CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 393761 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/393761.

Nodus 393761 in documento flacius-m-clavis-2.xml


De Typis. Cap. XXV.

Typum, nos figura dicimus, sive formam, sicut dicit Apostolus: Omnia enim in figura contingebant illis. et iterum: Adam qui est forma futuri. Nec enim ab re est, unum aliquid multis significari vocabulis

Est ergo typus sive figura praesentium: 2 Aut praeteritarum: 3 Aut futurarum rerum ignotarum, per opera, secundum id quod opera sunt, manifestatio.

1 Praeteritorum typi: ut est Catechumenorum humilitas. Typum enim gerunt Adae paradiso exclusi, et ex conscientia delictorum, divinum metuentis aspectum: propter quod et per publicum capitibus tectis incedunt.

2 In praesentibus typi exemplum: ut Aharon vestis, qua duodecim tribuum nomina lapidibus insita gesta bat, ostendens se quod ammodo pro omni populo supplicare.

3 Futurorum nulla est difficultas; tamen ex superfluo: ut in duobus filiis Isaac, duo Testamenta monstrata sunt.

Quoniam et de prophetia similem pene definitionem diximus, quid interest?

Quod in prophetia verbis, secundum hoc, quod verba sunt, futura significantur: in typis autem res declarantur. Ex rebus possunt tamen haec duo, et ita definitione misceri, ut dicamus, quia prophetia est typus in verbis, secundum id quod verba sunt: et contra, typus prophetia est in rebus, in quantum res esse noscuntur.