CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 386734 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/386734.

Nodus 386734 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE MORE DOCENDI SCRIPTURAE.

Postquam dictum est de rationibus perscrutandi obscuriora dicta, conferendi etiam diversa, et conciliandi quae videntur pugnantia: nunc propius ad ipsas res accedamus. Commemorabimus igitur quasdam consuetudines, aut proprium morem dicendi ac docendi sacrarum literarum, tum in genere totius voluminis, tum et in specie singulorum librorum. Quid autem vocem docendi rationem, ex eo facile apparet, quod omnes scientiae habent tria quaedam, in quibus ab aliis differunt: nempe, materiam, seu res de quibus agunt, verba quaedam propria, et porro docendi aut tradendi suas res, modum aut rationem. Sic et Sacra biblia habent suas quasdam proprietates, quas pernosse utile est. Dicam autem de istis generalibus Scripturae consuetudinibus, progrediendo per singula rerum capita aut primarias materias, a primis ac praecipuis inchoando, et ad alia progrediendo.