CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 393589 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/393589.

Nodus 393589 in documento flacius-m-clavis-2.xml


De Lege per verba. Cap. XVII.

Lex in verbis constituta in duas partes dividitur: aut enim immutabile aliquid praecipitur, aut temporale.

Immutabilium genera duo sunt, dilectio Dei, et dilectio proximi.

Temporalia praecepta in duas partes dividuntur: aut enim diu servata sunt, ut circumcisio: aut parno tempore, ut Mannae perceptio.

Alia est differentia legum: quae aut aliquid praecipiunt: ut, Honora patrem tuum: aut aliquid vetant: at, Non occides, Non moechaberis.

Tertia differentia est: quod alia sunt per se utilia, alia propter alia necessaria.

Per se utilia sunt, Dei proximique dilectio. Propter alia necessaria sunt: ut, Non occides. Homicidio enim dilectio fratris expellitur. et observatio sabbati. In eius enim observatione commemoratio est quietis Dei ab operatione creaturarum: in qua celebritate, Dei ut conditoris, dilectio significabatur.

Quarta differentia est: quod quaedam praecepta velut corporalia erant: ut de animalibus mundis et immundis, ac lepra, et similibus. Quaedam spiritalia: ut, Ne oderis fratrem tuum in corde tuo.

Quinta differentia est: quod quaedam sunt veteris Testamenti specialiter praecepta, ut de Iubilaeo, quaedam specialiter novi: ut, sic orabitis, Pater noster qui es in caelis. quaedam utriusque communia: ut, Diliges Dominum Deum tuum.

Sexta differentia est: quod aliqua praecepta, sicut sonant, intelliguntur: ut est, Non moechaberis. Aliqua autem non ut sonant: sicut est, Cum feceris eleemosynam, nesciat sinistra quid faciat dextra tua.

Septima differentia est: quod aliquorum transgressio praeceptorum poena punitur: ut est, oculum pro oculo, dentem pro dente. Aliquorum poena non habetur: ut panem sacerdotalem comedere, ab eo qui sacerdos non erat. Aliorum vero etiam laudabilis transgressio est: ut est, Si reddidi retribuentibus mihi mala. Lex enim tunc iubebat malis mala restitui, invenitur ergo contemptus legis esse laudabilis.

Octava differentia est: quod aliqua praecepta ad fidem pertinent, aliqua ad mores: quorum subdivisio admodum prolixa cognoscitur.