CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 389799 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/389799.

Nodus 389799 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE USU LEGIS.

August. De vera innocentia cap. 43. Legis litera, quae docet non esse peccandum, si spiritus vivificans desit, occidit. Scire enim peccatum potius facit, quam cavere: et ideo magis augeri quam minui: quia malae concupiscentiae etiam praevaricatio Legis accedit.

In Evangelium Ioannis tractatu 16. Lex enim peccatores convincebat, non solvebat. Ideo litera sine gratia reos faciebat, quos confitentes gratia liberabat. Nam hoc dicit Apostolus: Si enim data esset Lex, quae posset vivificare, omnino ex Lege esset iustitia. Quare ergo data est Lex? sequitur et dicit: Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.

Idem eruditissimus et pientissimus pater, plurimis locis verum legis usum commonstrans, longe aliter sentit et loquitur, quam Pharisaici doctores, qui putant legem esse homini possibilem: datamque ei adhoc esse, ut per eam iustificetur ac salvetur, et omnino eam posse salvare. Docet enim ille datam esse legem, non ut sanet ac salvet, sed potius ut magnitudinem peccati ac corruptionis nostrae monstret. ut cum scribit Hilario: Iubet lex, ut facere iussa conati, et in nostra infirmitate sub lege fatigati, adiutorium gratiae poscere noverimus. Item Asellio: Utilitas legis est, ut hominem de sua infirmitate convincat, et gratiae medicinam, quae in Christo est, implorare compellat. Item ad Innocentium Romanum: Iubet lex, gratia vires agendi subministrat. Item Valentino: Iubet Deus quae non possumus, ut noverimus quid ab illo petere debeamus. Item: Data est Lex, ut nos reos faceret: rei facti, timeretis, timentes, indulgentiam peteretis, de viribus vestris non praesumeretis. Item: Ad hoc data est Lex, ut de magno parvulum faceret: ut te viam ad iustitiam de tuo non habere monstraret, ac si inops, indignus ac egenus ad gratiam confugeres. Postea sermonem ad Deum dirigit: Ita fac Domine, ita fac misericors Domine: impera, quod non possit impleri: imo impera, quod non nisi per gratiam tuam possit impleri: ut cum homines id implere per suas vires nequiverint, omne os obstruatur, et nemo sibi magnus videatur. Sint omnes parvuli, et reus fiat omnis coram Deo. Talia sunt innumera dicta Augustini, de vero usu Legis, non vivificante, sed tantum accusante ac damnante, sicut et Paulus de ea disserit.