CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 393846 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/393846.

Nodus 393846 in documento flacius-m-clavis-2.xml


Pro rebus sub lege factis, quot sint praedictiones. Caput XXX.

Pro his quae sub lege factae sunt, fere viginti duas praedictionum species invenimus. 1 Aut enim augmentum populi praedicitur: ut est ad Abraham, Et eris in gentem grandem et multam. 2 Aut haereditatis promissio: ut est, Semini tuo dabo terram hanc. 3 Aut segregatio indignorum: ut est, Eiice ancillam hanc, et filium eius. non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. 4 Aut vindicta in adversarios populi, et merces in amicos: ut est, Benedicam benedicentes te, et maledicam maledicentes te. 5 Aut liberatio populi ab inimicis: ut est, Peregrinum erit semen tuum in terra non sua: et exibunt inde cum praeparatione magna, et caetera. 6 Aut aliquorum generationes et nomina: ut Isaac et Samson. 7 Aut sublimitas posterorum: ut, Reges ex te exibunt. 8 Aut modus exitus: ut est, Tu autem ibis ad patres tuos cum pace, nutritus in senectute bona. 9 Aut differentia populorum: ut est, Populus populum praecedet. et, Maior serviet minori. 10 Aut abundantia: ut est, Dabit tibi Deus de rore caeli, et de pinguedine terrae, plenitudinem frumenti et vini. 11 Aut divinum auxilium: ut est, Ecce ego tecum sum, custodiens te in omni via. 12 Aut sacerdotii vel doctrinae electio: ut est, Dividam eos in Iacob, et dispergam eos in Israel. 13 Aut fortitudo et haereditatis immutabilitas: ut est, Catulus leonis Iuda, ex radice filii mei ascendisti: recumbens dormisti sicut leo, et sicut catulus leonis, quis excitavit eum? 14 Aut propositum vitae: ut, Zabulon peregrinus inhabitavit, et ipse portus navium. et, Sciens requiem, quia bona est, et caetera. 15 Aut transgressio: ut dicit, Scio enim, quia in fine trasitus mei iniquitatem agetis, et declinabitis a via, quam mandavi vobis. 16 Aut supplicium: ut est, Quia occurrent vobis mala in fine dierum. 17 Aut generalis expulsio: ut dicitur, Quia ipsi aemuari sunt me in diis, et exacerbaverunt me in idolis suis. et, Ego aemulabor eos in non gentem, in gentem insipientem tradam eos. 18 Aut virtutis effectum atque mercedem: ut est, Quis habitabit in taberna culo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula, et operatur iustitiam, et caetera. 19 Aut species poenae: ut est, Venit Gad ad David, et annunciavit ei dicens: Elige tibi fieri, aut tribus annis famen super terram: aut tres menses fugere a facie inimicorum tuorum persequentium te: aut tribus diebus fieri mortalitatem in terra tua. 20 Aut signa: ut est, Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus regem super haereditatem suam, et reliqua. 21 Aut electio prophetiae: ut est, Et tu puer, propheta altissimi vocaberis. 22 Praedictiones de gentibus pro populo: ut, Manus eius super omnes, et manus eius super eum. et: Surgite, et exite ex loco hoc, quia conteret Dominus civitatem. Visiones quoque Nabuchodonosor, et Pharaonis, aliorumque regum vel gentium per prophetas dictae, generales quidem causas referunt: ad populum tamen spectat intentio, pro cuius ultione singula provenerunt.