CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 379975 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/379975.

Nodus 379975 in documento petric-f-zoroaster.xml


ANIMA, CORPUS, HOMO

Oportet te festinare ad lucem, et patris lumina.

Unde missa est tibi anima, multam induta mentem.

215 Haec pater mente concepit, mortalisque ei est animatus.

Symbola enim paterna mens, seminavit in animis

Amore profundo replens animam.

Reposuit enim mentem in anima: in corpore vero.

Vos reposuit, pater hominumque deumque.

220 Incorporea quidem sunt, divina omnia.

Corpora vero in ipsis vestri causa sunt alligata.

Non potentes continere incorporeos corpora.

Ob corpoream, in quam concentrati estis naturam.

Inque; Deo iacent, faces trahentes, validas.

225 A patre descendentes, a quibus anima descendentibus.

Empyreos carpit fructus, animam, alentem florem.

Ideoque mente concipientes opera patris.

Parcae fatalis alam fugiunt, inverecundam.

Et si hanc animam videris redeuntem

230 At aliam immittit pater, ut in numero sit.

Certe valde illae sunt beatissimae, supra omnes.

Animas, ad terram a coelo profusae.

Illaeque divites, et ineffabilia stamina habentes.

Quaecumque a lucente, o rex, a te, vel ipso.

235 Iove

Ione: Tipografska greška: trebalo bi biti Iove.

sunt progenitae, Miti valida a necessitate.

Ducat animae profunditas immortalis, oculosque affatim.

Omnes sursum extende.

Nec deorsum pronus sis in nigricantem mundum.

Cui profunditas semper infida substrata est, et Ades.

240 Circumquaque caligans, squalidus, idolis gaudens, amens.

Precipitosus, tortuosus, caecum profundum semper involvens,

Semper desponsus obscuram

obscura Umjesto obscuram.

faciem, inertem spiritu carentem.

Et osor luminis mundus, et tortuosi fluxus.

A quibus vulgus attrahitur.

245 Quaere paradisum.

Quaere tu animae canalem, unde, aut quo ordine.

Corpori inservieris, in ordinem, a quo effluxisti.

Rursus restituas sacro sermoni operam uniens.

Neque deorsum sis pronus, praecipitium in terra subest.

250 Septemvios trahens per gradus: quo sub.

Horribilis necessitatis Thronus est.

Ne tu augeas fatum.

Anima hominum Deum coget quodam modo in se ipsam.

Nihil mortale habens, tota a Deo est ebria facta.

255 Harmoniam resonat namque, sub qua est corpus mortale.

Extendens, igneam mentem ad opus pietatis.

Et Fluxile corpus servabis.

Est et idolo portio in loco circumlucente.

Undique, inficta anima ignis habenas tende.

260 Igne calens cogitatio primissimum habet ordinem.

Igni namque mortalis propinquans a Deo lumen habebit.

Immoranti enim mortali praesto Dii aderunt.

Poenae hominum sunt angores.

Et malae materiae, germina, utilia sunt, et bona.

265 Spes nutriat te, ignea Angelica in regione.

Sed non recipit illius velle, Paterna Mens.

Donec non exeat ex oblivione, et verbum loquatur.

Memoriam indens Paterni Synthematis puri.

His quidem discibile lucis dedit notitiam suscipere.

270 Hos vero, et somnolentos sui fructum dedit roboris.

Ne spiritum macules neque profundum fac superficiem.

Neque materiae quisquiliis praecipitio relinquas.

Ne educas, ne exiens habeat quidpiam.

Vi corpus relinquentium, animae sunt purissimae.

275 Animae expulsores, respiratores, et faciles solutu sunt.

Sinistris in lumbis, et Hecates, Virtutis est fons.

Intus tota manens, virgineum non abiiciens.

O audacissimae naturae, homo, artificium.

Neque ingentes mensuras terrae, in tuam mente pone.

280 Non enim veritatis planta est in terra.

Neque mensurae

Tiskarska greška treba stajati mensuras

, mensuras solis, regulas congregans.

Aeterno consilio fertur, non gratia tui.

Lunarem quidem cursum, et astreum progressum.

Lunae strepitum dimitte. semper currit opera necessitatis.

285 Astreus progressus, tui gratia, non est partus.

Athereus, avium pes latus, numquam verus est.

Non sacrificia, visceraque cupio. Haec sunt omnia ludi.

Mercatoriae deceptionis firmamenta; fuge tu haec.

Si vis pietatis sacrum paradisum aperire.

290 Ubi virtus, sapientiaque, et bona lex congregantur.

Tuum enim vas, bestiae terrae habitabunt.

Ipsas autem terra sepeliit, ad filios usque.