CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 393202 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/393202.

Nodus 393202 in documento flacius-m-clavis-2.xml


De significationibus divinae essentiae. Cap. II.

Duobus modis divina significatur essentia: principaliter, et consequenter.

Principaliter octo nominibus vocatur. Dicitur enim aut Deus, aut Dominus, aut simul Dominus Deus, aut Adonai, aut Sabaoth, aut Heli, aut Heloim, aut Est.

Ex hisce octo vocibus duae tantum nonnunquam et de aliis abusive dicuntur, Deus et Dominus, teste Paulo: Quia Dii multi, et domini multi, et, Dii estis, et filii excelsi omnes. Reliqua vero sex, nunquam nisi de Deo. dicuntur

De Deo haec verba significant, non quod est, sed quia est. Quid enim sit Deus, comprehendi non potest.

Quibus modis Deus consequenter significetur. Cum personas, aut operationem, aut collationem eius ad creaturas Scriptura exponit. Nam et cum nominat patrem. licet primus auditus generantem significet: consequenter tamen intelligimus Deum: similiter et quando nominat Filium, vel Spiritum sanctum. Et cum dicit, Omnipotens, licet operationem eius primus sermo denunciet: consequenter tamen intelligimus Deum. Et cum dicit, Invisibilem, licet eum qui videri a mortalibus nequeat; principaliter sonet, et ex collatione nostra, id quod non sumus, ei qui nos fecit, adsignet: consequenter tamen intelligimus Deum.