CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 379175 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/379175.

Nodus 379175 in documento petric-f-zoroaster.xml


PATER ET MENS

Se ipsum rapuit pater neque suae

Potentiae mentali claudens proprium ignem.

Non enim a paterno Principio imperfectum quid rotatur. 

25 Cuncta namque perfecit pater, 

Et menti tradidit secundae,

Quam primam vocat omne genus hominum. 

Patrogenia lux, multum namque sola

E patris robore decerpens mentis florem.

30 Opera enim intelligens paterna mens e se genita,

Cunctis inseminavit vinculum igni gravis amoris.

Quo omnia maneant, tempus in interminatum amantia

Neque omnibus quae patri mentaliter contexta monstret.

Ut in amore maneant, mundi elementa manentia.

35 Habet ipsa intelligentia paternam mentem indere

Omnibus fontibus et principatibus.

Est enim finis paterni profundi, et fons mentalium

Neque progressus est, sed mansit in paterno profundo,

Et in adyto, per Deo nutriens silentium.

40 Non enim in materiam, ignis trans primus

Suam potentiam claudit operibus, sed menti.

Symbola enim paterna mens seminavit per mundum

Quae intelligibilia intelligit, et ineffabilia exornat.

Tota partitio, et impartibilis.

45 Mente quidem continet intelligibilia, sensum vero inducit mundus.

Mente quidem continent intelligibilia, animam vero inducit mundis.