CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 393658 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/393658.

Nodus 393658 in documento flacius-m-clavis-2.xml


De accidentibus naturae. Cap. XX.

De gubernatione mundi satis dictum est, nunc quae sint naturis accidentia.

Divinae quidem naturae nihil accidit. Cum enim sit incomprehensibilis, et semper eodem modo se habens, non recipit accidentium diversitatem.

Creaturis certe accidentia sunt; stare: ut terrae secundum Scripturam. Caelo moveri: utigni et aquis, caeterisque enascentibus. Deinde tempus, locus, numerus. Omnia enim et aliquando coeperunt, et alicubi sunt, et unum vel plura. Item accidunt generari, corrumpi, sanitas, aegritudo, forma, positio, artium disciplinarumque capacitas. Item, crescere, nutriri, sentire, vivere, mori, inter se differre, et esse contrarias. Insuper ordo, consecutio, cohaerentia, bisque similia atque contraria, nec tamen singulis universa.