CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 387815 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/387815.

Nodus 387815 in documento flacius-m-clavis-2.xml


OBSERVATIO VI.

Neque enim iusto diutius immoraberis, aut longius quam causa postulat persequeris. Unde quibusdam placet, sufficere, si allegoriae paucis tantum verbis, argute, et cum quadam suavi acrimonia perstringantur verius, quam pertractentur. Quod genus usurpatum cernimus in Sacris literis, et propterea merito imitandum. 1. ad Corinthios 9. Non obligabis os bovi trituranti. Num boves curae sunt Deo? an hoc propter nos omnino dicit? Propter nos hoc scriptum est, quod sub spe debeat is qui arat, arare: et qui triturat sub spe, spei suae particeps esse debeat. Idem Apostolus ad Ephesios quinto, quae de institutione coniugii, deque mutua dilectione viri et mulieris coeperat, eleganter persequitur, exponens de Christo et Ecclesia: Mysterium, inquit, magnum est, verum ego loquor de Christo et de Ecclesia. Qua interpretatione, quamvis brevi, coniuges ad officium vehementer excitat, et matrimonium magnifice extollit. Christus Matthaei decimo sexto, iubens discipulos cavere sibi a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum, utitur succincta allegoria de fermento. Historia de Moyse velante faciem suam, ex libro Exodi, capite trigesimo quarto, multo artificiosissime secunda ad Corinth. tertio exponitur, de excaecatione Iudaeorum. Etiamsi typum ibi excuti, non male quis diceret. Allegoria tamen fuerit aptissima, si de iis interpretemur, quae nostra tempestate veritatis fulgorem ferre non possunt.