CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 379685 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/379685.

Nodus 379685 in documento petric-f-zoroaster.xml


ANIMA, NATURA

Quoniam anima ignis potentia patris existens lucidus.

Immortalisque manet, et vitae domina est.

145 Et tenet mundi multas plenitudines, sinuum.

Mentis enim imitamen est, partum vero habet quid corporis.

Mistis vero canalibus, ignis incorruptibilis opera efficiens.

Post vero paternas conceptiones anima ego habito.

Calida animans omnia. reposuit enim

150 Mentem sane in anima, animam vero in corpore inerti.

Nostri, imposuit pater hominumque Deumque.

Affatim animans lucem, ignem, aethera, mundos.

Coexistunt namque naturalia opera, mentali splendori

Patris, Anima enim est quae ornavit magnum

155 Coelum, et quae ornat simul cum patre.

Cornua et ipsius, firmata sunt sursum.

Humeros vero circa Deae, natura immensa attollitur.

Imperat rursus natura infatigabilis, mundisque operibusque.

Coelum, ut currat cursum aeternum trahens.

160 Et celer sol circa centrum, ut assuetus veniat.

Non naturae inspicias fatale nomen eius.