CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 376983 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/376983.

Nodus 376983 in documento sisgor-g-de-situ.xml


C. I. DE DIVERSA ILLYRIAE TERMINATIONE

Varia Illyriae Illyria scribitur apud veteres auctores declinatio. Illyria Illyriae potissime apud Appianum, Appianus cuius traductor extat P. Candidus, P. Candidus vir facundus et doctus, quamvis in eum bile motus F. Philelphus F. Philelphus dixerit: "Candidus in se nihil candidi habet nisi caniciem." Illyris Illyris praeterea reperitur apud Claudium Ptolomeum, qui singularem in mundo habebat biblyothecam. Illyricum Illyricum praesertim legitur apud Plinium li° III. Nat. hist., quod opus dicitur diffusum, eruditum et non minus varium quam ipsa natura. Et ab eo, quod est Illyris, Illyricum derivatur, ut scribit Tortelius. Unde Virgilius Virgilius En. I. (3) Illyricos penetrare sinus et Iuvenalis, Iuvenalis Satyra VIII. (4) Illyricumque latus.