CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 387759 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/387759.

Nodus 387759 in documento flacius-m-clavis-2.xml


OBSERVATIO I.

Non vacat temeritatis nota, qui putat quovis loco allegoricas interpretationes in medium producendas. Mirum in modum labefactat ea audacia Scripturarum authoritatem. Statim enim suspicantur iuditores, nihil certi Scripturam in se habere: et liberum esse, ad quemvis locum quamvis assuere interpretationem. Quam ob causam Porphyrius nostrae religionis doctores irridebat: Iulianus itidem invidiosissime nostris exprobrabat. Semper revera oportet dispicere, quemadmodum diximus, ubi fieti illud postulet necessitas, vel suadeat utilitas. Si ulla in re, certe in hac, sobrios parcosque esse decet.