CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 377815 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/377815.

Nodus 377815 in documento sisgor-g-de-situ.xml


C. X. DE FINIBUS SIBENICI

Sibenicum Sibenicum habet ab ortu agrum Traguritarum, ab occasu Lopsicam insulam adiacentem Hyaderae, quae oculus dicitur Liburniae, a septentrione Tyrum fluvium, Tyrus fluvius quem vulgus Chercham appellat. Is disterminat Liburniam a Dalmatia, iuxta quem civitas Scardona Scardona ad littus, colonia antiquae Scardonae et portus. Multi putaverunt eum fluvium dici Scardonam, ut poeta meus Zovenzonius Zovenzonius ad me scribens: Scardonam mea Musa cupit de rupe cadentem cernere, spumiferis nobile flumen aquis.

Verum Ioannes Bocchatius Bocchatius li° De fluminibus (17) scribit: Tyrus, Liburnorum fluvius, est Hyaderae coloniae propinquus. Nonnulli arbitrati sunt Titium appellari, quod esse non potest testimonio Plinii Plinius li° III. Nat. hist. c. V.: Ab Aquilegia, inquit, ad Titium flumen Titius flumen stadia, CC.M. Et idem Plinius idem c. XX.: Colentum Colentum insula, quam vulgus Pagum dicit, [h]ostium est Titii fluminis. Et Bocchatius Bocchatius asserit Titium fluvium esse apud Arsias gentes non longe ab Aquilegia. A meridie autem habet Batriasam Batriasa insulam in pelago Hadriatico adiacentem Aspalatro, quam Plinius Plinius laudatam dicit.