CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 388564 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/388564.

Nodus 388564 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE LIBRIS SENTENTIARUM.

Eos Sacrarum literarum libros, qui varias sententias continent, in uno quodam genere separatos ab aliis ponunt: ut sunt Proverbia, Ecclesiastes, Iob et Cantica. De illis igitur quoque pauca monebimus. Iob tamen ab aliis sententiarum scriptis separari posset, quia habet perpetuam cohaerentiam disputationum. Proverbia continent ferme mixtim varias sententias, partim religiosas, partim politicas, seu ad communem vitam pertinentes, ut quae scriptae sunt ab homine in utroque genere vitae ac rerum versatissimo et expertissimo.

Distingendae vero sunt eius operis tractationes. nam quaedam inter se cohaerent, praesertim in primis novem capitibus: quaedam vero sunt valde concisae ac separatae sententiae, nihil cum praecedentibus aut sequentibus cohaerentes, plane instar Aphorismorum Hippocratis, aut Sententiarum Phocylidis: quin nec ordinem quidem aliquem servant. Operaeprecium ergo fuerit, observare istam diversam eius scripti rationem, et cohaerentia rite connectere, separata autem distinguere.

Deinde quia omnia confusa turbant mentem, et nec percipi facile, nec retineri bene possunt: ideo utile fuerit observare, quae sententiae ad quos locos communes vel religionis, vel etiam externae vitae referri debeant: quo praeter superiores utilitates, etiam ea quae in tanta brevitate necessario desunt, ex cognitione totius loci communis suppleri queant.

Postremo, facta tali distributione, utile fuerit tum spirituales sententias cum aliis Scripturae locis, ubi eadem plenius aguntur, conferre, ac inde earum uberiorem noticiam haurire: tum et politicas Gnomas etiam cum Philosophorum disputationibus et aliorum doctorum dictis conferre: et quid ab alterutris plenius aut melius dictum sit, considerare.

Ecclesiastes, et liber Iob, praeter crebras sententias quibus abundant, exhibent iustas et insignes disputationes, quibus pares in libris Philosophorum non invenias. Quamobrem prae caeteris profecturos sese in his ii sperent, qui post Philosophorum placita degustata, ad horum lectionem properabunt.

Ecclesiastes autem disputationem habet de summo bono, quod definit esse coniunctionem cum Deo, atque perpetuam Dei fruitionem. Quocirca confutat ante omnia, et primo statim capite, eos qui summum bonum posuerunt in scientia. Secundo ac tertio capitibus, eos qui summum bonum collocant in voluptate. Quarto, qui in honoribus. In quinti capitis progressu, et sexto, eos qui in divitiis. Capite septimo de tribus bonorum generibus, animi inquam, corporis et fortunae disserit, deque contrariis malis, et quis omnium horum usus: nec non, quomodo praecipue a providentia Dei res nostrae omnes pendeant, luculenter docet. Hinc ad finem usque libri, de vita pie et iuste transigenda, quo tandem Deo coniungamur, felicitateque fruamur aeterna, concionatur.

His ita perceptis, partes prudenter separare, hinc obiectiones, inde dilutiones distinguere: formulas argumentationum deprehendere: quae in persona Ecclesiastae, quae in persona adversariorum. diversum opinantium, pronuncientur, discernere non erit operosum. Caeterum industriam prope nullam requirunt. Nam regulae generales ante a nobis expositae, adiumenti plurimum ubique adferent.

Canticum Salomonis Hebraei veteres, ne quis verborum illecebris titillatus res turpes cogitatione complecteretur, legi a iunioribus vetuerunt. Quisquis autem volet pede inoffenso percurrere, eum oportet mente in res spirituales acriter defixa, omnia de vehementi amore, quo Christus charam suam sponsam Ecclesiam, propter quam homo factus est, atque perpessus plurimum, caute interpretari: nec non ex iis quae dici possent de sponso, sponsam suam ardenti adfectu carnali depereunte et expetente, colligere: quomodo multo ardentius Christus, non carnalis, sed vere spiritualis homo, suam depereat spiritualem sponsam Ecclesiam. Totum revera hoc scriptum, quantum est, in perpetua allegoria consumitur.

De opere Iob, quorsum attinet multis agere? Legisse apud quosdam scriptores memini, in Ulysse per Homerum describi omnes perfecti et sapientis viri virtutes. Et recte quidem, nec reprehendo. Sed me puto multo rectius posse dicere, in uno Iob omnes viri perfecti et sapientis plane heroicas virtutes elucere. Praecipue autem monstrat is liber, quomodo non decem modo annos iactati terraque marique, sed per omnem adeo vitam in quibuscunque adversitatibus nixi fide ac spe in Deum, magno animo patientes persistamus, atque in patientia nostras possideamus animas.

Dividitur autem opus universum in tres partes. Quarum prima describitur beati Iob, viri iusti et perfecti, inopinata admirandaque afflictio. Secunda, de causis tantae afflictionis, atque mirabili hac in parte Dei iudicio, disputatio bene longa instituitur, protracta nimirum a cap. 4, ad 38 usque: ubi Dominus ipse controversiam dirimit, aequam ferens de utriusque partis disceptationibus sententiam. Tertia, exponitur felix dudum afflicti Iob restitutio, laetusque exitus, cap. ult .

Graves autem atque difficiles loci Theologici in disputatione illa plures excutiuntur: veluti de vi peccati, omnes sine exceptione homines obruentis: de peccati effectis in nobis, atque poenis: de tentationibus, utiliter a Deo immissis: de poenitudine ac resipiscentia: de eo quod etiam boni in hoc mundo premuntur calamitatibus: quod non fidendum secundis successibus: de providentia, de ira Dei: de sapientia, iustitia, et potentia Dei. In hos praecipuos Locos decet Lectores toto intentos esse animo, qui inde fractum aliquem referre gestiunt. Incidunt nonnulla, quae ex elementis Philosophiae naturalis (cuius apparet priscos fuisse apprime studiosos) intelligentur certius ac plenius. Reliqua ex communibus praeceptionibus fient pervia.