CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 387233 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/387233.

Nodus 387233 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE SECUNDA AUT ANALYTICA METHODO.

Methodus Analytica, prorsus contrarium cursum et ordinem Synthesi tenet, Inde haec incipit, ubi illa desit: et contra, ibi desinit, ubi illa incoeperat. Nam ab ultimo fine aut opere cuiusvis artis, scientiaeve incipiens, retro per causas aut media, et omnino per antecedentia ad prima initia aut fontes regreditur.

Licet igitur Theologia commodissime per Synthesin tradatur, tamen et Analyticam methodum aliquo modo recipere posset, ut adiuncta Tabula testatur. Finis enim Theologiae, de quo nos miseri homines maxime angimur, est VITA aeterna: sicut ille ex Christo quaerit, Domine quid faciens VITAM aeternam possidebo? Hic quidem finis bonorum aut beatitudo nobis pene natura notus est: sed de causis, mediis, aut viis eo ducentibus praecipua est quaestio. Alius enim alias monstrat: alius agnum Dei, alius lupum satanae, etc.

Proximae tamen eius causae, aut (ut ita dicam) accessus adhuc nonnihil notiores sunt. Nemo. n. ferme dubitat, quin proximae causae vitae sint, Dei favor, et nostra perfecta iustitia. Verum horum felix est, qui potuit cognoscere ac tenere causas. Sunt autem proximae hae quatuor. 1. Propitiator, qui SOLUS haec bona, id est Iustitiam et gratiam Dei nobis, obediendo et patiendo parat: 2. Promissio in verbo et Sacramento, quae SOLA ea offert. 3. Fides, quae SOLA accipit. 4. Contritio, qua est quiddam, quod necessario fidem praecedit.

Contritionis causa est, cognitio peccati ac ira. Eius autem, Lex: cuius postremo, Deus. Fidei causa est Verbum, Sacramenta et Spiritus, quae sunt a Deo. Promissio est per verbum et Sacramenta, quae itidem sunt a Deo. Christus haec bona nobis comparans, est nobis a Deo donatus: sed ipsa bona nobis contingunt ex eius merito et applicatione. Meriti causa est exinanitio, obedientia, et passio Christi. Quae porro Christi solutio, fit ob debitum aut violationem Legis ac iustitiae Dei. Debitum autem oritur ex multiplici peccato, quod profluit ex primo lapsu: qui est ex Adamo, et sua quadam ratione ex mandato prohibitae arboris: quoniam utriusque Deus est autor.

Sic analysis Theologiae ab ultimo eius fine aut scopo, id est, a VITA aeterna, per proximas causas, causarumque causas, ad remotiores, et tandem ad primos fontes, atque adeo ad ipsum Deum, qui primus ac supremus veritatis fons autorque est, omnia resolvendo ac pervestigando regreditur, ut in hac secunda Methodo in Tabella ante oculos delineatum est.

Per hunc ordinem, Postillae, et expositiones Sacrarum literarum, quae quidem verae ac merae expositiones textus sunt, et non in Institutiones degenerant, magna ex perte tractantur. Sic enim integrae disputationes aut Scripta resolvuntur. Refutationes etiam Scriptorum hanc ferme methodum sequuntur.

Licet autem hac methodo, Theologiae corpus commode comprehendi ac tradi non possit, quod prius sunt in ea exponenda posterior a natura, quam priora, cum tamen illoram noticia ex horum expositione dependeat: utile tamen fuerit et hanc delineationem contemplari, quod cum incipiat ab iis quae nobis sunt priora, seu magis necessaria, magisque nota, cernimus hic quae nam sint ei proximae causae ut media, per quae ad id pervenire queamus, de quo maxime angimur ac quaerere solemus. Semper enim cognita re necessaria, aut fine aliquo, de eius proximis causis aut modo parandi quaerimus: quas cum audivimus, quaerimus ulterius et de illarum causarum causis, atque ita semper retrogradimur, donec tandem ad aliqua certa initia perveniamus, unde actionem conatamque nostrum ordimur, ac progredimur, ad desideratum scopum festinantes.