CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 377557 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/377557.

Nodus 377557 in documento sisgor-g-de-situ.xml


C. VIII. DE DALMATIAE CIVITATIBUS

Strabo (11) Strabo commemorat Dalmatas L oppida habuisse et nonnulla praeterea, quae Augustus delevit. Verum inter caeteras Dalmatiae civitates memoratu dignissimas quinque tantum in medium afferre placuit.

Ragusium Ragusium imprimis, ut ab ortu incipiam, quod, ut legi, antiquitus Lagusium dicebatur, colonia Epydauri, civitas nobilis et opulenta et hospitibus admodum benigna, loquax et solertissima. Quocirca F. Philelphus, apud antiquos non reperiens Ragusium, dubitavit, Ragusium an Ragusia dici debeat. Ad filium Xenophontem scripserat, qui tunc grammaticam ibi profitebatur, ut requireret in aere vel marmore antiquorum et rescriberet.

Salonas Salonae praeterea, quae civitas olim erat celeberrima Dalmatarum et emporium ad littus et nota Lucani carmine: (12) ... longas ferit unda Salonas, de qua et Virgilius Virgilius cecinit in Pollionis Egloga et poeta Venusinus Horatius secundi voluminis oda prima: (13) Et consulenti Pollio Pollio curiae, cui laurus aeternos honores Dalmatico peperit triumpho. Unde et suum filium eo, quod natus ibi erat, Saloninum Saloninus appellavit. Terra, ut Papinius (14) Papinius scribit, olim aurifera: Robora Dalmatico lucent saciata metallo, cuius rei testis est Marcialis Marcialis li° X. epigrammate (15) ad Macrum in Dalmatiam missum. Hodie quidem multa praeclarae antiquitatis vestigia ibi reperiuntur.

Aspalatrum Aspalatrum deinde, coloniam Salonarum, dictum ab herba, ut autumo, sui nominis, Metropolis Dalmatiae et quorundam locorum Liburniae et Curetiae.

Tragurium Tragurium quoque, vel quod tugurium vel a trino augurio nuncupatum, civitas generosa et agro proximo et Bubo insula admodum conspicua.

Sibenicum Sibenicum denique ad occasum a Ragusio vergens, patria mea, civitas impense provida, in qua cives, quanto iuniores, tanto perspicaciores, sed a maiorum bonitate paulisper degenerantes.

Et Dyrrachium, Dyrrachium prius Epydamnos dicta, et Scodra, Scodra inexpugnabiles civitates Epyrrhi, ab ortu Dalmatis conterminae. Hyadera Hyadera vero et Ninia seu Enona, Enona Liburniae civitates, Dalmatiae ab occasu propinquae.