CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 388470 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/388470.

Nodus 388470 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE PSALMIS.

1 Qui in Psalmis sese volet exercere, profecto in tanta varietate argumentorum, et brevissime quidem expositorum recte exploranda, praeter ardentem invocationem omnes ingenii sui nervos intendat necessum est. Complectitur enim liber Psalmorum (quemadmodum recte ait Augustinus) omnis generis doctrinam, ex lege, ex historiis, ex Prophetis, ex Proverbiis, denique ex omni scriptorum sacrorum poenu: ut quicquid alibi praeclare dictum est, repetitum hic videatur, atque unus hic liber iusta quaedam omnium sacrorum librorum Epitome agnosci possit. Quocirca qui hunc legit, omnes legit: et qui hunc mediocriter intelligit, stratam apertamque habet viam, quam ad intelligendos reliquos ingrediatur.

2 Aliquorum Psalmorum inscriptiones aliquid eis lucis afferent: ut Psal. 51, quod sit compositus ad accusationem Dei per Prophetam de adulterio. Psal. 3, quod sit in fuga persecutionis Absolon compositus. Psal. 7, quod sit inficiatio structarum insidiarum, et affectati regni contra Saulem. Psal. 18, quod sit gratiarum actio post liberationem ex omnibus persecutionibus. Psal. 22, quod sit de cerva aurorae, id est de Meschia conscriptus. Psal. 102, quod sit animi afflicti ac tentati precatio ad Deum, et aliae complures.

3 Ipsa etiam initia Psalmorum diligenter observata ac expensa, ferme secum argumentum afferunt. Plerunque enim sunt propositio totius Psalmi. Rarius exordia eis praeponuntur. ut Psal. 1, statim ex primo versiculo apparet ibi pii hominis felicitatem describi. Psal. 2, itidem ex prima et secunda linea apparet, agi de certamine satanae ac mundi contra Deum et Christum eius. Psal. 51, ex initio ipso apparet, esse petitionem gratuitae misericordiae, reconciliationis aut condonationis peccatorum. Psalm. 110, ex initiali sententia apparet, recitari ibi decretum Dei de officio et exaltatione Meschiae.

4 Post principia vero, si sunt petitiones aut assertiones, sequuntur crebro rationes, et sub finem exultantis ac Deum etiam celebrantis animi gratiarum actiones, quod sit exauditus.

Cum sunt institutiones, crebro sequuntur declarationes, et etiam antitheses primorum versuum. ut Psal. 1, quid sit beatitudo ac pietas pii: et contra, tum impietas, tum infelicitas impii. Sic Psal. 2, declaratur in sequentibus, quomodo furat mundus contra Meschiam: et vicissim, quid ille aut pater caelestis contra mundum paret, ac denique qualis exitus eorum certamen tandem consequatur.

Sic Psal. 32, statim initio est propositio: Summam hominis felicitatem in eo sitam esse, ut habeat condonationem peccatorum. Eam propositionem declarat tum suo exemplo, confitendo suos cruciatus, antequam confessus culpam supplex veniam petierit: et contra, indicando tranquillitatem consecutam remissionem peccatorum: tum alieno exemplo docendo, quae bona maneant habentes placatum Deum, et quae mala eos quibus debita non sunt condonata. Simulque ostendit, omnibus esse id remedium necessarium, et quomodo id consequi possint. Sic Psal. 110 reliquus Psalmus declarat, quod officium et qualem gloriam sit pater suo Meschiae daturus, prostratis omnibus eius hostibus, quod statim initio proposuerat, iubendo eum sedere a dextris suis.

5 Observa igitur, ac diligenter expende primos versus cuiusque Psalmi, et habebis summam aut argumentum eius, ac veluti lumen quoddam in totum Psalmum illatum videbis.

6 Nec inconsulte fecerit, qui Summas aut Argumenta aliorum piorum ac intelligentium perleget memoria complectetur, cum aliquem Psalmum legere volet: cuiusmodi sunt potissimum Lutheri, et Viti Theodori.

7 Illud certe in hoc genere valde necessario observatur, quod non tantum Iudaei, sed etiam quidam Christiani minus vere experti beneficia Christi et spirituales tentationes, nimiumque Rabinis aut eorum sectatoribus tribuentes, suis argumentis et declarationibus valde infrugiferum sterileque reddunt non tantum Psalterium, sed et Prophetas, atque adeo totam Scripturam: dum vel ad Davidem solum, aut alios homines ipsorum, illas vetustas res ac negotia, aut alio qui solum ad externa bona malaque Psalmos accommodant, longissime eos a Christo eiusque beneficiis, ac veris spiritualibusque bonis malisve abdicunt. Quare tu contra, pie Lector, Lutherum in intellectu Psalmorum sequitor, quo nemo hoc tempore maiorem Spiritualium thesaurorum copiam in Scriptura animadvertit, aliisque commonstravit, indeque haustos communicavit.

8 Dividi porro Psalmi possunt prima divisione in duas series: quod 1. alii sunt quasi ab homine erga Deum directi, 2. alii vicissim veluti a Deo aut eius ministro ad homines. Prior series potest subdividi [?: -- ] . precatorios et 2. eucharisticos. Precatorios voco, qui opera Dei implorant, et sunt hi: 3. 5. 6. 7. 10. 12. [?: 1- ] . 17. 20. 25. 26. 28. 31. 35. 38. 39. 42. 43. 44. 51. 54. 55. 56. 57. 59. 61. 63. 64. 69. 70. 71. 74. 79. 80. 81. 83. 85. 86. 87. 94. 102. 119. 120. 123. 130. 132. 137. 140. 141. 142. 143. Eucharistici sunt, qui Deum celebrant de acceptis beneficiis, et summa eius bonitate, fortitudine, sapientia ac veritate. tales sunt hi sequentes: 18. 23. 27. 30. 32. 33. 34. 46. 48. 60. 65. 66. 76. 103. 104. 105. 106. 107. 108. 111. 114. 115. 116. 118. 119. 122. 124. 125. 126. 129. 135. 136. 138. 136. 144. 145. 146. 147. 148. 149. 150.

9 Porro Psalmi directi ad homines sunt aut didactici, aut exhortatorii et consolatorii. Didactici aut docent simpliciter quid rectum aut pravum, quidque boni piis, aut mali impiis accidet. quales sunt hi: 1 12.. 14. 15. 32. 36. 49. 50. 51. 62. 73. 77. 78. 84. 90. 99. 101. 119. 127. 130. 131. 133. 134. Aut prophetant de adventu Meschiae, eiusque regno, suntque hi: 2. 8. 9. 14. 16. 19. 21. 22. 24. 29. 40. 41. 45. 47. 53. 59. 67. 68. 72. 87. 89. 93. 95. 96. 97. 98. 100. 109. 110. 113. 117. 145. Porro exhortatorii et consolatorii ut sunt: 4 31. 37. 39. 53. 58. 75. 77. 82. 84. 91. 92. 112. 119. 121. 128. Quidam etiam sunt mixti generis: quos vides in pluribus speciebus signatos. 10 Praecipua autem opera in id poni debet, ut primum Psalmorum propositionem principalem recte constituas: deinde et partes scite distribuas. Quod quidem haud magno is efficiet negocio, qui, quemadmodum supra admonuimus, observare assueverit artificium Dialecticum et Rhetoricum. Quamvis eo maior quoque diligentia in Psalmorum lectione requiritur, quo plus artificii non ex Dialecticorum argutiis, vel Rhetorum flosculis modo, verum etiam ex vatum felici ubertate in illis admixtum novimus. Scatent enim Psalmi omnis generis elegantiis: si quidem nusquam adfectus, praesertim vehementes, moventur crebrius: nusquam frequentiores personarum loquentium mutationes: nusquam amplificationes, vel extenuationes magis appositae: nusquam tanta in figuris sermonis varietas atque dulcedo: nusquam proprias Theologiae phrases observare datur commodius: denique nullum scripti genus extat pari tractatum ornatu, acrimonia. maiestate: ut profecto appareat, omnes tam verborum quam rerum Theologicarum opes, in unum Psalmorum opus, tanquam praedivitem quendam thesaurum a Spiritu S. congestas. Ergo est volumen Psalmorum ab omnibus quidem Theologicari volentibus, et quasi quotidie et magna cum diligentia legendum: quod tamen non nisi ii penitus intelligent, qui bene tentati et rerum divinarum experti erunt, quique artificium omne dicendi et Scripturarum consuetudinem, Locosque Theologiae praecipuos probe tenuerint. Habebunt sane tyrones illud frequenter in manibus: nec dubium quin in eo aliquid consequentur. Sed ad mysteria pertingere non prius dabitur, quam paulo altius in rebus Sacris progressi fuerint. omnia nihilominus in Spiritus S. pios in omnem veritatem ducentis, efficacia consistunt.

11 In omnibus vero bonis scriptoribus sic cum maximo fructu versabere, si tu ipse veluti indueris personam loquentis: teque quasi medio illi negocio, de quo agitur, immiscueris. Nam frigide profecto, minimoque cum profectu in alieno versatur scripto is, qui animi sui sensum ac motus ad scriptoris mentem atque affectiones, quoad eius fieri poterit, non impulerit, attemperaveritque Neque sine causa profecto Psalmi tanta varietate ac vehementia affectuum sunt conscripti sed ut pii eos in suos animos illabi patiantur, suaque corda veluti transforment ac transfigurent in habitum formamque mentis Psalmistae. 12 Quare cum legimus Psalmum agnoscentem et confitentem peccata, ac petentem condonatione: ita eum legamus, sic vel illa verba ad nos nostrasque res, vel nostra negotia ad verba Psalmi attemperemus, ac si nos iam sic nostra peccata deploraremus, et nobis suppliciter condonari flagitemus.

Sic cum Eucharisticum Psalmum legimus, simul quoque nos illis ipsis verbis Deo gratias agamus pro eius quotidianis in nos beneficiis. Cum didacticum aut consolatorium Psalmum legimus, ita cum accipiamus, ac si nos iam Deus coram ipse illis verbis institueret et consolaretur, confirmaretque.

Hoc vero etiam tanto magis in Sacris fieri deberet, quam in aliis Scriptoribus, quanto magis tota haec doctrina tum in praxi consistit, tum propter nos, non propter illos veteres conscripta, memoriaequae prodita est.