CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 393516 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/393516.

Nodus 393516 in documento flacius-m-clavis-2.xml


Quot modis fiat generalis gubernatio. Cap. XIII.

Generalis gubernatio in duas species dividitur. Aut enim successione constat, aut statu. successione: ut homines vel iumenta, caeteraque, quae morte vel corruptione pereuntia, renascentium similitudine renovantur, statu autem, ut ea, quae his passionibus non subiacentia, mundanis motibus obsequuntur: ut caelum, sol, stellae, et caetera.

Alia in eis differentia est haec: quod ea quae renovatione solvantur, indigent etiam quibusdam reibus mediis, alimentis, et pluviis, nonnunquam et ministeriis angelorum, caeterisque similibus. Ea vero [?: qu- ] non per successionem subsistunt, sine aliqua tali meditatione divinitus gubernantur. Utrum vero et in ipsis per angelorum ministerium aliquid agatur, secreta et difficilis quaestio est.