CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 365906 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/365906.

Nodus 365906 in documento natalis-f-carmina.xml


35. Francisco Raynerio amicae suae nomen declarat Quae, Francisce, tuos puella uultus Exarsit teneros, candide, scire cupis. Addam pollicitis fidem libenter, Ne rigidus uidear Caucaseusque nimis. Non mortalis amor decente forma, Virgo sed supero de Ioue nata fuit. Haec dum florigeros odore campos Perlustrat similis Persephonae et Triuiae, Vidit te uiolas rosis legentem Pulchrum, purpureo lilia mixta sinu. Miratur faciem comis nitentem Et teretes digitos marmoreasque manus. Quis tum praecipuos Adonis artus Praeferet, Idaliae sit procul ira deae! Illi uisus eras fauore tali, Endymion dignus quo tibi, Luna, tuus. Te spectans oculis perambit usque Virgineis, rabidas concipit illa faces. Nomen scire uelis tui furoris Et faciem, patria qua sit et ortus. Habe: Caelestis patria, beata forma, Euphrosyne nomen dicitur esse suum. Haec tibi mala parat manu feraci Aurea, conspicuo munera digna deo. Felix ne nimium superbulum et Tollas, Euphrosynae tam cito factus amor: Florum depereunt cito colores Et iuuenem subito curua senecta rapit.