CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 389439 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/389439.

Nodus 389439 in documento flacius-m-clavis-2.xml


HILARIUS DE TRINITATE LIB. IIII. DE SACRA SCRIPTURA LOQUENS INQUIT:

Nemini autem dubium esse oportet, ad divinarum rerum cognitionem divinis utendum esse doctrinis. Neque enim scientiam caelestium per semet humana imbecillitas consequetur, neque invisibilium intelligentiam ipse sibi corporalium sensus assumet. Non enim vel id quod creatum in nobis atque carnale est vel id quod in usum vitae nostrae ex Deo datum est, suomet iudicio naturam creatoris sui opusque discernet. Non subeunt ingenia nostra in caelestem scientiam, neque incomprehensibilem virtutem sensu aliquo infirmitas nostra concipiet. Ipsi de se Deo credendum est, et iis quae cognitioni nostrae de se tribuit, obsequendum. Aut enim more gentilium denegandus est, si testimonia eius improbantur: aut si, ut est, Deus creditur, non potest aliter de Deo, quam ut ipse est de se testatus, intelligi. Cessent itaque propriae hominum opiniones, neque se ultra divinam constitutionem humana iudicia extendant. Sequamur ergo adversas irreligiosas et impias de Deo institutiones, illas ipsas divinorum dictorum authoritates, unumquodque eorum ipso de quo agitur authore tractabimus: non ad fallendam et male imbuendam audientium imperitiam, quasdam verborum enunciationes subtractis eorum causis coaptantes. Intelligentia enim dictorum ex causis est assumenda dicendi: quia non sermoni res, sed rei est sermo subiectus. Verum omnia editis simul et dicendi causis et dictorum virtutibus persequemur. Igitur singula secundum propositionis ordinem retractentur, nam hoc eorum principale est.

Idem de Trinitate lib. 3. Nihil igitur in divinis effectibus humanae mentis opinione tractandum est: neque de creatore suo opificii ipsius materia decernat. Assumenda autem nobis est stulticia, ut sapientiam sumamus non in prudentiae sensu, sed naturae nostrae conscientia, ut quod cogitationis terrenae ratio non concipit, id nobis rursum ratio divinae virtutis insinuet. Cum enim recognita stulticiae nostrae intelligentia imperitiam naturalis in nobis imprudentiae senserimus: tum per divinae sapientiae prudentiam ad Dei sapientiam imbuimur, cum sine modo virtutes Dei ac potestatem metiamur, cum naturae Dominum non intra naturales leges cohibeamus, cum hoc solum de Deo bene credi intelligamus, ad quod de se credendum ipse sibi nobiscum et testis et autor existit.

Idem de Trinitate lib. 1. Optimus enim lector est, qui dictorum intelligentiam expectet ex dictis potius quam imponat, et retulerit magis quam attulerit: neque cogat id videri dictis contineri, quod ante lectionem praesumpserit intelligendum. Cum itaque de rebus Dei erit sermo, concedamus cognitionem sui Deo, dictisque eius pia veneratione famulemur. Idoneus enim sibi testis est, qui nisi per se cognitus non est.

Si qua vero nos de natura Dei et nativitate tractantes comparationum exempla afferemus, nemo ea existimet absolute in se rationis perfectionem continere. Comparatio enim terrenorum ad Deum nulla est, sed infirmitas nostrae intelligentiae coegit species quasdam ex inferioribus tanquam superiorum indices quaerere: ut rerum familiarium consuetudine admonente, ex sensus nostri conscientia ad insoliti sensus opinionem educeremur. Omnis igitur comparatio, homini utilis potius habeatur, quam Deo apta: quia intelligentiam magis significet, quam expleat.

Idem lib. 4. de Trinit. Postremo, qua interpretationum suarum arte veritatem divinorum dictorum virtutemque corrumpant. Non ignoramus autem, ad res divinas explicandas neque hominum elocutionem, neque naturae humanae comparationem posse sufficere. Quod enim inenarrabile est, id significantiae alicuius finem et modum non habet: et quod spirituale est, id a specie corporalium exemploque diversum est. Tamen cum de naturis caelestibus sermo est, illa ipsa quae sensu mentium continentur, usu communi et naturae et sermonis sunt eloquenda: non utique dignitati Dei congrua: sed ingenii nostri imbecillitati necessaria, rebus scilicet verbisque nostris ea quae et sentimus et intelligimus locuturi. Atque haec sicut primo libello testati sumus, nunc quoque idcirco a nobis commemorata sunt, ut cum aliquid ex humanis comparationibus proferimus, non secundum naturas corporales de Deo sentire credamur, nec passionibus nostris spiritualia comparare: sed potius rerum visibilium speciem ad intelligentiam invisibilium protulisse.

Idem super Psalmum 63. Esse autem plures memini, qui omnia quae in libris Psalmorum scripta sunt, ad personam Domini nostri, unigeniti filii Dei, existiment esse referenda: nihilque in eis aliud, quam quod ei sit proprium, contineri. Quae eorum opinio argui non potest. Omnis enim ex affectu religiosae mentis hic sensus est, et caret culpa propensiori studio, omnia ei per quem ipsa omnia sunt, coaptare. Quanquam enim idipsum interdum imperite fiat: tamen per id quod ad Deum cuncta referuntur, necesse est ut ea quae ei sunt propria, vere ac fideliter praedicentur. Cavendum autem est, ne dum omnia convenire in eum aequaliter opinamur: per assertionis huius studiosam intentionem plurimum et divinitatis suae dignitati, et corporationis sacramento, et operationum potestati, et passionis virtuti, et resurrectionis gloriae detrahatur. Tenendus igitur modus: diligenter ac caute constituendum est, quid de divinitatis suae nativitate, quae ei a patre est, fuerit prophetatum: quando eius hominis quem assumpsit, persona tractetur: ubi operatio, passio, et resurrectio praedicetur: quid vere unicuique tempori congruat, quando fides gentium nuncietur, quando peccata anterioris populi arguantur, quando doctrina timoris Dei et confessionis eruditio ex prophetae oratione praestetur. In his enim prophetiae spiritalis ordo consistit.

Idem super Psalmum 118. Sed ad id etiam illud accedit, quia mandata sua veritas est. Nihil illic anceps, nihil dubium, totum veritatis absolutione perfectum est: quae hoc maiore periculo negliguntur, quo magis veritatis praecepta sunt constituta.

Idem lib. 2. de Trinitat. Extiterunt enim plures, qui caelestium verborum simplicitatem pro voluntatis suae sensu, non pro veritatis ipsius absolutione susciperent, aliter interpretantes, quam dictorum virtus postularet. De intelligentia enim haeresis, non de scriptura est: et sensus, non sermo sit crimen. Nunquid corrumpi veritas potest, cum patris nomen auditur? Nunquid natura filii non continetur in nomine? Nunquid Spiritus sanctus non erit qui nuncupatur?

Idem in Matth. Canon. 25. Frequenter admonuimus, proprietates verborum et locorum contuendas, ut momenta praeceptorum caelestium consequamur.

Idem in Psalm. explic. prolog. Est autem diligens perpensumque iudicium expositionis Psalmi uniuscuiusque praestandum, ut cognoscatur qua unusquisque eorum clave intelligentiae aperiendus sit. Nam libet omnis similis est urbi pulchrae atque magnae, cui aedes complures diversaeque sint, quarum fores propriis clavibus diversisque claudantur: quae cum unum in locum congestae permixtaeque sint, volenti unamquamque aedem aperire, maximam ignaro afferant difficultatem, ut claves uniuscuiusque aedis inveniat: sitque aut familiaris scientiae cognitam clavem cito ex copia illa congestae in unum varietatis eligere: aut ingentis laboris, aptam et congruam clavem aperiendi uniuscuiusque aditus invenire: quia ratio et qualitas non sinat, non suas claves claustris disparibus coaptare. Itaque secundum Domini misericordiam aperiendi unius, cuiusque Psalmi clavem reperturi, huius ipsius primi Psalmi aditum propria sua et congrua clave pandamus.

Idem lib. 5. de Trinit. Neque enim aliter veritas intelligi potest, quam si falsa ea esse quae veritati obiecta sunt, detegantur: et hoc quidem mentientium absolutiore dedecore, si mendacia ipsa proficiant veritari. Et quidem sensu humanae opinionis commune iudicium est, nequaquam veris falsa sociari, neque haec terum genera mutuo sibi assensu contineri: quia per generis differentiam adversante natura, nunquam dissidentia coeant, nec diversa consentiant, nec sibi invicem aliena communia sunt. Quae cum ita sint, interrogo inter verum et falsum Deum, quomodo hoc dictum intelligatur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram? Verba sensum enunciant, sensus rationis motus, rationis motum veritas incitat. Ex verbis igitur sensum sequamur, et ex sensu rationem intelligamus, et ex ratione veritatem aprehendamus.

Idem de synodis adversus Arianos: Fallit enim plerunque et audientes et docentes, brevitas verborum: compendio sermonum aut non intelligi potest quod requiritur, aut etiam corrumpitur, quod significatum magis quam enarratum rationis absolutione non constat.

Idem lib. 6. de Trinit. Cum me in vitam animatum, rationis quoque intelligentem praestitisses, ad agnitionem me tui, sacris (ut arbitror) per servos tuos Moysen et prophetas voluminibus erudisti, ex quibus te non in solitudine tua venerandum prodidisti. Cognovi te cum illic Deum non alterum in natura, sed in sacramento substantiae tuae unum. Cognovi te in Deo Deum, non ex permixtione confusum, sed ex virtute naturae, dum quod Deus es, in eo qui ex te est inesses. Non ut idem tu esses, et inesses: sed inesse te in eo qui ex te esset, perfectae nativitatis veritas edoceret.

Item, eadem pagina: ab his ergo quae teneo edoctus sum, his immedicabiliter imbutus sum: et ignosce omnipotens Deus, quia in his nec emendari possum, et commori possum. Tarde mihi hos impiissimos, quantum ego arbitror, doctores aetas nunc huius saeculi protulit. Sero hos habuit fides mea, quam tu erudisti, magistros.

Idem lib. 6. de Trinit. Si potestas exaequata est, si secretum cognitionis aequale est, si natura in nominibus est: quaero, quo modo quod vocantur non sunt, quorum et vis in potestate, et difficultas in cognitione non differt? Non fallit itaque in vocabulis Deus, nec se aut pater mentitur, aut filius: et accipe, quae in his fides nominum sit.

Idem de Trinit. lib. 10. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Pietas est non ambigere, et iustitia est, credere, et salus est, confiteri. Non in incerta diffluere, neque ad stultiloquia effervere, neque ratione aliqua virtutes Dei ventilare, neque modo circumscribere potestatem, neque causas investigabilium sacramentorum retractare: Dominum Iesum confiteri, et a Deo suscitatum a mortuis credere, salus est. Quae vero insania est, qualis et cuiusmodi sit, Iesum calumniari: cum salus sola sit, hoc solum scire quod Dominus sit? Tum porro qui humanae inanitatis error est, de resurrectione eius lites movere: cum sufficiat ad vitam, quod a Deo suscitatus sit, credidisse? In simplicitate itaque fides est, in fide iustiti: est, in confessione pietas est. Non per difficiles nos Deus ad beatam vitam quaestiones vocat, nec multiplici eloquentis facundiae genere solicitat. In absoluto nobis ac facili est aeternitas: Iesum suscitatum a morcuis per Deum credere, et ipsum esse Dominum confiteri. Nemo itaque ea quae ob ignorationem nostram dicta sunt, ad occasionem irreligiositatis usurpet. Cognoscendus enim Iesus Christus mortuus erat, ut in eo viveremus.

Idem de Trinit. lib. 4. Et quanquam superfluum post haec existimetur ultra aliquid afferre, quia in divinis rebus non frequentius dicta, sed tantum dicta sufficiunt: tamen quid de hoc eodem dictum sit, cognosci oportet. Non enim divinorum dictorum, sed intelligentiae nostrae a nobis ratio praestanda est.

Idem libro de Trinit. 12. Contundendae sunt ergo insolentes adversum Deum disputationes, et destruenda rationum fallacium munimenta, et elevata ad impietatem ingenia conterenda: nec carnalibus armis, sed spiritualibus, nec terrena doctrina, sed caelesti sapientia: ut quanta rerum divinarum humanarumque discretio est, tantum ultra terrena studia ratio caelestis excedat.

Idem in Psalmum 118. Quid enim infidelibus stultius est, qui praeter illum communem irreligiosorum terrorem etiam hoc adiiciunt piaculi, ut divinarum Scripturarum eloquia putent perfectae doctrinae carete ratione? Et quia pro impietate ingenii sui divinorum dictorum capaces esse non possunt, ad contumeliam caelestium verborum pro excusatione hebetudinis suae prorumpunt, dicentes in his nihil rationabile, nihil esse perfectum, volentes ea quae a se dicantur, sola esse erudita, et doctrinae suae prudentia expolita: stulti, Deo negantes, quae assumere ipsi sibi audent. Nec mirum est, si irreligiose de eis opinantur: quorum pecuniae hebetudinis modo intelligentiam non consequuntur. Verum quamvis in eo sermone, quem superius habuimus, hi qui sapientiam Dei sequuntur, cognitam dictorum caelestium perfectionem existiment, nihilque eorum esse quod non consummatum atque omni ex parte perfectum sit.

Ibidem: Causam vero amplitudinis suae docet, dicens: Quia mandata tua per quisivi. Naturae nostrae consuetudinem recordamur. Quotiescunque lectioni vacantes, mandata Dei et praecepta scrutamur, in quantam amplitudinem intelligentiae mentium nostrarum dilatantur angustiae, et quam patulus nostrae humilitatis in desideria divina sit sensus.

Idem in Psal. 118. Sed quae sint Dei verba, ante discendum est: et nunc illuminationis, et postea intelligentiae ratio praestanda est. Verba Dei sunt, quaecunque prophetae locuti sunt. Cum enim Moses verbis suis populo Hebraeo legis observantiam nunciaverit, tamen in libro eiusdem legis ita scriptum est: Et dixit Dominus ad Mosen: Dic filiis Israel. Usus igitur est his legislator verbis, quibus ei ut uteretur praeceptum est. Ergo verba Dei sunt, quae per officium licet humani oris audita sunt. Sed magnus ille propheta ipso iudicio Domini nostri Iesu Christi bene locutus, cum dixisset, Audi caelum, et auribus percipe terra: [?: - ] , Quoniam Dominus locutus est. Et post aliqua, quae querelis maximis increpabantur, dixit: Os enim Domini locutum est haec. Haec ergo omnia Dei verba sunt: sed declaratio sermonum maxime necessaria est. Sunt enim sub velamine opinionis alterius praedicata, sunt secundum Apostolum allegorumena, sunt comparativis significationibus amphibola. Testis est Dominus, haec eadem per Esaiam ita dicta esse, Iudaeis infidelibus exprobrans et dicens: Auditu audietis, et non intelligetis. Signata enim omnia sunt, et per solam spiritualem doctrinam resignanda. Haec enim ad Danielem desideriorum virum dicta sunt: Vade Daniel, quia clausa sunt signatique sermones. Ait etiam Esaias: Dabitur liber iste in manus hominis scientis literas, et dicetur illi: Lege haec, et respondebit: Non possum legere. signatum est enim. Sed declaratio verborum mysticorum, per Evangelia praestatur, ubi legis abscondita et occulta prophetica Domino in corpore manente panduntur: ex quibus primum fides discitur. Ibi enim ea quae a prophetis dicta sunt, per eum rebus et operibus explentur: cum virgo parit, cum Dominus verbum est, et verbum caro fit, et habitat in nobis: cum muti loquuntur, cum surdi audiunt, cum claudi incedunt, cum leprosi emundantur, cum caeci vident, cum daemoniaci curantur, cum mortui resurgunt: declaratio haec verborum Dei, nostrae hanc naturae obscuritatem fidei luce illuminat. Nunc enim intelligimus resurrectionis gloriam, iudicii potestatem, aeternitatis honorem. Intelligimus haec parvuli, vel ad innocentiam renati, vel perignorantiam imperiti. Haec declaratio verborum Dei, et intelligentia parvulis praestita, huius temporis et aetatis est, ut Dominus in Evangelio demonstrat dicens: Confite or tibi Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et intelligentibus, et revelasti ea parvulis. Ecce declarationis et illuminationis et intelligentiae tempus: absconsa enim huc usque sunt. In his diebus haec declarantur, et declarata illuminant, et illuminata intelligentiam parvulis subministrant. Fiunt per hanc intelligentiam sancti Spiritus iam capaces.

Idem in Psalmi 134. enarrat. Secundum Apostolum, quae in lege sunt, umbra est futurorum: quae in ea gesta sunt allegorumena, non negligenter audienda sunt: quia sub corporalium gestorum fidem in exemplum sunt spiritualium operum constituta. Magnae autem diligentiae res est, virtutem verborum collocatorum expendere: et scire, quid cuique rei sub eorum quae dicta sunt, significatione sit proprium.

Idem de Trinit. lib. 9. Quid limosi corporis graves animae, et sordente peccatis conscientia foetidae, coenosaeque usque ad iudicium divinae de se promissionis inflamur? et arbitros nos naturae caelestis deputantes, impiis ad Deum calumniae nostrae disputationibus rebellamus? Quanta potuit enim Dominus verborum simplicitate Evangelicam fidem locutus est: et in tantum ad intelligentiam nostram sermones aptavit, in quantum naturae nostrae ferret infirmitas: non tamen ut quicquam minus dignum naturae suae maiestate loqueretur.

Idem in enarratione Psalmi 67. Cautissime autem semper propheticus sermo, ne quid per gentiles fabulas, Philosophiaeque doctrinam notionem nostram de divinae veritatis scientia perturbaret, admonuit: quia variae eorum impiissimaeque sententiae, multa de Deo stultae prophanaeque complexae sunt.

Idem in enarratione Psalmi 118. Plura igitur et innumerabilia sunt Dei testimonia, quaesi quis scrutari, per cognitionem legis, prophetarum, Apostolorum, evangeliorum vellet, in beatitudine permaneret.

Idem in enarratione Psalmi 132. Sed haec praetermittamus. Quae enim libro legis non continentur, ea nec nosse debemus.

Idem in enarratione Psal 124. Faciunt nobis plerique obscuritatem, volentes Scripturas propheticas solo aurium iudicio aestimare: et non aliud in his intelligere, quam quod sub singulis rerum quarumcunque vocabulis audiatur. Quod cum volunt, neque nobis quod intelligamus relinquunt: neque Prophetas non dico caelestia, sed ne terrena quidem rationabiliter dixisse constituunt. Quid enim aut a nobis congrue tractabitur, aut ab illis recte dictum existimabitur, cum a quas ludantes, videntes, timentes, et plaudentes manibus audiemus: nisi ex autoribus Scripturarum earundem, sub a quarum nomine aliud significari, quod alterius sit generis, non monstremus?

Idem in enarratione Psalmi 120. Nisi essent in psalmis quaedam ales prophetiae, et in res atque homines eorum temporum, quibus scripta sunt, non convenirent: profecto auderent multi in Psalmis spiritaliter dictum existimare, putarentque nos quasdam commentitias assertiones et ementitas interpretationes inquirere, quibus videremur altius nescio quid ac profundius caeterorum sensu intellexisse: perinde quasi nos sensui nostro, ea quae scripta sunt, coaptemus, et non magis ex his quae scripta sunt, sensum legentis et solicitae intelligentiae consequamur. Scriptura enim legis manet, atque est anterioribus, quam adesset Dominus in carne, temporibus consummata a prophetis, audita a Iudaeis, pertractata a regibus, suscepta a gentibus: sed intellecta et probata a Christianis. Hoc forte insolens existimetur. Plane insolens est, si nobis hanc gloriam praesumimus: si tantum infirmitati nostrae licere volumus, ut tantis temporibus abstrusa, tantis humani generis obscura aetatibus, in quibus intelligendis frustra reges laboraverint, ipsi doctores et magistri legis erraverint: nos stulti seculo, et purgamenta mundi, et deliramenta sapientibus, de eorum intelligentia gloriemur. Sed tamen intelligimus, quia non mendax est qui dicit: Perite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Et scriptum est: Quia qui dixit, quoniam oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et in psalmis de mei tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas: et dixit illis: Quoniam sic scriptum est, Christum pati et resurgere ex mortuis tertia die, et praedicare in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes. Non ergo ex nobis est, quod intelligimus: sed ex eo qui quae innoscibilia erant, fecit intelligi. Itaque ab eo speranda intelligentia est, qui et pulsantibus aperit, et quaerentibus demonstrabit, et perentibus non negabit.

Idem de Trinit. lib. 9. Haeretici ad implendas aures ignorantium, pauca verba sola haec et nuda memorant, aut absolutionibus eorum tacitis, aut causis, cum dictorum intelligentia aut ex praepositis, aut ex consequentibus expectetur.

Idem de Trinit. lib. 7. Atque ut in caeteris observatum a nobis est, eorum ipsorum dictorum ratio ex his ipsis dictis afferatur, ut illic veritas reperiatur, ubi negatur. Quae enim simpliciter ad eruditionem fidei divinitus dicta sunt, ea necesse est ita dicta sint, ut ad id quod dicta sunt, non alienorum atque extrinsecus dictorum confirmentur exemplis.