CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 387285 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/387285.

Nodus 387285 in documento flacius-m-clavis-2.xml


10 Ad tractationem recte referri posset distinctio librorum sacrorum, qui licet omnes ab eodem Spiritu Dei profecti sint, et summo consensu eandem materiam tradant, et ad eundem finem contendant: tamen mirifice inter se differunt. Quae sit eorum materia, paulo ante indicavi: nempe doctrina de rebus aut negotiis inter Deum et hominem. Superius quoque ostendi, totam Scripturam sacram in duos potissimum Syllogismos summarie concludi posse: nempe, Doctrinam et dicta aut scripta Mosis et Prophetarum esse verissima, ac Dei ipsius: et Iesum esse illum verum Meschiam, qui a prophetis sit praedictus. qui Syllogismi in anterioribus plenissime sunt expositi.

11 Caeterum libri sacri primum hac ratione distinguuntur, quod sint alii Novi, alii Veteris testamenti aut foederis: quorum utrosque recensere, nihil attinet. Dicuntur autem libri ante Christum scripti, Veteris testamenti aut foederis: quia in illis prior pactio cum suis conditionibus contineatur, quae duplex est, nempe pactio aut foedus cum Abrahamo et cum Mose initum. Novi autem foederis aut Testamenti libri sunt ii, qui post Christum sunt conscripti, quia in illis novum foedus inter Deum et homines per Christum in Baptismo et Sacra coena initum contineatur expliceturque. Caeterum de triplici foedere, in voce Testamenti, in prima parte dictum est prolixius.

12 Alia quoque distinctione dici potest, alios libros esse Historicos, alios Propheticos, alios Poeticos, seu etiam Musicos, alios Sententiarum, alios Epistolares. Historici sunt, quinque libri Mosis, Iosuae, Iudicum, Regum, Paralipomena, Esdrae, Esther, Ruth, Iob, 4. Evangelia, Acta. Propheticos dicimus quamor esse maiores Prophetas, Isaiam, Ieremiam, Ezekielem, et Danielem: et 12 minores, tum porro Apocalypsin. Poeticos, aut Musicos voco eos, qui sunt cum cantu pronunciati: ut sunt Psalmi, Cantica canticorum, et Threni Ieremiae. Sententiosos libros voco, Proverbia, Ecclesiasten, et inter Apocryphos Ecclesiasticum ac Sapientiam. Epistolares voco, omnes Epistolas in Novo testamento.

13 Distinguuntur quoque in Canonicos et dubios, ac denique Apocryphos. taceo enim iam plane suppositicios, atque adeo reiectos. Canonicos eos voco, qui plane accepti probatique sunt, et in canone Biblico semper censiti, quos supra recensui. Dubios eos dico, de quibus est dubitatum: ut sunt in novo Testamento Epistola Petri 2. ad Hebr. Iacobi, duae posteriores Iohannis, Iudae, et Apocalypsis. Apocryphi, id est, quasi absconditi aut sepositi, quibus nulla eximia authoritas tribuitur, sunt: Sapientia Salomonis, Ecclesiastes aut Syrach, Iudith, Tobias, duo Machabaeorum, duo posteriores Esdrae, Baruch, Historia Beli et Susannae, ac Canticum trium puerorum. Hilibri licet Biblico canoni nunc addantur, tamen nullius authoritatis apud intelligentes scriptores habentur. Quarti ordinis sunt, Evangelium Nicodemi, Thomae ac Bartholomaei, item liber Pastoris aut Hermetis, et alii complures: qui in Decreto distinctione 15. ut plane reiecti, recensentur.

14 Alia quoque distinctione distribui possunt libri Sacri, in Legales et Evangelicos. Legales sunt libri Mosis, Iosuae, Iudicum, Samuelis, Regum, Paralipomenon, Salomonis et Iobi. Evangelici, Prophetae, Psalmi, Evangelistae, et alii libri Novi testamenti. Quorum illi quidem legales dici queunt, quia aut leges continent divinitus propositas, aut exempla obedientium et non obedientium legi, cum suis praemiis ac poenis, tametsi non careant Evangelicis promissionibus. Hi vero dicuntur Evangelici, quod magis contineant doctrinam, exempla et historias accepti, reiecti, aut propagati Evangelii, licet aliquando etiam legalia contineant. Sunt quoque hi potiores illis, quia praestantiorem materiam tractant. Dici possunt Novi testamenti libri tum clariores, tum etiam pleniores aut illustriores veteribus, quia tum pleniorem mysteriorum Dei patefactionem continent quam veteres: tum etiam magis perspicuo apertoque sermone ea omnia docent, quae illi typis ac variis involucris delineaverant, et quasi involuta proposuerant.

Haec nunc de varia distinctione Sacrarum literarum nostro nomine dixisse sufficiat: quandoquidem extant Iunilii vetustissimi patris libri duo de hac materia, titulo de partibus divinae legis, quos huic operi ad verbum adiiciam, paululum tantum immutatis, aut potius sublatis illis puerilibus interrogationibus, quibus sententiae distractae sunt, ut etiam reliqua magis conformentur.

15 Ad tractationem aut methodum Sacrarum literarum accedet utiliter causa ac consilium, cur tali ratione Sacra doctrina tradita sit. Mirantur enim multi istam methodum: aliqui etiam temere ac casu eam sic accidisse opinantur. Ut vero tanto maiori diligentia consilium ratioque istius methodi expendatur, dubium ipsum, et causas dubitandi etiam magis illustremus.

16 Prima ergo dubitatio sit: Nulla scientia, teste Aristotele, potest esse individuorum: utpote quae tum infinita sunt, tum etiam mire inter se diversa, atque adeo plane instabilia, secundum versum: Tempora mutantur, et nos mutamur in illis. Sed omnis certitudo quae potest esse in rerum natura, est in universalibus, ut in generibus ac speciebus, eorum propriis, causis et effectis, quae non mutantur. Sunt quoque haec finita, ut et mente hominis, et praeceptionibus scriptoque comprehendi queant. Quare omnes Scientiae praecipiunt de rebus in genere ac specie, non in individuo. Cur igitur et Scriptura non est tradita in genere, sed magna ex parte agit de individuis? Quis etiam usus hinc ad homines pervenire potest? Non enim continuo aliis individuis conveniunt, quae de aliis iam olim sublatis abolitisque dicuntur.

17 Secunda: Cum omnes scientiae rectissime uno quodam corpore ac opere aut libro sibi undique constante, et certa quadam ratione conformato, idque plerunque ab uno Scriptore et uno stylo comprehenso tradantur: cur Sacrum volumen ex tam variis libellis, imo etiam diversissimis concionibus nihil ferme inter se cohaerentibus aut correspondentibus diversorum authorum, idque admodum diverso stylo, imo etiam prorsus dissimili methodo collectum est?

18 Tertia causa dubitationis sit: Cum omnis sana mens merito quandam certitudinem in omni sermone ac institutione, etiam de minimis, nedum de maximis rebus requirat: cur Deus suam caelestem doctrinam ita nude proponi voluit sine omni probatione ac demonstratione, simplici quadam affirmatione, ut ei merito videatur obiici illud quod Aristoteles de Moyse dixisse fertur, Multa dicit, sed pauca probat. Ad haec non levia dubia ordine respondebo: et simul, quoad potero, gravissimas causas talis scriptionis aut formae doctrinae declarabo.

19 Primum igitur sciendum est, suam habere utilitatem, eamque eximiam, institutionem, quae fit propositis individuis, tum quia simul aliquas circumstantias complectitur, tum quia magis movet, ac denique clarius praxin ipsam doctrinae (qui est eius primarius fructus) commonstrat. Ideo Aristoteles dicit, saepe felicius eos in usu scientiae versari, qui singula exempla et praxin spectarunt, quam qui Theoricam in generibus ac specieb. causisque ac principiis contemplati sunt. Hinc est eximia utilitas historiarum, exemplorum, poeseon, fabularum, casuum, consiliorum iuridicorum ac medicorum, et denique etiam variorum in omnibus rebus experimentorum. Hinc quoque est, quod et ius Caesareum ex individuis potissimum extructum est, et per ea quoque: traditur: in quo cum sacro Dei iure valde convenit.

20 Nec tamen sunt Sacrae literae prorsus per individua traditae. Nam passim multae universales sententiae, praesertim in Psalmis, Prophetis, et toto Novo testamento interseruntur: quibus singularum personarum tractationes ad totum genus accommodantur.

21 Deinde, cum de singulis personis Scriptura agit, plerunque de eis ita agit, ut totum genus per eas intelligi velit: vel etiam omnes homines, in eis tanquam in fontibus quibusdam aut parentibus includit. Ut initio creationis necesse est Scripturam de uno quodam loqui, quia tantum unus fuit: sed in eo uno vult indicare, totum genus humanum sic ad imaginem Dei conditum esse, sic mundi dominio donatum, sic mandatum obedientiae proposita vita ac morte accepisse. Vult quoque intelligi in eo totum genus humanum lapsum esse, ac datam ipsi promissionem sanationis per benedictum semen, toti humano generi dari ac valere: quia ille erat pater ac veluti fons totius humani generis, ac in eo omnes homines continebantur. Quare quae cum eo Deus agebat, cum toto humano genere agebat. Sic et quae de iustificatione ac salute Abrahami per fidem dicuntur, de omnibus intelligenda sunt: quia ille erat pater omnium salvandorum.

22 Paulus quoque egregie illas individuorum tractationes in genera extendit, Rom. 4. 15. et 1 Cor. 10, docens quod omnia propter nos scripta sint: sicut et Petrus primae primo docet, et Christus inquiens: Quae vobis dico, omnibus dico. Sunt tamen etiam quaedam plane singularia: ut, sacrificatio filii Abrahamo iniuncta, et depraedatio Aegyptiorum, ac caedes Cananaeorum Israelitis mandata: quae non est difficile ab universalibus distinguere.

23 Laudatissima ergo ratione in hac parte Sacrae literae scriptae sunt: quia et habet individuorum tractatio eximiam utilitatem, et repraesentat ea ipsa genera: et denique in Sacris literis generales disputationes passim cum specialibus aut individuorum exemplis connexae sunt, quae optima docendi ratio est.

24 Observetur vero hic simul, quod Sacrum hoc ius, sicut et politicum, ex singularibus aut occasione singularium seu individuorum confectum est: et denuo ad individua, seu ad singulorum hominum et casuum praxin tendit, non in ipsa theorica seu speculatione in genere ociose haeret.

25 Secundo, unicus est author omnium Sacrorum librorum, non plures ac diversi: nempe ipsemet Deus: nec refert, quod per diversa organa aut homines, diversoque sermonis ac docendi genere locuram sit: imo id etiam ad maiorem certitudinem facit, quod cum multifariam multisque modis ac per multos locutus sit humano generi Deus, omnes tamen illae locutiones aut patefactiones optime sibi invicem consentiant.

26 Quod autem sic Deo visum est, non semel totam doctrinam tradere, sed diversis temporibus, idque subinde clarius ac clarius pleniusque patefacere: id tam eius liberrimae voluntati sapientiaeque concedendum relinquendumque est, quam cur non ab aeterno mundum condiderit, sed quasi solitariam quandam vitam egerit, nullam habens creaturam cui benefaceret, aut sese declararet.

27 Discrimen quoque illud inter Theologiam ac alias scientias diligenter observandum est: quod in aliis rebus necesse est, nos aliquo modo integram materiae scientiae alicuius noticiam habere, siquidem ea recte uti volumus. At in cognitione Dei tantum nobis ad salutem sufficit, ac omnium temporum hominibus suffecit, quantum ille generi humano patefacere dignatus est. Omnis enim haec praxis non ex nostra sapientia, sed ex illius immensa bonitate dependet.

28 Denique plane mirabilis artifex ac magister est ipse Spiritus S. in piorum cordibus, qui in omni necessitate ea omnia suggerit, suos in omnem veritatem ducit, et quasi integrum corpus doctrinae in corde illorum format, praeter ac supra omnem humanam intelligentiam.

29 Postremo, quod attinet ad demonstrationes, recte quidem in rebus humanis aut creaturis ex ipsarum rerum natura ac cohaerentia, principiisque earum ac primis hominis de eis noticiis, et denique ex usu et experientia demonstrationes quaeruntur: at in scientia de Deo, quis melius rem tantam, et adeo ab omni nostro sensu ac captu remotam novit, quam ipsemet Deus? Nemo enim novit patrem nisi filius, et cui volet filius revelare. Nemo etiam novit filium, aut ad eum venit, quam pater, et quem pater intus docendo ad eum traxerit. Quare pater caelitus misit filium de omnibus edoctum, ut is ineffabilia mysteria eius ex ipsius sinu depromat. Ideo caelitus clamavit, Hunc audite. Per eum etiam in deserto, et inde ab initio patres, Ecclesiamque suam de se suaque voluntate erudivit.

30 Cui etiam aequius est, praesertim in tantis rebus credi, quam ipsimet viventi Deo, qui solus est omnisapiens et veracissimus? Videmus sapientissimos, doctissimos et diligentissimos gentilium ratiotinando, et per demonstrationes Deum quaesivisse, et aliqua utcunque tolerabilia aliquando dixisse, sed plerunque per cogitationes ac ratiocinationes suas evanuisse: ut D. Paulus, et ipsa viva experientia omnium temporum evidentissime testata est. Verissime sane illis accidit, quod de seipso Simonides pronunciarat, quod quanto diutius ac diligentius de Deo cogitet, tanto minus sciat. Cicero Tusc. 1. dicit, nostram rationem hebescere contemplando mentem, sicut oculi solem.

31 Neque tamen carent Sacrae literae suis multo potioribus ac evidentioribus demonstrationibus, quam possint ab omnibus Philosophis excogitari. Nam si ullum principium, ullave certa noticia in rerum natura est, hoc certe praecipue deberet omni rationali creaturae esse notissimum et indubitatissimum; esse unam quandam summam ac primam omnium rerum causam, nempe Deum omnium rerum creatorem, omnipotentem et omnisapientem, iustissimum et veracissimum, cui magis quam toti rerum naturae omnibusque demonstrationibus credendum sit. Aristoteles dicit, peritis saepe non minus quam demonstrationibus credendum esse. At quis tandem fide dignior, peritior aut etiam veracior est vivente Deo? Quod si hoc principium per se non videretur fide dignum, at certe ab suis effectibus retro ad causas ratio cinando tandem reperiri ac demonstrari posset: ut Paulus Rom. 1 testatur, quod invisibilia Dei ex operibus eius ratiocinando perspiciantur, et quod ex operibus beneficiisque suis Deus ita clare ignosci queat, ut ferme manibus palpetur. Sic Aristoteles Metaph. 12, ex effectibus ad causas progredien notandem cogitur exclamare illud Homericum, Non bonum est multos esse reges, unus rexesto: et Xenophon ac Galenus ex consideratione fabricae corporis humani et denique Cicero ex guberniatione totius mundi, concludunt esse unum Deum conditorem omnium, sapientem, bonumque, et amantem hominis. Quod autem hoc principium non luceat in mente hominis, non ipsius rei incertitudo, sed animi humani caecitas in causa est.

32 Hoc igitur est evidentissimum ac immotum principium, et inde porro haec evidentissima demonstratio extruitur: Quicquid Deus dicit, id verissimum ac certissimum est. Deus Sacras literas, seu eam doctrinam locutus est ad genus humanum: Igitur est longe verissima et certissima. Maior est principium immotum: Minor est multis firmissimis demonstrationibus confirmata, nempe tum ingentibus omnipotentiae divinae miraculis, quae sunt quasi quaedam oculares demonstrationes: tum denique longo tempore postea secutis eventibus, qui ex sola omnipotentia ac providentia divina pependerunt. Creatio mundi, poenae diluvii, et conservatio paucorum, et postea incendium Sodomae, fuerunt conspicua et ingentia testimonia, evidentissime confirmantia authorem tantorum operum, et datorem mandatorem ac promissionum esse ipsum, in aeternum viventem ac omnipotentem creatorem.

32 Similia ac prorsus irrefragibilia testimonia fuerunt postea tot ingentia miracula in Aegypto, in quibus maxime eluxit eductio populi per mare rubrum, summersioque Pharaonis, et denique conspicua illa horrendaque et simul ingentis maiestatis plena saepiusque iterata allocutio Dei, qua totum Israeliticum populum compellavit, quamque tot centena millia hominum coram spectarunt et audierunt. Haec inquam omnia testificata sunt, illum istam doctrinam, ut librorum Moysis, populo tradentem et constabilientem, esse verum ac viventem Deum. Secuta sunt et postea innumera ac ingentia miracula, eodem spectantia. Vide in fine huius libri circiter 60. demonstrationes certitudinis Sacrarum literarum.

34 Sicut vero istud est certissimum ac immotum principium, Deum esse omniscium et veracissimum, et quicquid ille dicat, esse verissimum: ita Deus porro sub hoc principio substruxit aliam quoque sententiam aut principium, dum dedit quosdam ἐνθέους aut plenos Deo homines, quos tum ita instruxit et comfirmavit, ut non nisi vera de se dicere ac docere possent: rem etiam ita certis ac plane divinis miraculis apud homines fide dignos effecit, ut illi cogerentur dicere: Rabbi cogimur fateri te esse nobis a Deo datum, missumque veracissimum magistrum. Nemo enim potest talia signa edere, nisi Deus sit cum eo. Sic Moysen comprobavit esse fidelem ministrum in tota sua domo, ut cum quo coram a facie ad faciem sit locutus, ita ut submerso Pharaone totus populus Israel ei crederet. Sic Samuel est a populo agnitus pro vero Propheta. Sic David est comprobatus, quod sit vir secundum cor Dei: sic et alii prophetae, sic Apostoli quoque agnoverunt, et Deus ipse caelitus testa tus est IESUM esse filium suum, et eum a Deo venisse, et nomine Dei fidelissime dicere quae ab ipso audisset. Sic ille porro edo cuit et misit Apostolos suos, sicut ipse a patre missus fuit, instructos certissimis ac evidentissimis miraculis, ita ut testarentur de eo verissime coram toto orbe terrarum, adeo ut non illi loquerentur, sed Spiritus patris caelestis per os eorum. De tali certitudine sui testimonii ac doctrinae, etiam Paulus gloriatur, dum passim ostendit se esse Apostolum, ac immeditate a Deo ipso eiusque filio vocatum.

35 Sequitur igitur secunda demonstratio Sacrarum literarum, vel eadem potius cum praecedenti, quod quicquid dixerunt aut docuerunt, scripseruntve Moses, Prophetae et Apostoli, id sit a Deo, et sit verissimum: quandoquidem, teste Epistola ad Heb. 2 totaque Scriptura, Deus per os eorum locutus sit, non ipsi suo arbitrio aut voluntate prophetiam attulerint. Inde vero etiam porro certissime sequitur, quod cum Deus ista loquutus sit, necessario sint verissima.

36 Haec est irrefutabilis demonstratio, et veluti fundamentum ac basis totius Sacrae doctrinae, super quam ea tanquam immobilem petram collocata est, quaeque passim a Prophetis et Apostolis, atque adeo Christo ipso docetur, et omnibus commendatur. Super hanc Dei viventis veritatem ac demonstrationem iactum est fundamentum Prophetarum et Apostolorum: cui porro ipsorum fundamento superextructa est Ecclesia aut domus Dei, contra quam non praevalebunt portae inferorum: teste Christo, et Apostolo ipsius Paulo, ad Ephesios 2.

Haec demonstratio certior ac firmior est, quam qualem possit totum genus humanum atque adeo omnes angeli et daemones reperire: ut nequaquam Scriptura careat suis demonstrationibus longe verissimis ac evidentissimis. Possunt tamen etiam aliae aliquot recenseri, quae alibi forte adscribentur, quae nequaquam contemnendae sint: sed super hanc proprie demonstrationem, Scriptura extructa est.