CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 389562 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/389562.

Nodus 389562 in documento flacius-m-clavis-2.xml


IOANNES GERSON PARISIENSIS STUDII CANCELLARIUS.

Doctoris dicto, authoritate canonica munito, plus quam declarationi Papae credendum est. Et alibi sic: In sacris Literis excellenter erudito, atque authoritate catholicam proferenti plus est credendum, quam generali concilio. Neque supervacue D. Augustinum dixisse arbitror, fieri ex causa ut doctissimi nonnunquam cadant et hallucinentur, et ideo doctoribus plerunque minus aliquid revelari. Idem Panormitanus cap. Significasti, de elect. Plus credendum vel simplici laico Scripturam producenti, quam toti simul concilio.

¶ Quandoquidem semel constitui, etiam Patrum regulas de ratione cognoscendi sacras Literas indicare: et Augustinus in hoc quoque genere, sicut et in aliis utilioribus theologiae materiis vel praecipue elaboravit: utile consultumque fuerit, non tantum eius hinc inde sparsas ex tot voluminibus de hac re sententias colligere, sed etiam quia de hac ipsa materia ex professo libris quatuor de doctrina Christiana egit, summam quandam totius eius tractationis hic recensere.

Initio igitur dividit totam Scripturam, omnesque eius difficultates, in signa et res. Signa vocat, voces: tes autem, ipsas materias, de quibus per signa disseritur: primo libro exponit res, secundo et tertio signa, quarto modum perceptam doctrinam tradendi.

In primo igitur disputaturus de rebus sacrarum Literarum, sub dividit eas in tres series: res fruendas, res utendas, et quae illis fruuntur. Res fruendas vocat Deum, et regnum caelorum: utendas, omnia huius vitae, quibus quasi mediis, aut adminiculis ad hanc vitam, et etiam ad agnoscendum glorificandumque Deum, utimur. Qui vero utantur, dicit esse ipsos homines. Divisio igitur rerum est illi, in Deum, creaturam et hominem. Hasce igitur triplices res, hoc sententiarum ordine exponit. Prima sententia definit, quid sit frui, et quid uti. Frui dicit esse, amore alicui rei inhaerere, propter ipsam, et non propter aliud, seu acquiescere in aliquo tanquam vero fine. Uti autem esse, aliam rem ita tractare, ut eam applices ad consequendam illam fruitionem aut finem. Secunda sententia docet, res fruendas esse Deum, res utendas esse omnes alias creaturas in hominis usum datas, ubi simul unius trinique Dei summam sapientiam, potentiam et bonitatem describit. Tertia sententia docet, hominem ob corruptionem non esse idoneum qui Deo fruatur. Quarta et quinta sententia ostendit, hominem non aliter quam a Deo ipso sanari potuisse, eoque filium esse incarnatum.

Sexta ostendit, hominem seipso non frui, sed uti debere, seu seipsum tantum propter creatorem amare. Septima et octava, post Deum solum hominem esse diligendum, et quatenus. Nona sententia exponit, quid sit diligere Deum ex toto corde, et proximum ut seipsum. Decima docet, Deum ita diligere nos, ut nobis in nostrum commodum utatur. Postremo ostendit, totius Scripturae finem esse dilectionem Dei aut proximi.

Secundo libro agit de signis: ea dicit esse, quae praeter id quod in oculos ingerunt, aliquid aliud in cogitationem venire faciunt. Ubi post variorum signorum expositionem tandem venit ad voces, in quibus duas potissimum difficultates commonstrat: alteram, cum vox obscura, ignotave est: alteram, cum est ambigua. De priori agit secundo libro, de posteriori tertio. In secundo initio ostendit, obscuritatis signorum causam esse tropos ac figuras: et simul rationem indicat, cur Scriptura talibus quasi involveris interdum utatur. Ubi hac memorabilem sententiam adscribit: Nemo ambigit et per similitudines libentius quaeque cognosci, et cum aliqua difficultate quaesita multo gratius inveniri. Qui enim prorsus non inveniunt quod quaerunt, fame laborant. Qui autem non quaerunt, quia in promptu habent, fastidio saepe marcescunt. In utroque autem languor cavendus est. Magnifice igitur et salubriter spiritus S. ita scripturas modificavit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus aut fastidia detergeret. Nihil enim fere de illis obscuritatibus eruitur, quod non planissime dictum alibi reperiat. De obscuritate aut signorum hanc sub divisionem adhibet, quod alias obscuritas in unica voce, alias in tota sententia haereat: et quod alias voces proprie acceptae sint ignotae, alias figuratae. Harum difficultatum remedium esse docet, grammatices et linguae non tantum Latinae, sed et Hebraeae ac Graecae cognitionem, quarum necessitatem prolixe monstrat. Docet porro, ob variarum rerum, praesertim naturalium inscitiam, saepe voces, praesertim figuratas, nobis ignotas esse: quales sunt in primis, metaphorae ab animalibus plantis aut lapidibus sumptae. Qua propter evagatur ad disputationem de omnibus liberalibus scientiis, docendo quae nam et quatenus sint theologo ad sacrarum Literarum cognitionem utiles aut necessariae.

Tertio libro de ambiguis vocibus et phrasibus agens, primum praecipit de agnoscenda ambiguitate, oriente ex mala pronunciatione aut distinctione textus sacri sermonis. Secundo praecipit de tropicis dictis ac phrasibus, ne eas literaliter accipiamus: et simul docet, tropicum dictum ita agnosci, si literaliter acceptum, nec ad fidem, nec ad charitatem referri queat, sed malum aliquid aut cum pietate pugnans praecipere videtur. Contra ad literam accipienda esse contraria.

Porro et illud prodesse ait ad cognoscendum an sit tropica locutio, quod alia praecepta sint commutia, alia specialia: sicut et exempla. et quod non omnia exempla aut praecepta omnibus sint imitanda. Ubi autem plures sensus ex loco ambiguo haberi possunt, dicit ita eos tuto retineri posse, si ex aliis magis perspicuis probari queant: alio qui periculosos esse, et nihilominus id agendum conandumque esse, ut ad verum germanumque sensum perveniatur.

Hisce praeceptionibus sex regulas occupat. Porro septima eius regula haec agit: Tropos legendi cognoscere in Scripturarum ambiguitatibus dissolvendis, praecipue est necessarium. Nam manifestum est authores Scripturae sacrae usos fuisse omnibus loquendi modis, quos Graeci Graeco nomine Tropos vocant: quos tropos qui ex Grammatica noverunt, ad intelligendum Scripturas plurimum adiuvantur. sed hic eos ignaris tradere non decet, ne artem grammaticam docere videamur. Istorum troporum non solum exempla, sed quorundam etiam nomina in divinis libris leguntur: sicut allegoria, aenigma, parabola, quamvis pene omnes hi tropi qui literali arte dicuntur cognosci, etiam in eorum reperiantur locutionibus, qui nullos grammaticos audierunt, contenti sermone quo vulgus utitur. Sunt aut Tropicae locutionis species: Ironia, antiphrasis, hyperbole, metaphora, et id genus alia multa. Ironia, pronunciatione indicat quid velit intelligi: veluti tum dicitur homini mala facienti, Res bonas facis. Antiphrasis, ut contraria significet, non voce pronunciantis efficitur: sed verba habet sic posita, ut a contrario intelligatur quid loquimur, veluti si dicamus: Cave tibi ab illo, quia bonus homo est.

Postremum Augustin. in eodem lib. 3. enumerat septem Ticonii cuiusdam regulas, quibus consideratis multae Scripturarum ambiguitates atque obscuritates dissolvi possunt. Ticonius quidam, inquit, qui contra Donatistas invictissime scripsit, cum ipse fuerit Donatista, fecit librum quem Regulatem vocavit: quia in eo quasdam septem regulas executus est, quibus quasi clavibus divinarum Scripturarum aperiuntur occulta. Quarum primam ponit de Christo, et eius corpore quod est Ecclesia, quae aliquando in Scripturis sacris intimatur tanquam una persona, cui tribuuntur nunc ea quae Christo ut capiti conveniunt, nunc ea quae corpori quod est Ecclesia competunt. Sed quandoque a capite transitur ad corpus, quandoque a corpore ad caput: et tamen Scriptura ab una eademque persona non videtur recedere. Una persona loquitur Isaiae sic dicens: Sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento. Secundam regulam ponit de corpore Christi bipartito. Unde poterat regula ista sic appellari, ut diceretur de permixta Ecclesia Christi, cui tribuuntur nunc quae zizaniis, nunc quae aliis membris vivis competunt, quemadmodum ipsa Ecclesia in Canticis ait: Nigra sum, sed formosa, ut tabernacula Cedar, ut pellis Salomonis. Utrumque se esse dicit Ecclesia, propter temporalem unitatem intra unum rete piscium bonorum et malorum. Tabernacula Cedar, pertinet ad Ismaelem, qui non erat haeres cum filio liberae.

Tertiam regulam ponit de promissis et lege, quae alio modo (inquit Augustinus) dici potest de Spiritu et litera. Unde frequens est transitus de litera in spiritum. Proinde vigilare debet studiosi lectoris intentio, ut intelligatur quid secundum spiritum, quid secundum literam sit accipiendum. Quartam regulam ponit de specie et genere: id est, de parte et toto. Scriptura saepe parti, videlicet Tyro, BabyIoniae, sive alterius cuiuslibet provinciae civitati, tribuit ea quae conveniunt omnibus gentibus. Proinde in Scripturis intelligendis vigilare debet lectoris intentio, ne quaerat in specie seu in parte, quod certius et melius potest invenire in toto. Quintam regulam ponit de temporalibus, aut quantitate temporum, quae Regula, (ut inquit Augustinus) etiam de aliarum rerum numeris est accipienda, ubi vigilare debet lectoris intentio, ut intelligat in Scripturis saepenumero aliquid dici secundum totum aliquod tempus, quod secundum partem solum illius temporis aut praeteritum aut futurum est intelligendum, veluti quod Christus dicitur tribus diebus et tribus noctibus fuisse in visceribus terrae, secundum tropum Synecdochen accipiendum est. Et rursus aliquid dicitur secundum certam temporum quantitatem, quod pro universo tempore accipiendum est. Veluti quod dicitur, septies in die laudem dixi tibi: nihil est aliud quam, semper est laus tua in ore meo. Sextam regulam ponit de recapitulatione, secundum quam est reditus ad ea quae fuerant in superioribus praetermissa. Hic vigilare debet mens studiosi lectoris, ne quis posterius in Scripturis recitata intelligat tanquam sequantur in ordine temporis, et sint posterius facta. quemadmodum Genes. 2. quae dicuntur de paradiso, non intelliguntur secundum tempus facta, post illa quae scribuntur Genes. 1. Septimam regulam ponit de diabolo et eius corpore: ubi, quemadmodum in prima Regula vigilandum est, ut dum Scriptura loquitur de diabolo et ecclesia eius, tanquam de una persona, intelligatur quid capiti diabolo, et quid corpori eius ecclesiae malignantium sit attribuendum. Hae quidem omnes regulae diligenter observatae, plurimum quidem adiuvant ad penetranda obscura, seu tecta divinorum librorum eloquia: quamvis non omnia (inquit Augustinus) quae in divinis libris ita scripta sunt, ut non facile intelligantur, possunt his regulis inveniri: sed aliis modis plurimis, usque adeo, ut etiam ipse Ticonius multa exponat obscura, in quibus nullam harum adhibet regularum. Et proinde ipse supra quam debuit, easdem regulas commendavit, tantum eis tribuens, quasi omnia quae in divinis libris obscure posita invenimus, eisdem regulis bene cognitis atque adhibitis intelligere valeamus.

Hactenus summarie quatuor Augustini libellorum sententiam recensui, quatenus quidem de ratione intelligendi sacras Literas disserunt. Nunc porro plures Patrum regulas de eadem materia promiscue hinc inde collectas, una cum suis explicationibus ab eisdem patribus propositis, adscribam: ut tanto uberiorem huius instructionis cognitionem Christiani lectores habeant, tantoque felicius in sacris Bibliis versari queant.

Hieronymus non viros modo cupit sacros codices legendo conterere, verumetiam ut virgines, ut matronae rei domesticae curis implicitae, ut viduae iisdem studiis sese dedant hortatur, praecipit, vehementer contendit. Sic autem ad Demetriadem, in epistola seu libro de Virginitate servanda:

Unum illud tibi, nata Deo, praeque omnibus unum praedicam, et repetens iterumque monebo, ut animum tuum sacrae lectionis amore occupes: nec in bona terra pectoris tui, sementem lolii avenarumque suscipias: ne dormiente patrefamilias, qui est νοῦς , id est animus Deo semper adhaerens, inimicus homo zizania superseminet, etc. Iterum: Statue quot horis sanctam Scripturam ediscere debeas, quanto tempore legere, non ad laborem, sed ad delectationem et instructionem animae. Sequuntur mox praecepta de labore manuum, de nendo, de texendo, etc. Tum in eiusdem epistolae extremo: Finem, inquit, iunge principio. Nec semel monuisse contentus sum: Ama Scripturas sanctas, et amabit te sapientia: dilige eam, et servabit te: honora illam, et amplexabitur te. Porro in Epistola ad Celantiam matronam, quae inscribitur, De institutione matris familias (sive autem, quod nonnullis placet, Hieronymi sit, sive ut alii malunt, Paulini, neque nunc disputo, neque multum refert: quando piam ac doctam, ex illius seculi esse inter omnes convenit) ita legimus: Praecipua tibi cura sit, legem nosse divinam, per quam possis quasi praesentia cernere exempla sanctorum: quid faciendum sit, quidve vitandum, illius consilio disce. Maximum enim ad iustitiam auxilium est, implere Divinis eloquiis animum: et quod opere exequi cupias, semper corde meditari. Rudi adhuc populo, et hominibus ad obedientiam insuetis, per Moysen imperatur a Domino, ut in signum memoriae qua praecepta Domini recordentur, per singulas instrumentorum fimbrias habeant cum cocco hiacynthi coloris insignia, ut etiam casu huc illucque respicientibus oculis, mandatorum caelestium memoria nascatur. Et mox paucis interpositis: Tibi vero servanti non iam literae praecepta, sed spiritus, Divinorum mandatorum memoria spiritualiter excodenda est: cui non tam frequenter recordanda sunt praecepta Domini, quam semper cogitanda. Sint ergo divinae Scripturae semper in manibus tuis, et iugiter mente voluantur: ne sufficere tibi putes, mandata Dei memoria tenere, et operibus oblivisci. Sed ideo illa cognosce ut facias, quicquid faciendum didiceris. Rursus ibidem: Ita habeto solicitudinem domus, ut aliquam tamen vacationem animae tribuas. Eligatur tibi opportunus et aliquantum a familiae strepitu remotus locus, in quem tu, velut in portum, quasi ex multa tempestate curarum te recipias, et excitatos foris cogitationum fluctus secreti tranquillitate componas. Tantum ibi sit Divinae lectionis studium, tam crebrae orationum vices, tam firma et pressa de futuris cogitatio, ut omnes reliqui temporis occupationes facile hac vacatione compenses.