CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 387892 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/387892.

Nodus 387892 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE SINGULIS SACRARUM LITERARUM LIBRIS.

Expositis ergo hactenus generalibus praeceptionibus, nunc ad eam observationem progrediamur, quae singulorum librorum naturam proprietatesque annotat. Habent enim singuli plurima propria, quorum cognitio maximum lumen ad ipsorum intellectum affert. Cum enim varia sint in toto volumine Sacro opuscul orum genera, (in aliis namque Historias, in aliis Prophetias, in aliis Psalmos, in aliis Sententias generales, disputationesque propemodum philosophicas, in aliis Epistolas videmus contineri) statuere oportet, sicut quaedam ad consuetudinem Scripturarum pertinentia habentur in libris universis, ita quaedam in quibusdam libris separatim obvenire, quasi iis propria, eademque maiori diligentia advertenda. Quo quidem pacto novimus inter Scriptores aliarum rerum, aliter historiographos, aliter poetas, aliter philosophos, aliter oratores sua tradere atque explicare. Quod ut melius intelligatur, paulo plenius exponam.

Enimvero historiographos videmus plerunque 1 paucis primo proponere, 2 quae mox fusius sint dicturi. 3 Deinde narrare initia, 4 causas, 5 progressus negotiorum: 6 aliquoties etiam eorum aperire consilia, qui res magnas peragendas suscepere: 7 quaedam vero strictim, quaedam angustius exponere: 8 transitionibus crebris uti: 9 admiscere nonnunquam, quae reconditam doctrinam in se continent: 10 argutas sententias, subinde quasi flosculos et emblemata aspergere: 11 denique in hoc laborare, ut mirabili varietate Lectorem demulceant, et demulcendo pariter doceant. Praeter hasce 11, habent alias quoque innumeras proprietates.

Poetae porro plusculum sibi indulgent: 1 Longe repetunt exordia: 2, nequaquam observant rerum gestarum ordinem: 3 descriptiones attexunt varias, quibus interdum diutius immorantur: 4 similitudinibus, 5 comparatis, et 6 amplificationibus abundant: 7 deos deasque de rerum administratione, deque arduis negotiis consultantes, easque etiam administrantes res introducunt: atque ita mixtum quid ex corrupta Theologia, philosophia morali et historia habent. 8 Denique (ut alia omittamus) addelectandum non pauca, perinde atque si privilegium ea de re esset irrogatum, comminiscuntur, histrionmque aut ludionum more et agunt et dicunt. Quare plerunque acceptissimas stultae multitudini materias consectantur, ut sunt bellicae aut amatoriae.

Philosophi contra, libenter 1 simplici ratione veritatem tradunt: omnia veritati rei, nihil autem [?: au--- ] voluptati tribuentes. 2 Nihil etiam adferentes quod supervacaneum aut inutile videri queat: 3 ad certam methodum, quae ad docendum aptissima creditur, se obstringunt: 4 cuius fines vix egrediuntur, 5 magis in hoc incumbentes ut clare doceant, et ipsam rerum naturam vel exprimant, vel etiam [?: ---ant ] gravitate, 6 quam ut animos permoveant ostentatoriis orationis illecebris.

At vero orator omnia sua producit 1 angusta specie visenda: 2 fastum et pompam praese fert: 3 undiquaque mutuatur, quo se ostenter: 4 probabilia argumenta pro necessariis obtrudit: 5 victoriam constituit in verborum ac sententiarum suavi dispositione, qua non tam animi quam aures feriuntur. Quando igitur ad eundem modum omnis illa varietas in literis sacris invenitur (nam alii quidem libri sunt poetarum scriptis propemodum similes, ut Psalmi: alli historiographis annumerari debent, ut libri Mosis, Iehosua, Iudicum, Regum, Hester, Paralipomenon, Evangelia, Acta Apostolorum: alii cum Philosophorum dissertationibus et didacticis scriptis conferendi, ut Iob, Proverbia, Ecclesiastes: alii oratorum dignitatem redolent, ut pleraeque conciones Prophetarum, nonnullae Apostolorum epistolae) quivis profecto intelligit, nos non immerito de unoquoque genere librorum aliqua separatim annotare debere.