CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 393862 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/393862.

Nodus 393862 in documento flacius-m-clavis-2.xml


De praedictionibus sub lege in Christo. Caput XXXI.

Modi praedictionum in Christo sunt fere viginti sex. 1 Aut de mirabilibus eius, conceptu et nomine: ut est, Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emanuel. 2 Aut de loco nativitatis: ut est, Et tu Bethlehem, civitas Iuda, nullo modo minores in civitatibus Iudae: ex te enim prodibit dux, qui reget populum meum Israel. 3 Aut pro his quaein rudimentis gessit: ut est, Priusquam sciat puer cognoscere malum, et eligere bonum. 4 Aut de iustitia eius atque iudicio: ut est, Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae participibus tuis. 5 Aut de divinitate eius: ut est, Generationem eius quis enarrabit. 6 Aur de visitatione assumptionis humanae: ut est, Quid est homo, nisi quod memores eius, aut filius hominis, nisi quia visitasti eum? 7 Aut pro unitate deitatis et carnis: ut est, Puer natus est nobis. et postmodum addidit: Deus fortis. 8 Aut de potentia eius et regno: ut est, Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius. 9 Aut de inimicorum confractione: ut est, Omnia subiecisti sub pedibus eius. 10 Aut de eius doctrina: ut est, Speciosus forma prae filiis hominum. 11 Aut de doctrinae utilitate: ut est, Propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam. 12 Aut pro miraculis: ut est, Et deducet te mirabiliter dextera tua. 13 Aut de glorificatione, quam iuste a fidelibus suscepit: ut est, Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in seculum seculi. 14 Aut de probatione praedicationis: ut est, Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum. 15 Aut de sacerdotio: ut est, Tu es sacerdos in aeternum. 16 Aut de iudicio eius atque iustitia: ut est, In splendoribus sanctorum. et rursus: Iudicabit in gentem, implebit ruinas, confringet capita in terra multorum. 17 Aut de laboribus vitae eius: ut est, De torrente in via bibet. 18 Aut placitum circa patrem incarnationis mysterium Scriptura significat: ut est, Ecce puer meus dilectus mihi, in quo complacuit anima mea. 19 Aut Sancti spiritus infusione, quam utique homo ab eo susceptus meruit, sive in principio ipsius incarnationis, sive incremento, sive in Baptismate, sive in miraculis, sive in doctrina, sive in resurrectione: ut est, Ponam spiritum meum super eum. et: Spiritus Domini super me, propterea unxit me, et reliqua. 20 Aut diligentiam circa discipulos: ut est, Non dicet, neque clamabit, neque audiet quis in plateis vocem eius. 21 Aut sessionem eius super ium entum: ut est, Ne timeas filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae. 22 Aut passiones vel sepulturam, causasque eorum: ut dicitur. Vidimus, et non habebat speciem neque decorem: sed species eius inhonorabilis, inferior omnibus hominibus. et rursus: Homo in plagis, et sciens ferre humilitatem: quia aversa facies eius, et dehonestata est, et ad nihilum reputatus: ipse peccata nostra portat, et pro nobis dolet: et nos putavimus eum esse in dolore, et inplaga, et in aerumna: ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, et infirmatus est propter peccata nostra. 23 Aut divisionem vestimentorum eius: ut, Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. 24 Aut resurrectionem Domini: ut, Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. 25 Aut vocationem filii secundum assumptam humanitatem: ut est. Ex Aegypto vocavi filium meum. 26 Aut divinitatis eius generationem ante principium: ut est, Ex utero ante luciferum genuite. 27 Aut secundum eius adventum: ut, Ecce super nubes caeli sicut filius hominis.

Omnes praedictiones de solo Salvatore, duobus modis solemus accipere. 1 Quaedam enim ita in ipsius personam praedicta sunt, ut aliis convenire non possint: sicut legitur, Non deficiet princeps ex Iuds, neque dux ex foemore eius, donec veniat cui reposita sunt. 2 Quaedam vero sub alterius personae occasione dicuntur ad Christum, tamen intellectum respiciunt: ut, In te et semine tuo benedicentur omnes gentes.