CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 386701 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/386701.

Nodus 386701 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DE LOQUUTIONIBUS ET VOCIBUS AD INGENIUM NATURAMQUE HOMINUM et LOCORUM ALLUDENTIBUS

1 Sicut in omnibus linguis ac gentibus, ita et in Sacris literis, saepe voces sumuntur a rebus aut moribus ibi notis aut usitatis. Sic et in Sacris literis fit saepe mentio vel aliquarum veterum consuetudinum illius gentis, vel historiarum, vel naturae locorum, vel animalium aut animantium, ac lapidum, vel artium, vel aliarum huiusmodi rerum, quae dicta ac loca sine noticia prae dictarum rerum intelligi nequeunt. De quo toto genere postea proprio capite prolixius agetur. Exempla proferemus singulorum,

2 Mos fuit illi genti, in suis luctibus radere caput, barbam, ia cere in cinere aut cilicio, tenuiter sorddeque victitare, conspergere caput pulvere: contrarius autem, in laeticia. Sic etiam fuit consuetudo clara voce lamentari mortuos, eos aromatibus condire, et aliquando exurere: ut et Graecis et Romanis. Talis consuetudinis saepe fit mentio in Sacris. Mos etiam fuit illi genti, multa in sinum reponere ac gestare.

3 Secundo crebro fit in Sacris mentio historiarum, quae si ignorentur, etiam ipsa dicta erunt obscura.

4 Tertio, variae fiunt allusiones ad arbores, lapides, plantas, animalia diversi generis, quorum multa sunt aliis gentibus ignota: ut, quando ficus in cipiat folia extrudere, aut grossos suos producere: quam terribiliter leo regire, acuel in animalia vel etiam in homines saevire: quomodo ibi soleant sub vite aut ficu sua habitare: qualia sunt in Sacris innumera.

5 Quarto fit mentio artium, quarum aliquae aliter apud eos tractantur: ut in re rustica, illi bobus triturant, sicut et Vallachi et Crabatae. Illi oves multo mollius curant: nec fuit apud eos ignominiosum esse pastorem, sicut est nunc apud Germanos, et olim apud Aegyptios.

6 Alia ratio situsque locorum est: ibi sunt montes, valles, petrae, foveae, cavernae, magni aestus, inopia bonae aquae, varii, vehementes ac noxii venti, et similia innumera, alibi inusitata. Vastitates ac deserta pleraque ob defectum humiditatis sunt, sicut contra in Septentrionalibus locis vastitates ac deserta ex humiditatis abundantia et caloris defectu sunt. Quare homini Septentrionali, ignaro conditionis illorum Meridionalium locorum, parum significantes ac pene ridiculae sunt illae similitudines, metaphorae ac parabolae, quod in solitudine erunt stagna, fontes, quercus, abietes, etc. talibus enim rebus sunt plenissimae solitudines Septentrionales. Sic ridiculum pene videri aliquibus queat, quod commendetur haustus aquae frigidae cum Septentrionales et abundent aqua, et non urantur aestu, et raro aquam bibant.

7 Meteora sunt in illis calidis locis vehementiora: sicut et imbres, procellae, tonitrua, fulgura, ac grandines, item terraemotus, torrentes, et similia. Quare utile est, ista omnia cognosci diligentius ex libris et aliunde, ut perspecta locorum ac hominum illorum natura et ingenio, sermonem eorum tanto melius intelligere queamus.

8 Plurima sane similis moris dicta sunt in Graecis authoribus, praesertim in Poetis, ac in primis in Pindaro et Homero: quae utinam diligentissime essent cum Sacris locutionibus collata. Sed de tota hac materia postea proprio Capite prolixe disseretur.