CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 378688 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/378688.

Nodus 378688 in documento petric-f-zoroaster.xml


ILLUSTRISSIMO ATQUE REVERENDISSIMO HENRICO CAETANO S. R. E. CARDINALI AMPLISSIMO

Amo te, HENRICE CAETANE, Cardinalis Amplissime vehementer, ob insignes, humanitatem, modestiam, clementiamque tuam. Ob vero magnificentiam, et magnanimitatem etiam suspicio. Ob autem beneficentiam, qua homines Deo fiunt similes, mirum etiam in modum admiror et laudo. Idem faciunt Bononienses, idem Parisienses. Illi quando apud eos, sedis Apostolicae legatus, summa iustitiae moderatione, nobilissimam eam rexisti civitatem, gymnasium illud toto orbe celeberrimum, reformasti. Hi vero quando itidem S. eiusdem sedis legatus, in summis calamitatibus in acerbissima obsidione, prudentia, gravitate, modestia, beneficentia summa, ita tibi bonorum civium animos devinxisti, ita in fide catholica retinuisti, ut summo te presentem amore et stupore intuerentur. Fine vero obsidioni tuis consiliis imposito, lacrymis discedentem prosequerentur. Magna equidem haec sunt tua facta, quibus de fide Catholica es meritus optime. Quid vero, si vel paria, vel etiam maiora in fidem sacrosanctam beneficia conferre queas in perpetuum, non voles? Absit a tua pietate tanta impietas. Ratione hominum genus ducitur magis quam re alia ulla. Cum enim omnes homines, rationales se esse credant, rationi adhaerent eamque sectantur et adamant. Et si veram falsa, aut apparente, discernere nesciant, etiam falsa trahuntur, et apparenti. Ratio autem, philosophia studiis, maxime, et acuitur, et instruitur. Inter philosophiae Aristotelicae partes, quae Romae, quae in aliis omnibus Europae publicis Gymnasiis praeleguntur, et perleguntur, quaedam sunt, fidei atque Ecclesiae hostes acerrimae. Quas attingam. Physici II. Pars de fortuna, et casu. Pars III. De infinito Pars IIII. de tempore. Sextus, et septimus. Hi omnes ad mundi impiam aeternitatem, callem struunt. Octavus vero et 1. de coelo, et Deo 2. pars, magis, falsarum rationum machinis eam stabiliunt. Omnipotentia Deo auferunt. XII. Vero Metaphy. omnem Dei tollit providentiam I. et III. De anima, animae immortalitatem, vel prorsus negant, vel maxime faciunt dubiam. Et nescio quo vel malo fato, vel consilio pessimo, in gymnasiorum statutis statum est ut fere non nisi hi publice doceantur. Et impietas omnis iuvenum mentibus indatur, et inculcetur. Tu qui unus isti Romano Gymnasio praepositus es, in tuam sententiam collegas Cardinales trahe, Tollite has Aristotelis partes, ne amplius legantur. Relinquantur disputatoribus, libri logici et caeteri metaphysici. Medicis futuris generationis libri, quartus meteorus. Parva quos vocant naturalia, animalium generatio, et partes. Pro illis impiis substinuite, Hermetis libellum de Pietate et philosophia Poimandrum, alio piissimos. Vel Platonis Philebum, Sophisten, Timaeum, Parmenidem, Phaedonem, alios, qui contrarium impiis illis sonant. Plotini libri, uno aut alieno excepto, maxima sunt erga Deum pietate plenissimi. Procli quoque Theologica elementa et Damascii libri de Principiis, eandem continent pietatem. Hi Platonici, quia pauculis mutatis christiani possunt fieri, sunt a D. Augustino, nobilissimi philosophorum omnium, sepissime appellati. Hos adamarunt, in multis sunt secuti, Theologi christiani veteres fere omnes, Graeci et Latini. Quos adhortatores, cur respuistis, tu cum collegis, viri catholici, ac pii, et de pietate christiana, optime meriti? Estote igitur Pontifici Gregorio XIIII. suasores, et authores, ut hostem tantum in piorum cathedris publicis, nimis inveteratum, e subselliis detrudetur, de coenobiis extrudatur et pii in philosophia authores, per vos surrogentur. Aut si quae causa sit, qua hostes in civitate sint retinendi, armati alii, piis rationibus atque armis, uti custodes illis opponantur quo adolescentes, ex utriusque decertatione, et audiant e discant, quanto pii sint impiis praeferendi. Ut autem, et causam, et occasionem nanciscaris maiorem, mitto ad te Zoroastrem meum, e multis Platonicorum latebris, ut potuimus fragmentatim erutum. Fuit autem is, uti intelliges, Abramo credentium patri, contemporaneus, ac forte conterraneus. Apud quem in pauculis, tam admiranda tam divina, de Trinitate, deque divinis ordinibus et animae excellentia leges, ut obstupescas: et possit videri non immerito, catholica fidei, omnium primus, etiamsi rudia, fere iecisse fundamenta. Eum ergo tibi consecro, et tu, me tam rari muneris ne spreveris largitorem.

Vale Ferrariae. Tui observantissimus Franciscus Patricius