CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 387144 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/387144.

Nodus 387144 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE PRIMA AUT SYNTHETICA METHODO.

Est vero Synthesis, ea methodus aut ordo, quae incipit a primis et simplicissimis elementis, principiis aut causis: eaque componendo eo usque progreditur, donec tandem totum corpus extruat, et ad certum finem, metamve desideratam perveniat. ut Grammatica ab elementis literarum incipiens, componendo illa primum efficis syllabas, ex illis deinde voces, inde tertio sententias, ex quibus quarto integras disputationes: ac postremo inde conficit plena volumina, opera, actiones, processus, ac similia, quibus totares proposita perfecte exponatur.

Sic igitur et Theologiae simplicissimum elementum est, primum ipse Deus, unus et trinus: qui est omnium principium, prima causa aut motor, ut in Tabella delineavimus, is est unica causa aut fons omnis boni. Deinde is creat mundum et rationales creaturas, angelos, et homines: quod est secundum Theologiae elementum Nam ex horum duorum elementorum, Creatoris scilicet et Creaturae compositione, commercio aut combinatione, totum Theologiae corpus constituitur. Atque hoc est, illud primum pulcherrimumque Dei aut naturae regnum, ubi Deus, ordo et omne bonum sine omni malo regnabat aut vigebat.

Postea iustus Deus illis indit et proponit iustam legem obedientiae: quae est quasi secunda compositio aut combinatio creatoris et creaturae. Etsi autem hoc quoque in ipsa creatione factum est, tamen separatim est expendendum.

Tertio angelorum pars ruit inobedientiae erga Deum, et fiunt satanae (unde sons omnis mali in rerum natura extitit) eorumque impulsu ac suo libero arbitrio etiam homo labitur contra Deum, legem eius violans. Et contra iustus Deus eum morti ac inferis addicit: quae est tertia compositio Dei et hominis. Atque hinc exoritur aliud regnum quasi destructo priore, quod est regnum serpentis, satanae, peccati aut irae Dei.

Quarto, hinc et in hoc secundo horrendoque regno nova compositio existit, quod ex lapsu hominis, eius corruptio, varia peccata, servitus satanae, et tetra confusio hominu, eius actionum et rerum ipsarum in quibus versatur, provenit. Et contra, ex iustitia et lege Dei violata, oritur eius ira, variae poenae et calamitates temporariae et aeternae: quae duplicia mala culpae ac poenae, quasi correlativa, sibi invicem obviam eunt, et veluti consociantur, seu sunt illae tristissimae merces, quae inter Deum et homines commutantur.

Quinta coniunctio est, quod iustus Deus nihilominus urget hominem sua lege, et flagitat obedientiam ac poenas, tum nostrae conscientiae chirographo, seu lege naturae, tum lege vocali et scripta in nova patefactione: tum denique concione mirabilium prodigiorum ac calamitatum, quibus hominem flagellat, eum debiti ac irae suae admonens. Qua severa Dei exactione, minis et legis concione pars hominum induratur, et sicut satan Deum contemnit: pars convicta, iustam damnationem agnoscens ac deplorans, veluti in inferno confracta et contrita, obrutaque moerore ac desperatione iacet.

Sexta compositio, Deus diligens mundum, donat ei suum filium, ut destructo regno ac capite serpentis, suum illud labefactatum rursus instauret. Et ille vicissim nomine humani generis offert ac sacrificat se patri mediatorem et satisfactorem pronobis, humiliat se, fit homo: et denique obediendo ac patiendo, Deo, eiusque iustitiae ac violatae legi pro homine abundantissime satisfacit, et legem largissime implet, peccatum expiat, Deum humano generi placat, eique cum alia ingentia bona, tum et vitam aeternam impetrat. Atque hoc fit primum initio mundi tantum promissione et efficaciae Mediatoris imputatione applicationeque. Nam hac ratione agnus mox ab initio est mactatus. Postea autem fit etiam reali Meschiae exhibitione.

Septima compositio est, quod Deus haec tanta beneficia, praesertim autem satisfactionem aut obedientiam Filii sui, quae est iustitia nostra imputativa generi humano per Evangelium et Sacramenta annunciat et offert, idque contriti fide accipiunt.

Ex qua collatione sequuntur porro hae primorum elementorum, Dei et credentis hominis compositiones: iustificatio: seu iustitiae, obedientiae, aut satisfactionis Christi imputatio: donatio Spiritus sancti, renovatio, invocatio, et alii fructus ac opera Spiritus, crux, resuscitatio et iudicium humani generis, piorum glorificatio, et gloria Dei. qui ultimi fines Theologiae sunt; ad quos illa hoc modo per Synthesin a primis elementis, causis aut fontibus progreditur. Atque hisce modis ac mediis filius Dei suum suique patris regnum erigit ac instaurat, destruendo nempe serpentis caput, ac regnum suumque ac patris verbo, Spiritu sancto et potenti efficacia promovens et absolvens, usque dum omnes suos adversarios plenissime sibi subiiciat, ipseque Ecclesiam et sese patri submittat ac offerat, ut ille sit omnia in omnibus, sicut mox initio in prima illa creatione fuit, et multo etiam gloriosius maiorique cum maiestate.

Nec mirum est, Sacras literas historice tradi. nam et methodus utriusque est Synthetica, et pleraque sunt in eis historica, aut res gestae. ut, Creatio, lapsus, legislatio, promissionis datio, doctrinae ac sacramentorum totiusque religionis constitutio, hominum vocatio, incarnatio, passio, resuscitatio, et extremum iudicium. Quae per synthesin commodissime, suoque naturali ordine exponuntur.

Omnibus autem hisce coniunctionibus Loci, qui ibi tractantur, veluti tituli quidam in tabella super scripti sunt, ut intuenti apparet.

Sunt porro in omnibus hisce compositionibus Dei ac hominis, veluti quidam contractus, mutua officia, aut rerum communicationes, in quibus alias Deus homini, alias contra homo Deo, aut etiam uterque alteri aliquid boni, malive dat, exhibet, aut offert.

Nam primum Deus dat toti rerum creaturae ipsum esse, seu mundum creat.

Deinde dat homini legem naturae, eum ad imaginem suam formans, et simul etiam externam legem eidem proponens de vetita arbore: et homo vicissim Deum agnoscit, ac veluti viva quadam imagine, aut purissimo speculo divinae factei lucem refrigente et referente, eum repraesentat ac honorat.

Tertio ac quarto, homo Deo facit iniuriam sua inobedientia: et Dei imaginem foede corrumpens, aut potius abiiciens, et contra satanae horrendam larvam induens, fit Dei hostis, et satanae mancipium. Unde porro varia peccata oriuntur. Et contra Deus homini, ut ita loquar, dat iram, mortem, et alias tristissimas calamitates.

Quinto: Deus nihilominus dat homini legem, minasque atroces proponit, urgens eum flagitando obedientiam, eumque iniustitiae convictum horrendis comminationibus perterrefacit et conterit.

Sexto, Deus largitur Filium suum mundo aut humano generi. Ipse etiam vicissim mundi nomine Patri sese offert, ut expiet nostram iniustitiam, legi ac iustitiae Dei satisfaciat, nobisque Deum placet, tollat peccatum et mortem, restituta iustitia et vita, fitque noster perpetuus apud Deum sacerdos, qui pro nobis perpetuo Patrem oret et interpellet merito et precibus.

Septimo, Deus dat homini promissiones in verbo et sacramentis, de hisce Christi beneficiis. Et contra, homo θεοδίδακτος dat aut tribuit fidem Deo, credens eius promissionibus.

Octavo, Deus dat aut imputat homini iustitiam aut meritum Filii sui, tribuit ei pacem cordis, seu bonam conscientiam. Donat item Spiritum sanctum, et renovationem aut reformationem, seu novum cor, eumque ad bona opera condit.

Nono, homo instauratus, Deo offert novam obedientiam, amorem, timorem, gratitudinem, celebrationem, et alia bona opera, totamque hostiam viventem. Sicque instar Lunae a Sole illuminatae, acceptam caelitus lucem reflectit in Deum et homines, glorificando Patrem caelestem, et iuvando proximum.

Decimo, Deus homini mortuo dat vitam, eumve resuscitat, et plene restaurat ad suam imaginem, cum iudicat, ac vita et gloria aeterna ornat.

Postremo, homines resuscitati Deo dant gloriam in perpetuum: impii quidem cum diabolis inviti, gementes et eiulantes: pii vero cum sanctis angelis volentes ac laeti, Te Deum laudamus, concinunt.

Sic Synthetica Theologiae methodus (quae ei maxime propria est) incipit a Deo, tanquam simplicissime elemento, prima causa aut motore: eumque varie cum homine componendo progreditur: donec ad ultimum finem, id est, ad eundem Deum perveniat, iuxta illud Rom. 11. Ex quo, per quem, et in quem omnia: quae est brevissima et Synthetica Theologiae summa. Nam EX Deo cum alia omnia sunt, tum in primis homo ad eius imaginem conditum: PER ipsum omnia bona fiunt, praesertim in religione et reb. spiritualibus: et denique IN eum, tanquam ultimum finem, summumque bonum, tendit, in eoque desinit, et acquiescit. Et sic Deus tandem est, eritque omnia in omnibus: cui gloria et honos in secula, Amen.

Secundum hanc methodum progrediuntur (quod ad totum corpus attinet) Catecheses, Institutiones, Loci, et omnino pleraque doctrinae huius compendia. Est enim ei, ut dictum est, commodissima. nam semper posteriora sua natura, et etiam nunc serie, ex prioribus oriuntur, dependent ac intelliguntur.