CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 376355 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/376355.

Nodus 376355 in documento benesa-d-epistolae-dedic.xml


DAMIANVS BENESSA RHACVSAEVS IOANNI BAPTISTAE SODORINO SALVTEM PLVRIMAM DICIT

Si quis rerum naturam, Ioannes Baptista, cogitatione percurrat, paruis quibusdam et leuibus oriri principiis quaeque magna cognouerit. Cuius rei exemplum humani uis ingenii satis amplum praebuerit, quod intelligendis statim sublimioribus rebus hebes tenuiora quaedam prius oportet addiscat. Porro nihil alienum est in hominis natura conspici id, quod uniuersitati insitum dicimus. Illa enim ea ratione constat, ut expressa in singulis similitudo Dei creantis eluceat, unaque aliorum ueluti simulacra uideantur esse, quod cuncta unum imitentur exemplar praestantque, ut germanam illam lucem, qua in ipsa origine emicuere, simplicius hauriunt. Hinc, Sodorine, ad disserendum de rei publicae statu Plato uiam habuit, dum excutitur apud priscos famosa quaestio: iustum idemne est lege et natura? Cuius in ciuili uita ipsoque in homine ueluti duobus simulacris uim quaesiuit illudque tam praeclarum opus aedidit.

Quorsum haec? Silium Italicum commendare tibi gestio. Sed longa repetitio: uerum, dum Platonis meminisse datur occasio, nulli amphractus displicent. Si quod in hac poetices facultate miraculum est, illud mihi Vergilius plane uidetur esse aliosque poetas censeri ut proxime ad illum accedunt. Hic Platonicae sententiae subit recordatio, qui furore diuino poetas rapi censet eisque, ut caeteros rapiant, uim mutuari, exemplo magnetis annulum ferreum trahentis infundentisque caeteris uim eandem trahendi. Non iniuria ergo Silium a Vergilio factum poetam putamus, cuius praecipuus imitator extitit. Nosti hunc, dum causas ageret, quem imitaretur Ciceronem sibi delegisse, postea ad poeticen cum sese referret, Vergilium omni dicendi laude conatum sequi, ut a quibusdam ideo iudicaretur maiori studio quam ingenio uersus condere.

Verum quod ad imitandum delegit optimos, in eo uiri iudicium non mediocriter probatur. Hic ergo, mea quidem opinione, et carminis elegantia et operis materia quemquam delectauerit. Sunt enim in eo omnia uerba delecta, translationes eximiae, sermo distinctus figuris, non parua persuasio, cunctaque suis locis reddita, in omnibus uero heroica dignitas, ut non iniuria et delectare et prodesse simul possit. Nam eius generis est poema, ut humanae uitae non parum prosit usui, dum enim uarii militaris negocii tractantur status, quaue ratione unumquodque expeditur. Porro docetur in eodem casu quid consilii suscipiendum foret; demum gesta scripsit duarum urbium, quae pro terrarum orbis imperio certarunt eiusque belli principes clarissimi duces extitere. Nam cuiuis uel sapientissimo militiae magistro Hannibalem recte opposueris; Romae uero nulla unquam aetas maiorem numerum illustrium uirum tulit, ut satis amplam inde materiam habeas ad omnia bene administranda, siue in pace siue in bello malis. Accedit huc quod isthaec omnia tractauit Maronis uirtutes quantum ualuit in dicendo secutus. Atque eo pertinet superior tam alta repetitio. Saepe enim et grandis lux tolerari non potest et certissima non capitur ueritas, ingruentesque rerum species, nisi uelut in speculo cernat, acies ipsa interdum non sustinet. Mirum est consulendis simulacris quantum nostra mens reficitur, ut res ipsas melius cognoscat. Ita fit ut perutilis Silii sit lectio, in qua licet, ueluti gemmarum in cera impressas imagines, contemplari ipsum Maronem. Cuius oratio est tanquam naturae quoddam opus, in qua cuncta summa laude censenda sunt, sed non feriunt illico, quod nihil eminet: omnia ueluti coaequata sunt. Quo fit exemplo, ut in pulcherrima muliere, quid praecipuum sit, nescias, omnia tamen pulchra fatearis esse, cum non adeo formosis oculus aut alia pars quid conciliet gratiae statim intelligas. Ita duplici Silius ratione debet amari: quod ipse elegantissimus est et quod imitator Maronis.

Hunc pugillarem facere, quo ferri commodius possit, curauimus typis nuper inuentis, ne desit quicquam unde studiosi proficiant, cum liceat uel peregrinantibus optimos quosque authores gestare sine multa sarcina. Emendauimus nos codicem, sed quod emendatus sit, non audeo dicere: nihil enim tale praestari potest ab homine in emundo uendundoque occupato et quem decoxisse oporteret, si rationes alteri redderentur. Nam quarum mercium olim duplicate lucra constabant, modo sors integra non trahetur. Reliquum est ut uelis ocium hoc Lugdunense Silii lectione solari: multa te poterit iuuare, et uitae proderit et litteris, si manu illum non dimiseris.

Vale.