CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 393377 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/393377.

Nodus 393377 in documento flacius-m-clavis-2.xml


Quibus modis ex collatione ad creaturas Deus significetur. Cap. IX.

Duobus modis ex collatione ad creaturas Deus significatur: confessione et negatione. Confessione quidem, cum ea dicuntur de Deo, quae iuxta eundem modum nulli creaturae conveniunt: ut est simplex, et vetustus dierum, et ante omnia, et spiritus, id est incircumscriptus, et primus, et novissimus, et similia. Haec enim omnia ideo de Deo dicuntur, quia nulli creaturae eius collatione conveniunt. Per negationem autem collatio fit, cum praepositione privativa ea in Deo negantur, quae in creatura sunt: ut est ingenitus, incorporeus, increatus, incorruptibilis, immortalis, impassibilis, et similia.

Haec verba quidem de creatura etiam dicuntur, sed non secundum eandem rationem. Nam cum homo dicitur simplex, non quia compositus non est (solius enim Dei est esse essentiam simplicem) sed simplex homo dicitur, quia non habet doli duplicitatem. Sic et cum dicitur aliquid invisibile, non quia a nullo in quantum est, videri potest (hoc enim solius Dei est) sed quia aliquos latet similiter, etc.

Sunt autem Collativa; quae de Deo sic dicuntur, ut de creatura dici non possint, haec, quae in eo summa sunt, et singularia: ut Ingenitus, sempiternus, sine initio, et similia.