CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 367102 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/367102.

Nodus 367102 in documento natalis-f-carmina.xml


39. Tabellas alloquitur, ut eundem Franciscum secure adeant An quia magna times intrare palatia forsan Et domino mixtis oscula ferre iocis, Retrahis iccirco, fidissima littera, passus, Fida ministerii munera ferre mei? Num pudet? Ipsa rogo uanum depone timorem: Est leuitas quod non cuique timere nocet. Altiuolas igitur felicibus excute pennas Ominibus, uento curre secunda tuo. Ni mihi nota forent uirtutis praemia clarae Illius, ingenium, sors, probitasque fides, Non ego per dubios uario discrimine casus Te traherem, nocuis haud mihi missa fores. At quoniam facilis noster deus ille perennis, Phoebe, tuus cultor conspicuumque decus, Qui mea facundo carpsit praecordia uersu, Cuius in extremo funere seruus ero, Te manet, acceptam perstringet et aurea labris Adiciens roseis basia multa dabit. Tum leget et releget formoso saepius ore Te meus aeterno tempore factus amor. Tum niueis manibus nimium retinebere fausta, Tum domini blando suscipiere sinu. Quam fortuna tuum clarescet candida fatum! Tunc eris accepto munere laeta nimis. Sis precor at memori, placeat si, percipe mente, Quae referas domino, pauca sed apta dato: "Non tibi pauca meis possunt, Francisce, libellis Reddere condignas carmina facta uices. Nam tua tanta seges cumulati muneris explet Ingenium nobis exiguumque latus. Littoribus conchas, coaceruas gramina campis; Obruimur meritis undique nempe tuis. Qui modo pro uersu quaerebam mittere uersus Proque sonis tenues, mollia uerba, sonos. Nunc in amore tibi non tantum uerba licebit Mittere, purpureis, ut fit, operta comis, Vera sed ex animo uerum testantia amorem Promere, dulciloquo mutua scripta sono. Tanta suo nunquam concepit pectore Bacchus Gaudia Gangeticis cum traheretur equis. Tanta nec, Hectoreae caderent cum moenia Troiae, Audiit Haemonium Graiugenumque decus. Tanta Giganteus Phlegraea ualle triumphus Nec meruit, superi parcite quaeso dei, Quanta meas nunc oh penetrarunt nata medullas Prospera, quod domino tantus amicus ero. Per uada, per Libyes mecum, per curua Maleae Littora, per Stygias est aditurus aquas. Sauromatas, glaciale solum qui uisere pro me, Nec timet extremis qua fluit Indus aquis. Cui ueterum cedunt arctissima uincla uirorum, Qui Phrygiam uincit Tyndareamque fidem. Haemonius cui sum fidus, cui Theseus ipse, Scipio, Patroclus Castoreusque comes. Ah tua magna nimis, dulcissime, littera nobis Pollicita est, meritis haud agitata meis. Ast ego quid merui? Qualis mihi munera confert Heu dominus? Quae sunt haec benefacta rogo? Militis en princeps, dominus tu munera serui Exigis at mores hoc meruere tui. Hoc genus e celsa demissum postulat aula, Hoc sibi perpetui nominis altus honos. Non mea, quae nulla est, uirtus, non praemia grati Muneris, accenso non in amore fides. Attamen utcumque est, sic habetur epistula, quam tu Misisti, extremo pectore fixa mihi. Vt nec Erythraei pretiosum gurgitis aequor, Fulua nec auriferi fluminis uada Tagi, Non opibus Persae, felicia munera Croesi Hanc mihi de nostris, eriperent manibus. Hanc ego pectoribus perstringam uiuus, eandem Mortuus obliquo substituam capite."