CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 387836 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/387836.

Nodus 387836 in documento flacius-m-clavis-2.xml


OBSERVATIO VIII.

Cum nihil obsit, quo minus unus idemque locus varie per allegoriam enarretur, cavendum tamem, ne plures interpretationes adhibeantur. au si forsitan ferat locus, atque inveniatur etiam apud doctiores multipliciter expositus: ea tamen sola erit usurpanda enarratio, quae plus habet gratiae, magisque convenit instituto, et versatur in locis communibus, nec non alibi in scripturis comprobata legitur. Extat haec regula apud Augustinum in Commentariis ad Psalmum octavum. Postquam enim versum illum, et sequentes, omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves, etc. per allegoriam fuisset interpretatus de patentia Christi, tandem subiecit: Non quia ista nomina isto solum modo intelligi et explicari possunt, sed pro locis: nam alibi aliud significant. Et haec regula in omni allegoria retinenda est, ut pro sententia praesentis loci consideretur, quod per similitudinem dicitur. Sed observationes plures congerere supersedemus. Magis optamus, ex ipsa allegoriarum artificiosa tractatione, qualis tum in sacris libris, tum insanctorum patrum commentariis conspicitur, addisci quae huc pertinent: quam ex nostris Annotatiunculis. Augustinus, ubi illi visum fuit allegorias adiungere, caeteris patribus visus est felicior, sicut etiam parcior. Recentiores non ita multum, et (ni fallor) ad evitanda apud imperitos offendicula, (nonnulli enim nostra aetate allegoriis mire abusi sunt) sese in his exercuerunt: etiamsi quidam excellentis ingenii homines egregium ac dignum imitatione praebuerunt specimen. Exemplorum lectio, et pensiculata eorundem examinatio, magistra ac dux in hac arte erit.