CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 377318 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/377318.

Nodus 377318 in documento sisgor-g-de-situ.xml


C. VI. DE SITU DALMATIAE

Provinciarum Illyriae Dalmatia Dalmatia habetur nobilissima. Quae pars, ut Plinius Plinius dicit, ad mare Hadriaticum spectat. Dalmatia namque a Delminio Delminium civitate primaria nomen accepit teste Appiano Appianus et Plinio Plinius De viris illustribus. Haec provincia Dalmatiad) corr. ex: Dalmatiae a septentrione habet Curetiam, Curetia quae hodie dicitur Crovatia, a qua Curetes dicuntur populi. Unde Iunianus docet Curetes Curetes populos esse Cretae et alios non in Dalmatia, ut ipse refert, sed prope Dalmatiam, ut de Antonio dicit Lucanus: (7) Lucanus confisus gente Curetum , qui vulgo dicuntur Crovatini; de qua re vir optimus et doctissimus Omnibonus Vicentinus in Lucanum non bene sensisse videtur. Ad occasum vero habet Liburniam, Liburnia quae, ut dicit Plinius Plinius III°. Nat. hist. c. XXI., est finis et inicium Dalmatiae Scardona Scardona in amne, non autem Salona, ut legitur in Tortelio. Locus enim mendosus est, sicut apud Iunianum in dictione Liburnia. Et a Liburnia liburnum genus naviculae velocissimae a Liburnis compertae. Unde in epodo Horatius: (8) Horatius Ibis liburnis inter alta navium, amice, propugnacula.

Ab ortu autem habet Epyrrhum, Ephyrrhus unde Epyrrhotae populi dicuntur, quibus post diluvium Pheton Pheton primus imperasse dicitur, Pyrrhus Pyrrhus longo post tempore, qui apud Glauciam, Illyriorum regem, Glaucia rex fuit educatus. Et admiratus Pyrrhi indolem, filiam ei uxorem tradidit Antigonam, Antigona ut scribit Plutarchus. Plutarchus A meridie quidem habet Hadriam, Hadria Apuliae civitatem, genere feminino. Et cum suis derivatis Hadrianus, Hadriensis recipit aspirationem. Hadria vero pro sinu maris genere masculino, Horatius Horatius li. III. car. (9) Duxe) corr. ex: Duxi inquieti turbidus Hadriae. Unde Hadriaticum mare sinus longissimus et a dextris intrantibus portuosus, a sinistris infoelix.