CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 37958 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/37958.

Nodus 37958 in documento vicic-k-thien.xml


THIENEIDOS LIBER QUINTUS. 1 Non fuerat visum Coelo satis esse, repleri Caietane tuis unam virtutibus urbem: Provida pandebant aliam tibi fata palaestram, Qua germana tuae mentis simulachra, labantis Disceret Ausoniae pietas. Ardentibus ursit Parthenope votis Romanaque iussa poposcit, Te quibus Adriaca velocius urbe moventem Exciperet gratis Syren pulcherrima tectis. Nilque reluctantem quo te mandata Quirinae Cum raperent Sedis, Venetae fortissimus urbis Non te flexit amor, quae charum abscedere patrem Maesta tulit: non aestivi violenta caloris Terruit Herculeo feritas armata Leone; Coelo missa velut Romanae iussa tiarae, Per medias etiam te ferre potentia flammas, Intrepidus, divoque animi ferventior aestu Exequeris: quem propitio velut aethere missum Indigetem, et meliorem illo, quem saeva marinis Suspirabat aquis, post plurima vota, cupito Tyrrhena amplexu Syren excepit Ulyssem. Et licet heroae mentis celebrata volucri Ornamenta Deae, crebro rumore tulisset; Attamen ut vidit coram officiosa Thienem Parthenope; dixit: levis est qui praevius ivit Rumor; et auditam minuit praesentia famam. Vidit enim caeleste ausis sublimibus ardens Pectus, in externo flammas exponere vultu; Admirata per haec quales praeludia scenas, 2 Divinus molitur amor: mox vidit adultae, Pabula quae solo novit sua ducere Coelo, Sacramenta spei: quo non obstante, trahendis Censibus appositos offert ultronea fundos. Mox illis etiam queis novit egere Thienem Subsidiis, suadet Syren generosa parati Suppetias aeris; certum quibus indiga victum Pauperies, populo non importuna, pararet. Ipsa recensitas etiam consulta probabat Vivendi leges pietas, quae crebrius illis Utitur: indubiam sanctorum regula messem Non reicit: non iam coctos pluit aethere panes Numen, et hebraeae non plus compendia spera Portentosa gulae: non paniger amplius ales Ad facilem defert secura obsonia lympham: Ignorata novis vetus est industria corvis. Non hac lege Deus nostrae dare congrua vitae Pabula decrevit; mens illa suprema secundis Utitur, Authori quas vult concurrere causis. Has removens, audax proprii levitate talenti Cogitat immoti seriem convellere fati. Obiicias Venetos hac si ratione sodales Vivere; nec certas frugalibus addere mensis Te Doctore dapes; sed pure incerta piorum Subsidia admitti dubiis es legibus author; Vivendum hic aliter: nihil hic tibi proderit urbis Exemplum Venetae: non est opulentia nostrae Urbi eadem: nobis tenui quod praedita censu Rura ferunt; vix explendum pro more decentem Sufficit ad fastum; procul est, ut sponte queamus Munifici fieri: Venetis est copia maior, Et minor in pompa legum probitate ligata Nobilitas, vestra unde fides, ultronea vitae Adiumenta trahat: crebris Mars insuper armis Campanas exhaurit opes, belli inscia frugum Contigit ubertas Venetis; ibi vivere vestra Pauperies et muta potest; hic indiga victus Indubii, mendica etiam male coenat egestas. 3 Caietanus ab his, quibus importuna strepebat Parthenope summi contra spem Numinis armis; Naviter aetheream tali spem voce tuetur: Aereae volucres, et inanis ludicra Coeli Progenies, soli turba explorata Tonanti; Dicite quis vestram non deficientibus escis Esuriem propulsat ager, quo vomere terram Finditis, et duro sulcos aptatis aratro: Multiplicat certas vobis quod semen aristas, Ampla fatigatus quis postulat horrea messor, Ut nil sollicitas animo, sed suave canentes Pascat aves: vos ancipites generosa docete Lilia terrigenas, vestrae quis candida byssi Indumenta parat; quibus et Salomonia cedit Spreta clamis, Phrygiasque pari candore superba Confundit pictura nurus; et vile recusat Germen, Arachneae, formam, postponere telae. Sic Deus abiectum florem, sic ornat agreste Obsequium, solumque homini famulantia vestit Mancipia, ut male sollicitum de vestibus, una Messis agri condemnet herum: sic Numen ephebos Aurorae pascit volucres; ut vilia nostras In victu immodicas carpant animalia curas. Est hominum commune penu, mens sola Tonantis Provida: floriferis venit unde et gratia campis, Et victus volucrum: rerum illi nulla propago, Ima licet, neglecta manet: cui conditus Orbis Obsequitur, primae donatus imagine mentis, Ingenito solus non est homo cura parenti? Qui fieri potis est, ut mens concredita Coelo, Subsidiis fraudata gemat, quibus improba carnis Detrimenta ferat? non hoc certissima curae Divinae pietas, oculi non cuncta videntis Suggerit intuitus, nostri expendentis abyssum Pulveris, et dubias certo pensare potentis Subsidio, nullo victus discrimine curas. Si necdum satis est quod dico; revolvite sacrae Doctrinam legis: Christi signata cruore Non minuit promissa fides: docet illa futuri Primum Iustitiam regni, primoque beatas Quaerere conatu sedes; quae carnis egestas Postulat; indubia paret adiicienda sequela Nutrimenta Deus; cuius non effugit altam Aeterna in specula mentem quid nostra reposcat Pauperies: soli est fidei promissa ciborum Annonaeque seges, proprio impromissa labori. 4 Dicite quale sibi pignus securius istis Pollicitis spes nostra petit? minus integra nobis Fatorum ignari signant diplomata reges; Queis tamen est et plena fides, dubiumque resolvit Obsignata semel tenuis membrana tribunal. His igitur Christi assertis praeferre nocivas, Incertasque hominum curas, mea semper abhorret Relligio: parva infidis iactata procellis Turba sumus, praesens, persaepe pericula passos Erexit Deus: ancipitis super ardua fati Nos pietas divina levat: quo crebrius ortis Fluctibus urgemur, Coelum solatur egenos Crebrius, et tumidos superant solatia fluctus. Cur modo divinae vocis fugienda, frequenti Prodigio firmata fides? ingrata parenti Aethereo fieret soboles, si tutius illa Duceret, ambiguos in victum admittere census. Nuper apud Venetos crudelis saeviit urbe Regnatrice fames; nullo hic numeravimus aere Lustra duo; tamen elingui nec congruus ori Victus, et ornandis cultus non defuit aris. Nec mihi librandum curae est, generosa quod urges Parthenope: non esse eadem tibi lucra gravandis Munifice dextris; de quo nil dissero: solum Hoc statuo: divinum homines quod nutrit ubique Numen idem, nostros cura non impare casus Temperat: haec hominum non est vis, noscere nostrae Pauperiem coenae, cui mox inopina patronus Fercula submittat, nec si cognosceret, illi Est eadem semper pietas: dubitantia solus Flectit corda Deus, litem cui nulla voluntas Indicit, sed ubique suae non irrita dextrae Instrumenta parat, nostra supplentia curas. Quo nos Axe tegi, qua nos tellure morari Contigerit, nobis certum divina parabit Subsidium bonitas: gratos nos dextera semper Propitia inveniet, sed opis fontale fluentum, Quique movet pigras dona ad spontanea mentes, Authorem cognosco Deum, qui semper in omnem, Qualemcunque volet partem convertere nostri Arbitrii decreta potest: hoc tuta quiescit Securo nostri victus fiducia fundo. 5 Hic haesit suspensa animo probitate recentis Doctrinae Syren, charum mirata Thienem Insolita fervere fide, cui parcit adulter Anonanae timor. Ex isto se dicere victam Debuit affatu Syren, tamen illa repulsos Suadet adhuc constanter agros, dapibusque frequentes Interea missis gaudet suffundere caenas. Egregium sane, et nunquam delebile dextrae Munificae specimen: sed quod sibi certior illa, Divinae quae fulcra spei suspenderet, esca Continuata foret; non intermissa Thiene Mitti dona vetat: nimis importuna fuere Obsequia, atque minus visa officiosa voluntas, Ordinis assuetas cupiens infringere leges. Is fuerat, census Comes Oppidanus aviti, Virtutisque haeres, cuius generosa Thienem Excepit pietas: illi tectumque stipemque Obtulit, et certas fundi suadere paterni Coepit opes, quibus ille sibi, procul omnibus actis Prospiceret, quae corda secant mortalia, curis Hic Caietanus non excusavit egenis Incoepta appositos ad religiosa penates, Sed quas munificus retineri suaserat heros, Nunquam admisit opes: Comiti constanter easdem Crebrius urgenti, conclavia credita sponte Reddidit, oblatosque lares, celebrata trophaeo Tecta Thienae fidei, quibus aeris habendi Saeviit improbitas, vultu constante remissis Clavibus abiurat, vestigaturus, ubique An fortasse idem Venetis qui prospicit oris Sit Deus, aut aliud timidam Syrena gubernans Assideat Coelo cura si dispare Numen. 6 Suprema invictae fidei portenta revelas Caietane; tui quae sit fiducia cordis, Nec Coelum sine laude stupet: devincis Olympum Hac mentis flamma: vel nunquam nostra procurat Vitae fulcra Deus, vel si, prout creditur, ille Ordinat, et certis pascit proventibus Orbem, Debita iam certe est divinae provida mentis Tantae cura spei, firmumque a Sydere robur. Horrida barbaricis solum calcata leaenis Quantumvis deserta petas, vel inhospita rupis Antra Prometheae, nec ibi tua fallet inanem Caietane fides, nec spes innixa Tonanti. Et licet auricomae Cereri male nota negaret Obsequiis se terra tuis, supplebit avari Detrimenta soli fidus melioribus aether Subsidiis: quin innocuas tibi porriget escas Ipse etiam vacuis regnans basilicus arenis. Munifico, spe Dive ista tua pendula Coelo Pauperies, totum multo securius orbem Possidet, innumero quam regum opulentia censu Divitiis male tuta suis: fiducia fallax Quae molem aggesto propriam metitur in auro. Terrea spes vana est: hominum spes nixa favori Est verae vix larva spei: quae pendet ab astris Nunquam victa cadit, decimis licet icta procellis. Si proprias vires, haec si sua robora nescit, Ignoratque sui pretium; miracula vanae Expendat fidei; quamvis ea saepius erret, Crebrius haec optata tamen stipendia firmae Credulitatis habet, quam spes constantior uni Commendata Deo, cui spes humana nec umbra est. 7 Istius meritum tua Caietane propago Virtutis miratur adhuc: tibi Sydera soli Obstrinxisse minus fuerat, decerpere fructus, Posteritas fidei gaudet pupilla paternae. Non charae legas soboli, instrumenta fideli Consignata manu, quibus ampli faenore lucri Cogat obaeratum pretio dissolvere nomen: Et minus extremis tabulis ex asse relictos Mittimur in fundos, unde orbos annua natos Messis alat; sed postremi substantia voti Nunquam deficiens haeredi inscribitur aether. Iam tua terdenis, numero non ultima vixit Progenies lustris, nunquam tamen anxius haeres Fatales carpsit tabulas, ceu manca fuisset, Vel testatoris minus officiosa voluntas: Quin potius patrem laudat, placitumque supremi Extollit rati, quo nullum haeredibus ille Scripsit onus; gratusque tamen quamplurima nostrae Commoda commisit fidei; patrimonia caetus Cum renuat noster, quibus aestivalis aristas Exanimat grando, castigataeque pruinam Deplorant vites, vel deficiente stupescunt Imbre, laboratis durata novalibus arva. Quam melioris agri tua Caietane potitur Fructu posteritas! fidei mercede fovemur Caietane tuae: non fallent astra; sed aeque Certabunt initi tecum pro faedere pacti. Depositae Coelo curae miracula tellus Difficilis credit; quod aves docuere Thienem Nunc etiam mirantur aves: brutalis obesset His nisi naturae ruditas, ultronea victus Commoda, pennigeris avibus concredita quondam, Solicitos ad cuncta homines didicisse dolerent. Aereas certis licet accurata volucres Legibus imbuerit natura; superna Thieni Plenius annonae curam nescire revelat Gratia: quod faciunt spatium per inane volantes Naturae instinctu turmae, celestis adeptus Lucis erat radio, minus observata Thiene Sensa avium; Hyblaeas superans hac arte volucres. Tantae luce spei postquam conclavibus, arctae Infestis paupertati solvisse Thienem Emicuit; sociosque nihil lanaria praeter Praesidia, et librum precis asportasse diurnae; Et qua munifico fuerant fautore penates Instructi, sancta nil opportuna supellex Delibata fuga; tunc clare excelsa Thienis Omnibus exposuit, staret quo culmine virtus. 8 Annuit huic Coelum fidei: quo tabida tecto Aegrorum sentina gemit, se paupere claudit Hospitio, quo mox dextras impendere tristi Obsequio coepit; spinis bene gnarus in illis Coelestes florere rosas: ipsaque doloris In patria, maestas inter sua gaudia turbas Aethereus restaurat amor, flammasque reponit. Hic sua lugubres inter, solatia, spondas, Divini affluxu non deficiente favoris, Accumulat, pascitque sacros ferventior ignes. Impigra morbosis aegrorum exercita membris Sedulitas, socia fratrum, praeeunte Thiene, Multiplicata manu, pensique impensa molesti Obsequia, attonitam laeto tenuere labore Parthenopem, non visa oculis exempla legentem. 9 Implacidae morborum isti Matrona palestrae, Connubio censuque potens, flammaeque virili Foemineae exemplo, morbis studiosa premendis Incubuit: cuiusque animum possederat omnem Iam pietas; ut conceptis nova pabula flammis Adderet, a nota petiit virtute, caloris Incrementa sui veteres ditantia taedas. Ut fragrans animae, crebrumque Thienis haberet Alloquium, mentisque altae documenta; propinquae Commoditate domus, fuso quam comparat auro, Subsidio privatum omni, si Numinis unam Spem simules, socio coetus cum flore Thienem Excipit, et viduo donat nova pignora tecto. 10 Admissum gratum munus: mox area templo Designata, sacram Matris surrexit in aedem Virginis, inque loco stabuli fundata, vocatur A stabulo Virgo: non me latet unde Thieni Haec stabuli pietas: veteris monumenta favoris Virgineo voluisse reor formare Sacello; Quo Nataliciae noctis mysteria, Romae Culta olim, manibusque sacrum donante MARIA Acceptum pignus, stabuli sub nomine, menti Fervidus obiiceret cultor; iunctaque recenti, Virginei partus coleret praesepia flamma. Internis etiam sic nomina congrua votis Terrenus praefigit amans; ut avarus ad aurum Exultat, doctaeque sophus sic voce Minervae: Intrepidis bellator equis, gaudetque Thalia Aonia vates: lascivo chara Tibullo Delia sic memorata placet, sic dicta Catullo Lesbia, nec socors Umbro est audita poetae Cynthia: divino non est fortassis amori Vis eadem? verusque Dei sua nomina cultor Non habet, unde suis accrescat amoribus ignis Fervidior? stabuli crebra sic voce, Thieni Antiquae crevere faces, quibus arserat olim, Quando suis manibus nocturnis credidit umbris, In stabulo natum Virgo Exquilina Tonantem. 11 Hic locus ingentis poscit describere certam Prodigii vocem; nostri licet illud ad aevi Notitiam, non scripta fides; sed sola retentum Despositum sibi fama tulit: tamen aequa probarunt Romuleae decreta Rotae; sapiensque Quiritum Ordo Patrum, multis oculatis testibus istam Aequavit, populo iuratam interprete famam. In stabuli spectata domo portenta, Thienis Coelestem prodent animam: luxata rigebat E sociis uni ferrato tibia clathro; Qui semel implicitum tentans absolvere dura Crate pedem, tandem crudeli cedere ferro Debuit, accepta fatali tibia noxa. Hic accita statim curando strenua cruri Dextera, sed subito visa est superare ministras Plaga manus, nimiaeque artem succumbere noxae. Non alium, fati haec procerum sententia: mortis Arcendae superesse modum, nisi poplite mancum Sustineat mutilo corpus, vitamque resecti Cruris ab obsequio, ferrique a cuspide poscat. Praeferturque chalybs fato: fuit altera ferro Immiti praefixa dies, qua debuit aeger Indubios mortis pede secto evadere casses. Par letho ferrum: Lachesis nil forfice, serra Mollior iratae: cui vel meditata ciebat Sectio mortales gemitus: acerrima vitae Spes tamen effecit, chirurgi ut dextra cruento Commodior fieret crus abscissura metallo. Nec solus sua fata horret: vitale premebat Praesidium reliquos etiam tam triste sodales. Sed magis afflictum potuit lacerare Thienem Immodicus ferri rigor: aerumnosa paterno Haec fratris pressura animo persuasit, acerbae, Quam nequiit sanare manus Chironia, plagae, Coelitus accita curam variare medela. Nox erat; at cum purpureis Aurora capillis Spectandam se prima dabit, quaesita secando Dextra pedi, rigidi fuerat laevore metalli Lethiferos molitura artus: cum forsitan artis Instrumenta suae, leni chirurgus olivo Expolit, ignita prece Caietanus adorat Propitium Numen, lacrymasque affectibus addit. Prostratusque solo: rudior natura nequiret Si fractum nodare pedem, sed cuncta potentis Summa Dei, humano mala conclamata labori Cum potis est fraenare manus, pro fratre malignum Crus amissuro, summae admirabile dextrae Postulat auxilium: spes quantum heroica tentat! Iam Caietanus tali praefervida voto, Crebra fatigatis dederat suspiria fibris; Cum veluti supplex foret exaudita precantis Religio; tacita intempestae noctis in umbra Accedit fratris spondam, sibi Sydera moestam Optantis tardare diem, Auroramque morari. Leniter attrectat vulnus, crurisque tumorem Explorat, labris dignatur, et oscula figit; Tunc cruce consignans quae solverat ante reponit, Aegro lina pedi, monuitque ut Sydere certam Poscat frater opem; et Divum cui vulnera pressit Quina Seraph, cordis peteret fervore patronum. Praevia lux Phaebi Coelorum argentea rimis Fulgebat; roseoque nitens Pallantias ortu, Iam noctis sistebat equos, cum ferrea cruri Scindendo, prius aegri animum scissura supellex Maturanda reae fuerat luctamine plantae. Interea medico dum sit mora commoda ferro, Obstupuit frater, veteres quod laesa dolores Tibia, praeteritae pergat nuperrima noxae Quod conclamatum tormenta remittere vulnus: Attonito similis tamen expectare ministrae Officium statuit dextrae: adfuit illa; sed aegrum Narrantem veteri se plagae angore solutum, Quisque stupet; nec ficta metu commenta putantes, Crus subito explorant, funestaque tibia lino Eximitur: mirum! sic profligatus acerbae Error conspicitur noxae, sic fracta reduxit Tibia divulsas partes, ita vulneris horror Oppressus, plagae putris sic dira mephitis Edomita; ut praeteritam neque parva docerent Signa luem; nullum tulit, incurabilis olim Vulneris indicium, nullo est rea tibia naevo. Vix oculis concessa fides: Chironia salvum Ignota sibi lege pedem mirata, stuporem Ars immota tulit: tum quisque salutis adeptae Portento attonitus, tanti cognoscere sanctum Authorem facti, votis constantibus optat. 12 Venit ut ad lucem virtus (nec summa Thienis, Hanc animi poterat prohibere modestia laudem) Tum subito coelestem ardens per publica vulgi Ora Virum geminat novitas: gaudetque recentis Hospitis, illustri Syren gratissima fama. Plura sibi haec tali dona a virtute parari Praevidet, et mentis divinae hoc pignore niti Iam sua fata putat, facti quod nobile spondet Augurium: tempusque dabit, se quando molestis Dissidiis pressam, tantae probitatis amicum Sustollet robur: furiisque odiisque labantem Internis, pacis studio novus eriget Atlas. Innumeris hominum linguis celebrata Thienis, Semper erat, Coelo tamen attestante probata; Proclamata orbis superat suffragia virtus. Nocte quidem sua facta tegi voluisse Thienem, Splendidior laus est; sed quod videre stupentes, In sua vulgarunt vigiles praeconia stellae. Atque Deus cui visa piae suspiria mentis, Oppressum tenebris fecit splendescere lumen. Quot vitae dotes, quot Caietane tuorum Eximias operum laudes, generosus inanis Gloriolae timor oppressit? sic vivere Coelo Censueras: ut quo putris te vivere nosset Terra minus, vitae putris te labe putares Aegrotare minus: superi sic hauserat orbis Mens tua delicias, sic purum attraxerat ignem; Divino ut tellus fieret grave pondus amori. 13 Hinc ortum est quod spreta tibi fuit omnis honorum Illecebra; et regum fastus qui optabilis esse Scena solet populis, temet deliderat unum Is pompae splendor: cuius gratissima menti Cum sit scena Deus, lucis quem solus adaequat Internae intuitus; te vultu invisa sequestrat Quae potuit multas lux pompae accersere gentes. 14 Carolus invictis Lybiam penetraverat armis, Captaque Caesareum fuit hoc urbs regia bello Passa iugum, Tunetum dicunt: prope martia quondam Maenia, et excelsae steterant Carthaginis arces: Ruderibus prostrata suis nunc invidet Astris, Regalem Tuneti vicino a littore sedem. Insidiis dextraque potens pervaserat istas Argivus pirata plagas; quem frater, iniquus Algerii domitor, regni violenter adepti, Fortunaeque, (imos partus quae saepius ostro Induit) haeredem fecit: cui propria plures Addidit, iniusto feritas Mavorte secures. Viribus excellens etenim, multaque Gradivi Ornatus lauro, Tunetanis arcibus audax Insiliit; pulsoque status Muleasse paterni Imperio; gemini, sitiens quibus Africa praestat, Regem Hariadenus potuit se dicere sceptri. Quaeritur hic princeps, graeci latronis iniquum Qui premeret Martem; mox obtulit Austria clarum Viribus Alcidem, numerosa classe cruentum Qui Numidum invadit littus, tumidumque coegit Piratam, iniuste domitis excedere muris. Reddere legitimo iussit tunc regia Caesar Haeredi sceptra, erepta cum principe regni Urbe, peregrini fuerat vis tota latronis Imbelli prolapsa fuga: sic Caesar iniquo Iura prius fuerant regni quae rapta Gradivo, Aequo restituit Marte: uno Caesare dignam Laurum, et perpetua memoranda pericula fama, Herculeos inter iuste accensenda labores, Perdita legitimae diademata reddere fronti, Regna aliis, laudisque sibi portenta mereri. 15 Caesarea palmae iusto est electa triumpho Parthenope: fuerat primae cui cernere summas, Messuit invictus Lybicis quas Caesar arenis, Concessum, non visa prius fastigia, lauros. Laeta triumphantem sed quo splendore Monarcham Excepit Syren, partas quo pectore palmas Amplexa est; non multa loquar: cum Caesaris audax Certavit virtute labor: famamque Gradivi Caesarei, pronum si non nimis extulit urbis Obsequium laetae; saltem popularis ovantem Aequavit pietas, urbisque superbia Martem. Bellipotens etenim nec fortius hactenus unquam Pugnavit Caesar; nec magnificentius unquam Post aciem evectus Caesar; quas gloria laudes, Quos habuit titulos honor; omnibus una beavit Victorem Syren: ornato urbs tota theatro Non impar, adventantis quae Caesaris arma, Invictas animi vires, roburque sonabat. Quid dicam Italiae primos venisse Dynastas, Quid transalpinos proceres, crebrosque volantum Quid memorem affluxus populorum, immania pompae Visuros decora, et victoris Caesaris ora? 16 Hoc modo devoto vobis concedite vati Pierides; figunt ubi se mea lumina primum, Maioremque cient animi spectata stuporem, Prodigia exponam: Romano murice clarus Parthenopaea potens transibat compita Caesar; Qui fixos cunctorum oculos, radiante triumphi Maiestate tulit; soli haec non visa Thieni Gloria; quem socii, cellaeque propinqua monebat Commoditas, augustum oculis libare Monarcham. Sed neque claustrali gradiens vicina fenestrae Pompa, importuni neque persuadere sodales, Innocuum poterant oculis decus: omnia caeptis Posthabuit precibus: quis scit si forsan eodem Momento coeleste atrium spectabile fulsit, Immotumque suo tenuit splendore Thienem? Quis scit an aeternae defixus imagine lucis, Postposuit quidquid tellus insigne, vel ingens, Quidque illustre colit? quidquid fuit; indicat, illi Ingenita quadam fluxas sordere mephiti Illecebras: quidquid transit, certumque fugaci Tempore metitur spatium, felicibus alis Transilit, aeternis quae solum diligit, ardet Ille bonis, versatque suos ibi laetus amores. 17 Abdita mens cernique impar, quo flagrat ab igne, Ostendunt oculi: nunquam discordat ab imo Pectore pupillae radius: quos vitat amicus Intuitus, mens laeva fugit: subtractaque prodit Lux odium, faciles oculi testantur amorem. Ac velut externae, qua mens studiosa docetur, Naturae rerum, proprius securior index Est oculus; nostrae fundo sic mentis in imo Quid lateat, verax aliis pupilla revelat. Quo censu mortalis honor, quo humana Thieni Gloria, quo pretio fuerit trabeata potentum Maiestas regum; si nescio; devia dicent Lumina, quae culpae nullo terrore, sed alto Contemptu quidquid non est Deus, inclyta Martis Praemia, Coesareos sunt dedignata triumphos. 18 Quo vero splendor generis, quo pondere stirpis Lux consanguineae, menti quo impressa Thienis Stemmatis ambitio, et celebris prosapia cultu Quo steterit, dicam: Ausonias diffusa per urbes Fama Thieneum sparsit celeberrima nomen, Virtutesque suas, et vix imitabile mentis Angelicae exemplar, fervensque a Numine pectus. Quae late sparsa est, movit percepta paternos Fama lares: clarosque sua de stirpe nepotes, Virtutum pellexit odor; quos grande vetustae Prodigium spectare domus, proprioque micantes Internas animi, vultu cognoscere dotes, Et cognatus amor, virtusque audita trahebat. Excedunt patria: quodque observata valebat Nobilitas, et opes decus excusare; decenti Vernarum hunc numero illustrique accedere cultu Decernunt: o mundi error qui sola placere Posse putat, quae mortales splendente colorum Illicio ludunt oculos! avertit inanis Haec rerum species sanctorum lumina: verax Quae cordis pupilla probat simulachra sequuntur Coelestes animae: vili non dormit in alga Nidificans Coeli summis in nubibus ales. Caietane tuos en Vicentina iuventus Cognatos poscit vultus, quam sola cupido Importuna tui alloquii, Vicente profectam Tellure excivit: visum te stemmatis optat Posteritas generosa tui: pia vota repelli Nec stirpis permittit amor, nec sustinet acer Sanguinis impulsus, nisi te sine sanguine fingas Vivere, vel gelido rigeat cruor abditus astro. 19 Redde vicem flammis: si quis fortassis oberrat Visceribus mortalis adhuc vitalibus ignis, Est generis cognatus amor, quae passio cordi Humano postrema perit: vel sanguine tangi Agnato debes, vel nullo tangeris igne. Hanc consanguineo legislativa cruore Ad legis normam scripsit natura rubricam; Ut veluti prae aliis sibi quisque ardentius haeret; Sic etiam prae aliis magis observare propinquos Sit lex affines, uno qui sanguine parti, Sunt pars una tui. mirum! peregrina suorum Ora fugit Caietanus, quos forte superbo Dum cultu venisse notat: monstravit inanis Cognato in cultu quantus sit luminis osor. Indomitum carni pectus! praeclarus honorum Contemptor timuit, ne quid cognata sequestrem Laederet haec animum pompa: et qui pectore toto Insuavem humani fastus excluserat auram; Dum consanguineos placidis deberet ocellis Metiri vultus; cavit, ne lumine primum Exceptus, posset puris illudere fibris Naturae affectus, qui commendaret inanes Laudaretque umbras: animumque ut laederet ater Halitus, interno fieret crudele nitori Supplicium: modicus purum velut inficit amnem Pulvis, et obscurat clarum nubecula solem, Et simplex atomo quovis pupilla laborat. Affatus illi suasit natura benignos, Gratia disuasit; vicit quae iura propinqui Sanguinis, et carnis; cum certavisset amoris Divini humanique ardor: magis ipse serenam Ut coleret mentem; cognati umbracula fastus Extimuit, nubes vitantem imitatus Olympum. Hi, quamvis stupefacti omnes, sufferre Thienis Subtractos poterant vultus, quod cognitus esset Caietani animus; quem tunc insuavia pompae Ludibria humanae, Coelique coegerat ardor Herous, charos etiam vitare nepotes. 20 Sed quo alias lucem fuit aversatus aviti Stemmatis excessu, postquam patris exuit haeres Divitiis, fundisque animum, statuitque relictis Censibus, aeternis totum se dedere curis; Tecta domus posthaec nunquam repetita paternae Significant: spernensque semel sua limina, semper Spreta Thienei voluit sibi commoda tecti. Interdum patrias illi mandasset in oras Si reditum pietas; morbis constructa levandis Tecta subit: planctusque inter, crebrosque gementum Aegrorum questus, reditus festiva secundi, Lethiferasque inter celebrabat gaudia spondas. Hic licet agnatae stirpis constante rogatus Obsequio, generis clarum offuscere nitorem Parceret, et miseras tectis illustribus aedes Mutaret; cui quisque suos servire penates Fervidus exoptat, praesensque impensius offert; Sed semel electae sibi paupertatis onustam Contemptusque sui meritis sententia palmam Praeconcepta tulit: constans gaudere suorum Deliciis renuit, cognati commoda tecti, Et consangnineas Comitum, male olentibus aulas Postponit lustris, vilisque ingrata coquinae Fercula selectis dapibus: non nescius arctis Aegrorum tabulis, inconditisque ciborum Quisquiliis, sacrae quantum pinguedine flammae Se divus dilatat amor, quove ardeat aestu. 21 Cum pronum Patriae affectum, cum tanta paternae Blandimenta domus, et multiplicata suorum Obsequia, invictae mentis fervore Thienem Exclusisse audis; proprii squaloris acerbam Contemplare sitim: cupiit vilescere spretis In laribus, totus terreno adversus amori. Invenies nullum, vanis quem proprius umbris Inflat honor, titulosque leves, et nomina mille Venatur, laudique studet, qui spernat avitae Ornamenta domus: quos irrequieta venustae Stirpis flamma coquit; vel pulverulenta suorum Maiorum decora, et quales illustribus ausis Promeruit vetus, indagant, prosapia ceras. Contemptu e proprio mundanae incuria lucis Emanat: Caietanus, cui corpore maior Hostis nemo suo, timuit ne traderet hosti Infido arma, quibus latus impugnaret herile. Et quia supremum, primumque superbia telum Exacuit, mentemque effert admissa; removit Solicitus, quidcunque aditum praestaret iniquae Orcinae Soboli: cui vires addit, aviti Splendoris transfusus honor, generosa propago, Gloria maiorum, generis iactantia, stirpis Posteritas et opes: quorum ne luce superba Peccaret caro; cunctorum proscripta voluptas Effecit; Stygium veluti sibi Daemona corpus Circumstare putans; crebris vexante flagellis Calcitrosa gravi pressit calcanea dextra. 22 Ille igitur propriae qui sic solatia carnis Proscripsit, cuius vehemens meliora trucidat Vota favor; quod difficilis pereuntia rerum Blandimenta tulit; nihil est cur immorer, amplam Indulgere fidem: quod enim quis ferveat ultro Externo rerum affluxu, vernaculus urget Corporis affectus, proprio qui nulla deesse Commoda tortori, et nullo sua gaudia luctu Turbari patitur: cuius mens coelica curam Si semel exuerit; pro quo prius omnia summis Optabat votis, summis fugit omnia votis. Non aliter quam mater avis cui tota laborat Instinctu natura suo, cum fervida proli Prospicit implumi, fabricando taedia nido Quis numeret? lectis qua sedulitate coronat Hunc paleis? stimulat limo quae cura ferendo? Congrua quam crebro defert alimenta volatu? Quaeque alias nec humum volucris nec stramem amaret, Prolis cogit amor vili insudare labori Maternas vires: sed ubi sua pignora nido Abstracta inspexit, curae gravitate soluta Exiles paleas damnat, nec inutile limi Attentat spolium; patulo sed libera Coelo Ludit, et umbrosis secura agit otia sylvis. 23 Quis Caietanum post haec divortia, Coeli Abripuit gustus; quam pura, innube pependit Laetitia pectus, soloque ut Numine plenis Vivebat fibris, animusque calebat Olympo; Stillantes gemino de lumine iugiter undae, Prodebant clausos cordis penetralibus ignes. Nobilior cui corda calor, cui pectoris omnem Affectum aethereus pridem purgaverat aestus; Lustrandumque nihil divo superesset amori; Desidiae impatiens, placidos solvebat in imbres Lumina; quae praesentis adhuc erratica mundi, Quantumvis spectata parum, cruciabat imago. Inde erat ut purum mutatum pectus in aurum, Non illud terrestre quidem quod pellit in imum Ponderis innati gravitas, quodque abdita terrae Viscera discissis dicunt extrudere venis; Non illud quod sylvestri fornace praeustus Tentavit carbo, et nostro calor igne probavit; Sed quod Sydereae lustratum examine flammae, Ponderis innati lege et gravitate solutum Haerebat Caelo, pansisque ad Sydera pennis Optabat propriae se protinus addere sphaerae. 24 Non ignota loquor: solem in suffragia poscam; Producam testes ipsas peregrina videntes, Mirantesque simul cordis spectacula stellas. Viderunt geminis spatium per inane Thienis Cor ferri pennis: flammasque imitata volatus Instrumenta, quibus nihil adversata patebant Sydera: librabant alarum duplice sacrum Remigio pectus: spectato haesere silentes Prodigio stellae: post discussere, quis iste E terra novus in Coelum se provehit ignis? An fortasse aliquis praestantior advolat heros, Cui vita functo decernunt fata propinquam Syderibus sedem; veluti cum Iulius olim Crinita fuerat dictus splendescere flamma? An fatuum fortasse aliquod perstringit ocellos Lumen, et in media, tenui face splendicat aura? Affigi vel forte novum coelestibus optat Excubiis astrum, stellis quod providus ornet Iupiter, ut Tyrii splendent duo cornua Tauri? Coelo igitur necdum innumerae pro lumine stellae Sat fuimus? plures aether nisi mutuet ignes Noctescet superae splendor pulcherrimus orae? Haec audisse ferunt, quorum subtilior aure Eminet auditus, quibus est rarissima virtus, *Troiugenae ut vati, stellas audire loquentes. 25 Has captare mihi voces si fata dedissent, Talia sedassent faciles responsa querelas: * Vates Helenus Aeneid. lib. 3. Deliciae Coeli, terrae nocturna voluptas, Empyrei gemmae, flores coelestis Hymethi, Flammae immortales, nictantes cuncta videntis Divini intuitus radii, lucisque beatae Scintillae illustres: insomnia castra, fideles Numinis excubiae stellae, quas nomine solus Scit proprio signare Deus, numerumque profunda Aeternae mentis solus conservat abysso; Quam licuit vestra Coeli spectare volucrem E specula flammam, nulloque augusta petentem Sydera dissidio, geminis assurgere pennis; Non est hic fatuus faciles prout creditis ignis, Quam splendere diu liquidus non sustinet aether: Haec animum sapiens fax est, quae terrea laeta Despiciens alimenta fuga, Coelestia pergit Aeternum arsurae secernere pabula flammae. O sapiens ignis, qui ne terrestribus erret Quisquiliis, puram Coeli toto impete lucem Appetit; et vobis divo se propalat ortam Semine, natali cupiens convivere sphaerae. 26 Si tamen indigne fertis, confinibus Orbi Quod vestro spatiis accedat flammeus iste Chrysolithus; vestrum stellae si nostris amoris Illicium, proprii non excusabitis imbres Luminis, humano cordi venit unde volandi Impetus; ipse leves humeris dum fabricat alas Visae lucis amor: quare ne spernite vestris Adiungi facibus, spreto quod corpore pectus Immiti trahitur tanti magnete nitoris. Quin gratae potius volucrem per inania flammam Excipite, et dignae sedis splendore locate: Cumque redux alio Phaebea advenerit Orbe Maiestas, miransque istud splendescere nostro Reppererit Titan quod nesciit aethere sydus, Dicite: Phaebe novus tua regna perambulat hospes: Illud enim ardenti radiat quod pectus ab auro, Ille tuas ignis recipi terrenus in arces, Appulsus Coelo geminis, petit, impiger alis: Hunc astris etenim dignum concordibus ignem Censuimus votis; tua solum auguste polorum Arbiter, absentem sphaera inferiore morantur Imperia: hunc nostris si formosissime princeps Admittas lucere choris; decus addere Coelo Splendoremque potes, nostra nil luce minorem. 27 Idque etiam constat, quod non minus ista meretur Sedes flamma tuas, quam vel prostratus Achivo Nemaeus domitore Leo, vel cuspide saevus Scorpius, aut audax Tyrii per caerula ponti Europae vector, vel qui rabiosus adurit Prata Canis; qui te pariter mitissime Titan Igne gravi saevire facit, quo reddat amicis Gentibus exosum, obscuras praeamantibus umbras Terrigenis, dum labra Canis flagrantia laxat. Nec dubitare potes Titan, qua parte locari Debeat, aut stellis quibus insignire recentem Conveniat flammam; primae nam Sydera molis, Pectoris in medio poni, geminisque nitere Optabunt, quarum lux est illustrior, alis. Num pede Centauri, nostrae vel messe puellae Deterius cor istud erit, quae singula primis Syderibus lucent? nostra inter lumina nunquam Spectato simili, summum dare convenit igni Alato obsequium: princeps si nostra probares Vota etiam Titan, stellarum dicere primam Hanc posito cupimus capiti auro Gnosside flammam. Talia fortassis si tunc effata benignus Audisset Titan, Coelo residere Thienem Mandasset, sydusque novum affixisset Olympo. Sed quod concussis rediit sua spargere terris Lumina, subtractumque brevi coelestis amoris Exemplar spatio, confuso atrocibus Orbi Flagitiis imitandum iterum, melioribus ardens Ignibus exhibuit pectus; consultius istud Utiliusque fuit: reducis quod lumine cordis, Aethereas haurire faces, poterantque profundae, Terrigenae pavidas nocti subducere mentes.