CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 387920 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/387920.

Nodus 387920 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE HISTORIA.

Cum igitur dicturi simus de singulis Scripturae sacrae libris, deque eorum proprietatibus, operaeprecium fuerit, primum de historia, quae tum ordine prima est, tum etiam facillima ob rerum simul ac sermonis tractationisque perspicuitatem, tractare.

1 Historiae humanae ita plerunque et narrantur et geruntur, ut nec prima causa efficiens, nec ultimus rerum, ac praesertim hominis finis respiciatur: sed tantum secundae causae, earumque conatus et exitus perpendantur, ac in illis omnia collocentur, nusquam ulterius vel ad causas vel ad fines progrediendo. Non consideratur Deus omnium rerum creator ac gubernator, bonos aut defendens, aut etiam cruce poenisque exercens: non idem malos puniens, aut suam gloriam promovens: non ultimus hominis finis, sive aeterna felicitas, sive damnatio: non etiam angelorum aut diabolorum ratio in ea historia habetur, non denique consideratur hominum pietas aut impietas erga Deum. Tantum ergo ferme humana industria aut ignavia, huius vitae felicitas et infelicitas, ac rerum humanarum mutabilitas, incertitudoque et varii exitus perpenduntur.

At Sacrae historiae ita narrantur, ut in iis potissimum duo regna cum suis administris, regnum Dei et regnum diaboli, Deus omnia pro suo arbitrio moderans, angeli et pii ei adhaerentes, et contra satan ac impii contra pios decertantes cernantur, considerentur, ac perpendantur: utque inde tum Dei omnipotentia, omni sapientia et infinita bonitas, tum etiam piorum fides in Deum, simulque admixta imbecillitas, atque adeo praepotens in eis vetus Adam una cum adiuncta cruce, tum et satanae impiorumque malitia et furor contra Deum, pios et omnem honestatem ac pietatem emineat, cernaturque, Hic igitur non res militaris, non etiam scientia vel politica, oeconomica, vel castrensis, ut ex politicis historiis, sed praecipue theologica sapientia disci potestac debet.

2 Quapropter etiam tum maiore attentione, quo res maiores difficilioresque aguntur, tum etiam timore Dei sacrae historiae legendae sunt: et non festinanter temere ac prophano animo, ut civiles historiae, percurrendae.

3 Expedit igitur, atque adeo extreme necessarium est, ad huius quoque partis sacrarum literarum, sicut et ad alias, habere aliquam summariam aut catechisticam cognitionem Dei et rerum sacrarum.

4 Utilis quoque est cognitio topographiae, ubi ea omnia quae narrantur, gesta sunt: ita ut non tantum situm loci, eius magnitudinem, speciemque probe noris, sed etiam totum ingenium, omnesque proprietates loci, hominum, et aliarum praecipuarum rerum quae in ea regione sunt.

5 Videndum ut accurate observentur causae et occasiones, principiaque, progressus et fines rerum gestarum, et ubi unaquaeque narratio incipiat aut desinat, num cohaereat cum praecedentibus aut sequentibus: aut quoquo modo cum eis connexa, vel etiam affinis ei sit.

6 Animadvertantur et omnes circumstantiae personarum, locorum, temporum, causarum et consiliorum: praesertim vero ipse summus architectus aut nauclerus, moderatorve totius negotii diligentissime in omni historia observetur, quid ille ibi agat, aut non agat: et quo animo, num iratus aut misericors: quid probet, aut improbet: sicut et eius adversarius satan. Quid item et quo animo ipsi homines boni aut mali dicant, agant aut omittant, quamque ex Deo pendeant, eive adhaereant in illis ipsis rebus gestis, aut contra.

7 In historia sanctorum patrum diligenter distinguenda est doctrina ab eorum vita. Nam eorum doctrina, praesertim Patriarcharum, prophetarum et Apostolorum, est purissima et inculpata, atque adeo ipsius omnipotentis Dei doctrina, a quo fonte proprie manat: at vita factaque ipsorum non tantum a Spiritu sancto et novo homine, sed etiam a vetere Adamo, humanaque fragilitate, atque adeo aliquando etiam a tentatore illo aliquatenus proficiscuntur.

8 Nec ideo solum distinguenda sunt facta sanctorum a doctrina, quod eorum fides minus inculpata est, quam vita: sed etiam, quod eorum facta aut non perinde a nobis intelligi queunt, ob aliquas ipsorum nobis ignotas circumstantias, aut etiam prorsus illis fuere propria ac specialia: ut polygamia, efficaces liberorum benedictiones, aut etiam prophetiae de futura ipsorum sorte, peregrinationes Abrahami, sacrificatio filii, Iacobi deceptio patris, et similia innumera, quae nobis nequaquam imitari liceret.

9 Posset nihilominus et doctrina patrum subdistingui. Nam quaedam et sane pleraque praecepta ac dogmata ipsis tradita fuerunt prorsus generalia, perinde ad omnes pios pertinentia: ut quae de peccato, ira Dei ac poenis, et de benedicto semine, misericordia ac vita aeterna dicuntur. At specialia mandata, ut praecepta de emigratione, fabricatione arcae, sacrificatione filii, extrusione concubinae et filii, mandatum de spoliandis Aegyptiis, et trucidandis Cananaeis, ac traducendo populo per desertum, haec et similia sunt ita illis prorsus propria, ut ad nos nihil plane pertineant, nisi forte aliqua plane generali consideratione et applicatione.

10 Posset quis et mandata aut institutionem patrum subdividere, quod alia dixerunt ac praeceperunt ut ministri Dei, alia ut privati homines. quae tum minus authentica. sunt, tum etiam non perinde generalia, aut ad omnes pertinentia.

11 Narrat Scriptura non tantum bona laudabiliaque facta patrum et sanctorum, sed etiam mala, non ut imitemur, sed ut agnoscamus tum humanam pravitatem, quae in sanctis quoque adhuc militat, contra legem Dei: tum vicissim misericordiam Dei, et efficaciam passionis filii eius, qui non abiiciat eos, sed clementer regat ac condonet eis eorum peccata propter mediatorem: sicut et Paulus dicit, se in exemplum divinae misericordiae omnibus propositum esse. Contra Papisticae narrationes, ut quae aliam religionem aliudque regnum caelorum habent, suos sanctos prorsus sine peccato finxerunt. Quo facto, dum eos ultra modum glorificant, tum reliquias veteris Adami obscurarunt, tum beneficium Christi perpetuae debitorum condonationis, tum denique misericordiam Dei, simul quoque reliquos omnes homines in desperationem adduxerunt, qui se longissime a tanta perfectione abesse necessario animadverterunt.

12 In historiis Patrum observentur etiam typi et allegoriae, futura ac meliora significantes, ut historia Isaaci sacrificandi, et postea redivivi, unigeniti Dei filii passionem et resurrectionem significavit. Sic Paulus 1. Cor. 10, dicit omnia illa patrum facta et varios casus, fuisse nostros typos. Et Petrus ac Paulus dicunt, diluvium et maris rubri transitum significasse nostrum baptismum. Christus quoque securitatem ac exitium primi mundi et Sodomitarum, indicat fuisse typum ultimorum temporum ac extremi iudicii.

13 Paulus docet in Galatis historiam Abrahami duas uxores habentis, et filiorum eius, quorum alter quidem ex ancilla naturalibus viribus, alter vero per promissionem sit genitus, quodque ille carnalis hunc promissione acquisitum sit persecutus, et tandem ex domo haereditateque paterna fuerit extrusus: significet duos populos, legalem, naturalibus viribus haereditatem regni caelorum quaerentem, et spiritalem, qui eam per solam gratiam promissionemque consequatur.

14 Sic posses non inepte dicere, Iacobum impetrantem benedictionem sub alieno nomine, ac vestitu fragrantissimo, significasse, omnes servandos ita demum consecuturos vitam aeternam, si Christo induti, ac sub eius nomine, umbraculo et fragrantia, patri, non observanti, nec imputanti nostram pessimam naturam ac peccata, nosque quasi non agnoscenti, a matre promissione sistamur. Talis quasi quaedam spiritalis typicaque aut allegorica historia, simul illis veteribus patrum historiis, praesertim celebrioribus, adhaerere videtur: quae ibi demum certa firmaque est, ubi eam in novo. Testamento Spiritus sanctus commonstravit ac confirmavit.