CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 389662 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/389662.

Nodus 389662 in documento flacius-m-clavis-2.xml


CHRYSOSTOM. IN MATTH. CAP. 22. HOMILIA 41.

Quicquid quaeritur ad salutem, totum iam impletum est in Scripturis. Qui ignarus est, inveniet ibi quod discat: qui contumax est, et peccator, inveniet futuri iudicii flagella, quae timeat. Qui laborat, inveniet ibi glorias, et promissiones vitae perpetuae.

Idem ad Galatas cap. 1. Haec autem Christus ipse inducit in parabola loquentem Abraham, declarans se velle, plus fidei habendum esse Scripturis, quam si mortui reviviscant. Paulus vero etiam Angelis e caelo descendentibus praeponit scripturas, idque valde congruenter. Siquidem Angeli quamlibet magni, tamen servi sunt, ac ministri. Caeterum omnes Scripturae non a servis, sed ab universarum Domino Deo venerunt ad nos.

Idem in opere imperfecto, cap. 7. Omnis doctor est servus legis, quia neque supra legem addere potest aliquid de suo sensu, neque subtrahere aliquid secundum proprium intellectum: sed hoc tantummodo praedicat, quod habetur in lege. Neque enim potest mens humana detrectare, quod sapientia divina dictat. Sic enim ait Salomon: Ne addas ad verba Dei, neque detrahas inde.