CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 379105 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/379105.

Nodus 379105 in documento petric-f-zoroaster.xml


MONAS, DYAS, TRIAS. 

Ubi paterna Monas est.

Ampliata est Monas, quae duo generat.

Duitas enim apud hunc sedet, et intellectualibus fulget sectionibus.

Et gubernare cuncta, et ordinare quodcumque non ordinatum.

Toto enim in mundo lucet Trias, cujus monas est princeps.

Principium omnis sectionis hic est ordo,

In tria namque mens dixit Patris secari omnia,

Cuius voluntas annuit, et iam omnia secta fuere.

In tria namque dixit Mens patris aeterni,

10 Mente omnia gubernans.

Et apparuerunt in ipsa Virtus et Sapientia, 

Et Multiscia Veritas.

Hinc fluit Triadis vultus ante essentiam,

Non primam, sed eam quae mensuratur.

15 Principiis tribus hisce capias servire cuncta.

Et fons fontium, et fontium cunctorum.

Matrix continens cuncta.

Inde affatim exilit generatio multivariae materiae.

Inde tractus prester exilis ignis flos.

20 Mundorum indens cavitatibus. Omnia namque inde.

Incipit deorsum tendere radios admirandos.