CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 388714 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/388714.

Nodus 388714 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE EPISTOLIS PAULI.

Non sine causa Christus vocat Paulum, suum selectum organum. Experientia enim ipsa testatur, Deum huius tanti doctoris opera scriptisve veluti colophonem addere, aut ultimam etiam manum imponere voluisse suo sacrosancto thesauro doctrinae, verbique sui. Recte quoque dicitur: Difficilia sunt, quae pulchra. Quare tum difficultas, tum et eximia utilitas Paulinarum Epistolarum, nos excitare debet ad summam diligentiam in iis cognoscendis adhibendam.

1 Utile autem fuerit, a brevioribus et facilioribus earum lectionem inchoare: quod in omni genere docendi discendique praecipitur. Inde enim ad phrasin, sermonem, et omnino rationem docendi, doctrinamque Paulinam assuefiemus.

2 Operaeprecium quoque valde fuerit, quod in Prophetis supra monuimus, pernosse historiam actionum, temporum, hominum ac negociorum, de quibus, aut ad quos singulae Epistolae scriptae sunt: quod cum ex Actis Apostolorum, tum et ex ipsismet Epistolis, ac aliunde cognoscere poterimus. Nam necessario illae epistolae non tantum doctrinam generalem Christianae pietatis continent, sed etiam ipsius Pauli ingenium, et eorum quoque ad quos scriptae sunt, mores et rationes referunt.

3 In Epistolis necesse est, aliquas Epistolarum leges servare. Apostolus in eo non servat leges, quod ferme tantum de publicis negotiis, nempe de religione Ecclesiarum scribat: et quod etiam accuratius pleniusque de rebus disserat, quod magis proprium librorum est, cum Epistolae plerunque de privatis negotiis agant, nec aliquam doctrinam institutionemve tam accurate explicent. Habent tamen in eo Epistolarum naturam, quod ad certos quosdam homines, eosque nominatos, sunt directae: quod habet subscriptiones, inscriptiones, et tum initialem, tum et alias in fine salutationes, et valedictione. Item quod interdum et alia aliqua privata interponunt. Ea omnia recte sunt ab ipsa doctrina institutioneque separanda, tametsi etiam subscriptiones et salutationes ipsius valde Theologicae sint.

4 Multa vero utiliter de Paulinis Epistolis dici possent, quae non parum lucis studioso Sacrae Theologiae afferre possent. Verum illarum pleraque postea suis locis, et praesertim in capite de Sermone Paulinae, exponemus: nunc tantum pauca quaedam monebimus, quae observasse ad earum intellectum non parum profuerit. Sunt igitur volenti cum fructu legere Paulinas Epistolas haec maxima cura observanda.

5 Primum, ad quos Epistola mittatur, et qui nam populi, quibusve moribus fuerint. Quod modo ex ipsis Epistolis, modo ex Geographis cognosci potest. Nonnunquam vero ad hominum, ad quos scribit, ingenia attemperata videtur Apostoli oratio. Hinc factum, quod ad Romanos rerum dominos, cernimus graviter et cum maiestate quadam tractata universa: ad Galatas vero, tanquam ad leves et inconstantes, alius est sermonis habitus, nem pe acris et mordens, alicubi etiam humilior quam in aliis.

6 Secundo dispicias, quare sit scripta, sive quae scribendi occasio oblata fuerit. Hic vero disquirere oportet, quis tunc fuerit Ecclesiae, ad quam Epistola datur, status: num quae controversiae de dogmatibus ibi exortae, num a Pseudoapostolis solicitatae fuerint ad defectionem: num constantes in doctrina accepta perseveraverint, caeteraque his similia. Colligi autem haec non possunt aliunde certius, quam ex iis quae in Epistola ipsa continentur, atque ex Apostoli sermonibus. Enimvero qui legit 1. Epist. ad Cor. cap. 1, Significatum est mihi de vobis fratres, quod contentiones sint inter vos, etc. statim animadvertit, Corinthiorum Ecclesiam tunc labefactari ac dissipari coepisse sectis et factionibus, atque Apostolum id circo impulsum ad scribendum, quo dissidia tempestive abrumperet, nec non ad concordiam eos reduceret. Post aliquantum intervallum addit Apostolus: Misit me Christus ut evangelizarem, non erudito sermone, ne inanis reddatur crux Christi. Quo loco olfacit quivis, fuisse ibi quosdam inflatos eruditione atque eloquentia, qui moliebantur in contemptum adducere simplicitatem docendi, qua Apostolus uti consueverat, adeoque ipsam Evangelicam doctrinam universam, cuius is doctorem se profitebatur. In Epistola ad Galatas, statim in exordio Apostolus dicens, Miror quod a Christo adeo cito transferamini in aliud Evangelium: non oblique significat, a sana doctrina eos defecisse, idque fraude atque imposturis quorundam hypocritarum, qui sese iactabantueros esse Apostolos, atque primorum Apostolorum familiares. Paulum autem contendebant non esse verum Apostolum, et nunquam a Christo vocatum, nunquam cum reliquis Apostolis habuisse consuetudinem, nunquam de doctrina contulisse. Eodem pacto progrediendum in caeteris. Qua enim arte quaerimus causam et occasionem scribendi in Epistolis Ciceronianis, vel Plinianis, eadem promptum est in venire occasionem scribendi in hisce Paulinis.

7 Tertio loco observabis, quid Epistola contineat, sive quot sint praecipuae eius partes. Comprehenduntur autem fere singulis Epistolis graves aliquae disputationes, interdum etiam plures: deinde et alii tractantur loci, quos explicari Ecclesiarum status poscebat. Quamobrem operae est precium, summa animi contentione in id adniti, quo prudenter distinguas, ubi disputationis sit initium, ubi eadem finem capiat. Deinde, utrum hanc sequatur disputatio alia, et quousque haec protrahatur, qui praeterea loci subiiciantur. Nam incidunt redargutiones falsorum dogmatum, reprehensiones errorum in ritibus, obiurgationes adversus vitia et corruptos mores. Quarum rerum luculenta exempla in Corinthiis sunt obvia: veluti ubi doctissime disputat de resurrectione mortuorum, ubi reprehendit ac damnat prophanationem coenae Dominicae, ubi obiurgat litigantes in foro magno cum offendiculo apud iudices infideles. Quinetiam in singulis sive disputationibus, sive locis gravioribus investigare oportet, ubi sit propositio, ubi confirmatio, ubi confutatio, ubi conclusio. Frequenter namque videas capita quaedam doctrinae Christianae hac methodo per Apostolum explicata. Qui artificii Dialectici et Rhetorici peritus fuerit, is hac in parte aliquid prae caeteris, aspirante Domino, praestabit.

8 Quarto loco, haec omnia ad eum quem diximus modum ubi fuerint pensitata, facile erit colligere totius Epistolae, aut uniuscuiusque novae disputationis statum, seu propositionem generalem. Status disputationis in Epistola ad Romanos est, hominem iustificari fide in Christum, absque legis operibus: quem totidem verbis Apostolus ipse cap. 3. reddidit. Epistolae priori ad Corinthios, quandoquidem multae sunt in ea partes, non potest unus praefigi status: sed pro illarum diversitate necessum est diversos quoque status distingui.

9 Quinto prudenter decernas oportet, ad quod genus causae, sive concionis Theologicae, Epistola unaquaeque referatur Enimvero pleraeque sunt didascalici, sive dogmatici generis: exceptis posteriore ad Corinth. illa ad Philippenses, et brevissima ad Philemonem. Quarum prima tota est Apologetica, ideoque generis correctorii, vel (ut Rhetorum more loquamur) iudicialis: secunda, hortatoria: tertia, commendaticia, seu petitoria, quamobrem generi Deliberativo accensendae.

10 Sexto atque ultimo loco, distinguentur notis quibusdam praecipua doctrinae Christianae capita, atque Loci communes Theologici, quotquot in Epistola explicantur. Quae res non solum monstrat scripti multiiugem utilitatem, verum etiam instruit, praeformatque animum: ut si quando dicendum sit, habeant studiosi quasi cellaria, unde paratam rerum Theologicarum supellectilem expromant. Haec ita a nobis annotata, cum diligentem, tum sagacem Lectorem reddere queunt.

11 Est Apostolo familiare, Epistolas secare in duas partes principales: quarum priore ea tradit, quae pertinent ad doctrinam, id est dogmata fidei: ut de lege, de peccato, de gratia, de hominis iustificatione, de vocatione gentium ad Evangelium, de abdicatione Iudaeorum, de Ecclesia, de praestantia Evang elii prae Philosophia humana, de Baptismo, de coena Domini, de resurrectione mortuorum. Posteriore vero exponit, quae referenda existunt ad institutionem: hoc est praecepta morum, et vitae in vera sanctimonia conformationem: ut de obedientia erga magistratus, de charitate ac fide coniugali, de officio dominorum ac servorum, de hospitalitate, de eleemosyna, etc. Breviter, in priore parte monstrat Apostolus, quae sunt fidei, in posteriore, quae operum. In priore docet, quomodo homo iustificetur: in posteriore, qualis esse debeat hominis iam iustificati vita. In priore erudit hominem internum, in posteriore externum: ut totus homo integer atque perfectus, tam apud Deum quam apud homines, et sit, et habeatur.

12 Est et hoc advertendum in Apostolo, quo nonnunquam oratio eius assurgit paulo altius, atque supra Epistolarem mediocritatem attollitur. Etenim dicendi figuras atque schemata gravi generi orationis apta subinde adhibet: interdum quoque affectus vehementiores movet, atque animos nititur ad res maximas concitare, adeoque inflammare. Sed scire oportet, Paulum apostolum primum natura fuisse vehem entem, et valde serio ardenterque omnibus in negotiis agere solitum. quod sicut ex Actis Apostolorum, ita ex ipsius quoque scriptis licet cognoscere. Aliquando vero et genus negotii in quo versabatur, aliquam postulasse vehementiam, et concitationem. Hinc igitur fit, quod ubi tempestivum iudicabat, maximeque in disputationum confirmationibus et confutationibus, itemque in redargutionibus, acer, instans, premens, urgens conspiciatur, nusquam vel latum digitum de iure suo decedens, tantisper dum causam semel susceptam quo cupit deduxerit. Quapropter quod Graeci de Pericle dicere solent, eum fulminare, tonare, et totam commovere Graeciam: id nos multo iustius de nostro dicemus Paulo, qui vere fulmina et tonitrua sua oratione ciebat, quae in universa Asia atque Europa, imo toto orbe, quam late patet, exaudita sunt: et hodie quoque adhuc vox eius apud nos per Dei gratiam, magnificum quiddam sonat, omnibusque seductoribus infestissima ac plane intolerabilis est. Verum de Paulino sermone postea proprio Capite agetur.

Hactenus dixi, quid in legendis Pauli Epistolis, et etiam aliis Scripturae libris observandum sit, tum in genere, tum et in specie: quod eo succinctius feci in hoc tractatu De modo discendi Sacras literas, quod in hac secunda parte alioqui plurima dissero, quae eodem pertinent. Nunc breviter de alterius cuiusdam sententia adiiciam, quomodo etiam ex scriptis iam lectis aut intellectis, tanto plures uberioresque fructus percipere queamus: seu quomodo cognita Scriptura, utiliter in nostrum et aliorum commodum uti fruique possimus.