CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 367897 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/367897.

Nodus 367897 in documento natalis-f-carmina.xml


45. in laudem Marci Antonii Canalis, urbis Spalatinae praetoris dignissimi Splenduit cuius celebris per orbem Fama, seu diuus fuit ille seu uir; Nobilem prisci posuere uates Hunc super astra. Quisquis humano generi fauorem Praestitit quondam, meruit triumphum; Viuus augustos meruisse honores Dicitur immo. Lucidum nomen, decus atque uirtus Si quibus clari patribus senatus Fulxerit, nunquam tacitura Lethe Hunc superabit. Sed faces tamquam rutilantis astri Nubila expellent pluuiosa, quorum Nomen aeternum memorans per aeuum Fama loquetur. Nos tibi ciues Spalatensis urbis Mente deuota modulantis oestri Dicimus laudes merito decentes, Marce Canalis. Iste Turcarum prohibet tumultus, Exhibent cuncti sua lege sancta; Iste dat nobis fluat ut benigno Copia cornu. Nobilis, fortis, comis iste, clemens, Prouidus, constans, pius et seuerus; Hercules, Ianus, Fabius, Camillus, Iulius iste. Fulget Illustri iubar ut refundens Axe ridenti radios decorum; Gemma concluso rutilans in auro Sic nitet alba. Antoni princeps uerecunde, dormi. Dormias tutus, bone nos Canalis; En regit, pascit, fouet atque seruat Te duce Marcus.