CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 393346 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/393346.

Nodus 393346 in documento flacius-m-clavis-2.xml


Utrum haec in Deo sint essentia, an voluntate?

Deus simplex est: nec est in eo aliud essentia quam voluntas. Unde et omnia nomina operationis eius, licet inter se definitionibus differant: apud ipsum tamen nulla differentia vel diversitas invenitur. Itaque et essentia, vel natura facit, quia ei nihil accidens est: et tamen etiam voluntate, quia nihil necessitate efficit, aut coactus. Non enim sicut ignis naturali necessitate urit, aut apes naturali necessitate fabricant ceras, vel telas araneae, ita etiam Deus operatur: sed Deus ideo natura vel essentia facere dicitur, ne voluntas in eo quasi aliud quid demonstretur. Et ideo voluntate, quia nihil operari compellitur, sed essentialiter vult, et voluntate subsistit.

Ad creationem specialiter pertinentia: ut cum dicitur Factor, Artifex, Creator, et similia: quamui dicatur et facere pro disponere, ut est: Fecit salutem in medio terrae sed tunc secundum speciem providentiae dicitur.

Ad providentiam specialiter pertinent: ut cum dicitur Adiutor, Praescius, Omnipotens, et similia.

Ad praeparationem futurorum pertinentia: ut cum dicitur Via, et Spes, et Refugium, et similia.

Ad eventum praeparatorum pertinentia: ut cum dicitur Exultatio, Gaudium, et caetera similia. Omnis autem ad operationem pertinentia, non in nominibus tantum, sed etiam in verbis, vel revelationibus similibus cognoscuntur.

Verum non his tantum modis divina operatio declaratur: est namque et alius figuratus modus, cum ex humanis operatio divina signatur. Idque fit duobus modis: cum aut quae ad animum nostrum pertinet, figuraliter dicuntur in Deo, ut est furor, ira, et poenitentia: aut ea quae ad corpus vel per corpus tractantur, id est pedes, manus, digiti. Aliquando enim et humanae operationes transferuntur ad Deum, ut cum dicitur: Apprehende arma et scutum. Omnia tamen haec praedictis quatuor speciebus operationis pro sententiarum qualitate iungenda sunt.