CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 379578 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/379578.

Nodus 379578 in documento petric-f-zoroaster.xml


HECATE, SYNOCHES, ET TELETARCHE

Ex ipso enim omnes exiliunt

Amilictique fulmines, et presterocapaces sinus

Omnilucidae vigoris patrogenii Hecates.

120 Et Hypezocus

U grčkom je malim slovom (hupezokos), Petrić ostavlja ovu riječ neprevedenu, umjesto "opasajući cvijet vatre".

ignis flos, et fortis.

Spiritus polorum, igneos trans.

Custodire presteribus suis summitates dedit.

Immiscens vigoris proprium robor in Synochis.

Quo mundus habeat mentales sustentatores inflexiles

U latinskom je potvrđena kovanica –inflexibilis od flexibilis, ali teško je prihvatljiva inflexilis od flexilis.

125 Quia operatrix, quia largitrix est ignis vitiferi

Quia et vitigenium implet Hecates sinum.

Et influit Synochis vigorem vitidonum ignis

Magni potentis.

Sed et custodes operum sunt patris.

130 Assimilat enim se ipsum ille, urgens.

Typum induere idolorum.

Teletarchae comprehensi sunt, cum Synochis

His vero ignis mentalis, mentalibus presteribus.

Omnia parent servientia.

135 Sed et quaecumque materialibus serviunt Synochis.

Induti armorum vigorem luminis resonantis.

Vigore Triglicho, mentem, animamque armantem.

Pervarium Synthema iacere ratiocino.

Neque super incedere empyreis sparsim canalibus.

140 Sed collectim.

Hi vero individua, et sensibilia efficiunt.

Et corporiformia, et destinata in materiam.