CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 378008 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/378008.

Nodus 378008 in documento sisgor-g-de-situ.xml


C. XII. DE INSULIS SIBENICI

Complurium insularum Sibenico adiacentium aliae omnino steriles, rupibus tantum et conchiliis oppletae, et loca nimirum naufraga, aliae foeno tantum vel cappari vel virgultis lentisci praesertim vel myrthi vel asparagis vel semisylva caedua abundantes, aliae frugibus, vinetis, olivetis et aliis deliciarum arboribus conspicuae, piscosae tamen omnes.

Insula vero Mortarium Mentorium cognominata prope Lopsicam maiuscula et fertilis, in qua signa sunt oppidi antiquissimi in terram vetustate proiecti, ubi reperiuntur lapilli signati et aera antiquorum effigiem prae se ferentia. Arbitror hanc insulam Mentorium dici, non Mortarium, a quo et Mentores nuncupantur teste Plinio. Plinius

Surium Surium praeterea insula nostra, de qua Plinius Plinius li° III. Nat. hist. c. XXV. in calce peculiarem facit mentionem. Haec quoque antiqui oppidi continet cadavera, in quo puteus est altissimus longo reste movendus. Insula portuosa et piscosa, vino optimo abundans et pinetis conspicua silvestribus.

Est quoque Pervium Pervium insula, colonia Sibenici nobilium ea praesertim tempestate, qua in civitate debacchatur pestilentia, ubi horti cultissimi, vineta aegregia et oliveta utilia et aedificia grata navigantium conspectibus.

Aurea insula Aurea insula deinde faucibus portus Sibenici adiacens, saxeis collibus turrita et XII flamminibus dicata, fertilis quidem amigdoletisque et vinetis et olivetis abundans. Est insula portuosa et piscosa habens in colle vetustissimi oppidi vestigia iam solo aequata. Haec insula saepius mihi tribuit domicilium morbi tempestate, in qua post rei divinae operam inter scopulos montium et arborum umbras suavissimas Musas colere solebam.