CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 393568 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/393568.

Nodus 393568 in documento flacius-m-clavis-2.xml


De Lege per opera. Cap. XVI.

In opera, per quatuor modos, Aut per generalem praesentem retributionem: ut est fructuum eorumque proventus. Aut per specialem praesentem retributionem: ut est Abraham in peregrinatione ditatus, vel Noe salvatus in diluvio. Aut per generalem visibilem poenam: ut est fames generalis seu siccitas. Aut per specialem: ut Cain vel Saul poena. Haec enim omnia ad modum legis angelos atque homines erudiunt: quippe et angelos diaboli ruina perterruit atque firmavit: licet credendum sit, alio modo angelos, alio homines erudiri.

Totius legislationis intentio, est in discretione boni ac mali: quae vel in doctrina, id est fide, vel in actibus agnoscuntur.

Quare poenas et praemia praesentia diximus? Quia ipsa sunt, quae ad vicem legis erudiunt. Nam futura et aeterna, nec patientibus nec videntibus proderunt, ubi iam poenitentiae non erit tempus.

Haec gubernatio in scripturis legitur facta, nonnunquam per Deum ipsum: ut Adae praecepit, ne tangeret lignum: nonnunquam per angelos, testante Apostolo; Quia si per angelos locutus, sermo factus est firmus. Et rursum primogenita Aegypti angeli manu dicuntur extincta. Aut per homines, sicut prophetas: aut per bestias, sicut per serpentes in eremo, atque similia. Et per haec enim, velut quandam substantialem ac materialem legem, a malis prohibet, propter quae ingeruntur, et ad bona, propter quorum retributionem oratur, impellit.