 8 Aliquando sacerdotium et Ecclesiasticam consuetudinem, cum dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. 9 Aliquando Ecclesiae spiritualem aedificationem, cum dicitur: Ex gradibus eburneis, ex quibus te delectaverunt. 10 Aliquando Ecclesiasticam authoritatem, cum dicitur: Pones eos principes super omnem terram. 11 Aliquando plenitudinem credentium, cum dicitur: Replebitur gloria eius omnis terra, fiat fiat. 12 Aliquando tolerantiam, sive tentationes, sive persecutiones, cum dicitur: Donec educat in victoria iudicium, et: In nomine eius gentes sperabunt. 13 Aliquando inimicorum destructionem, cum dicitur: Et inimici eius terram lingent. 14 Aliquando pacem, qua gaudet post persecutiones Ecclesia, cum dicitur: Orietur in diebus eius iustitia et plenitudo pacis, donec confirmetur Luna. 15 Aliquando haereticorum errores, et Heliae praesentiam, cum dicitur: Ecce transmitto vobis Heliam Thesbiten, et revocabit corda patrum in filios. 16 Aliquando fidelium spem, et secundum Salvatoris adventum, cum dicitur: Et ipse erit expectatio gentium. 17 Aliquando Baptismum Iohannis, cum dicitur: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam.