CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 376473 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/376473.

Nodus 376473 in documento benesa-d-epistolae-dedic.xml


DAMIANVS BENESSA IOANNI BAPTISTAE SODORINO SALVTEM DICIT

Ad finem perducto iam opere fateor mihi contigisse quod non persaepe nauigantibus euenit, ut, quas oras animo concoeperant antea, perlustratis postea conspectisque ipsa oculorum acie multo certiora tradere possint. Ac memini me in epistola, quae huic operi praeponitur, a te non iniuria repraehensum, tametsi uera, ut aiebas, locutum, non tamen propria tempori nec loco, qui Vergilium laudauerim, cum Silium deberem; cuius censes laudibus derogatum, quoniam frigide laudatur. Ego equidem et a principio non ab re me facturum putaui si eius laudes cum Vergilio coniungerem, et nunc multo clarius animo prouideo conferendisque utriusque uirtutibus quos fructus ea res studiosis allatura est. Possem, nisi epistolae breuitas prohiberet, iudicare locos eosdem ab utroque pertractatos et eos cum ab uno incohatos et luculentissime exornatos, tum ab altero saedulo expetitos, in quibus uires ingenii promeret. Eodem pertinent tot uerborum et sententiarum figurae, quas alter usurpat elegantissime, apte alter imitatur. Sed ingenue tamen illud oportet fateri, materia superari Vergilium, cum quo certatur oratione. Nam Romanorum res illustriores et magis amplae fuere quam quas Troia profectus in Italia gessit Aeneas. Ac tantum interesse constat, quantum dignitas aetatis ac splendor quidam et imperii maiestas praecelluit superioris saeculi simplicitati, hominibus scilicet nondum aspirantibus ut toti terrarum orbi uelint imperare. Verum tametsi multo difficiliora sunt obscuris, ut ait Plinius, lucem addere, nouitatem uetustis, Cf. Plin. Nat. hist. praef. 15, 1. recentia tamen haec ad exemplum augustiora sunt, quo magis uera uidelicet. Illud quoque capere te non parua poterit delectatione, quod per totum fere orbem fusum hoc bellum leges.

Sed poenitet me interea, quod librum emendauerim, dixisse: maioris operae id est, quod nos non dicam oscitabundi - ociosorum est enim hoc - sed pleni angoribus fecimus. Fateor equidem: dum per aetatem licuit, adolescentulus didici litteras prouectiorque factus, cum nossem in multa prolabi uitia qui in re publica uersantur, quando opes non suppetunt, rem mercatura uolui quaerere. Quam, ut nosti, Cato dixit periculosam, Cf. Cato, Agr. 1, 1. at ego expertus sum insuper molestam et uehementer anxiam. Ita igitur affecti perparuam emendationi operam nauare potuimus. Verum quod ad poetam pertinet, multum ei barbaries, unde ad nos delatus est, nocuit, ut uidetur. Sed in eo nos egimus ut emendatior aliquantulum exeat: multa falsa castigauimus, manca et mutilata quae erant restituimus. In quibus nobis hallucinari uidebamur, indicio manulas quasdam apposuimus, ut quibus maius abundet ocium, id emendandum nouerint, ita ut mihi persuadeo multo correctiorem hunc studiosi habebunt, quam qui huc usque impressi codices uulgo feruntur. Sed hoc legentium relinquo aestimationi, si eos paucissima offenderint.

Quae Petrus Marsus perperam legit, praetereo: neque enim id nunc ago ut quemquam repraehendam, potius mihi derogauerim, quod bene non sentiam. Apparet tamen in poeta syllabarum quaedam ueluti negligentia, ut in omisso notauimus primae syllabae breuem usum libro XIIII: Credant esse metum; laxis seruatur omissa / obsidio. Eodem alibi: Atque implet dispersa foros: trepidatur omisso; item libro XV: Donec nunc pelago nunc lerra exulus omisit, ut par sit credere codices non esse corruptos, sed ultimam operi manum impositam non fuisse. Nam eo loco creticum apud latinos poetas reperiri non memini. Sed de huiusmodi plura uiderint doctiores.

Me uero cum primis, Ioannes Baptista, recreat quoddam ueluti omen huiusce impressionis beneque sperare facit de rege Francorum bellum hoc, quo Romana res concussa penitus fuit, quae deuictis hostibus postea totius orbis imperium consecuta est. Sed utinam quicquid iacturae factum est boni consuleretur, ut publico saltem commodo cederet! Noui Christianissimorum regum mores: nunquam putauisse sibi magis esse reges quam toti populo Christiano, pro quo nomine saepe nedum regnum exposuere, sed sanguinem et quicquid hominibus chari habetur, acerrime pugnando contra infidelium furores. Atque Ludouicum hunc Duodecimum, ob multa praeclare gesta perpetuis monumentis commendandum, nullam arbitror calamitatem aegre laturum, quam e re Christiana uiderit futuram.

Sed quis lachrymis, quaeso, moderari queat, cum meminerit post foedus ictum inter principes et aduersus infideles susceptam iam expeditionem, quae publice Romae fuit iussa praedicari, bella tam cruenta deinceps secuta? Quorum causa non uideo cui recte potest imputari, factorum suorum omnibus rationes iustissimas afferentibus, nisi dixerimus, ut mihi persuasum habeo, et ruptam pacem et bella gesta diabolo, humani generis hoste, ita procurante hominumque prauitate, ut diutius plectatur, forsitan exigente. Sed profecto animum non mediocriter afficit societatis tam arctae huiusce et Hispaniarum regis ac singularis beniuolentiae recordatio: uidebantur et antea propugnacula quaedam et fidei cardines, et tunc eos uerissime sperabant omnes uindices fore et ultores aduersus nepharium dogma impurissimi Maumeti.

Verum conclamata et omnino deplorata Christiana res erat, nisi ueluti sidus quoddam saluberrimum affulsisset Leo Decimus pontifex maximus. Sub hoc respirabitur, principes in gratiam redibunt, et malis tam diutinis dabitur tandem modus. Huic gentile iam inde a proauis est uirtutes alere, bonis fauere, litterarum studia intermortua excitare. Sed quod de Cosmo Laurentioque uiris heroica uirtute praeditis dici poterant, epistolae breuitas non sinit, uerum alias tecum saepenumero licebit eorumque aegregie facta beniuolorum saltem memoria prosequemur.

Vnice te amo, Ioannes Baptista, meamque tibi officio et hac parua opera utcunque uolui fidem obstringere. Monumentum igitur apud te habebis, quo diu mei memineris. Nam quando iterum nos uidebimus, nescio: tu enim in Italiam rediturus es, aut in Gallia remanebis, ego adita Britannia Asiam petere cogito, inde in patriam reuersurus. Verum nihil detrimenti loci intercapedine mutuae beniuolentiae fiet, si opera mea poetae huiusce studiosior fueris: quantumque proficies, amori tantum accedet.

Vale.