CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 362358 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/362358.

Nodus 362358 in documento natalis-f-carmina.xml


18. in laudem Ioannis Baptistae Mullini, Spalatensium praetoris dignissimi Bella, fames, morbus totum sub legibus orbem Constituisse suis, cum uoluere, queunt: Spalaetum tribus his mundoque potentius ipso Exsuperat felix haec tria damna tamen. Quo duce tam saeuos miraris uicerit hostes, Vis recitem? Superant quae, rogo, scripta lege. Tempore quo nostram Mullinus praetor ad urbem Applicuit, dextra non sine uectus aue, Ferrea belligeri patuerunt limina Iani, Omnia terrifico plena fuere metu. Clausit at horrendum postquam prudentia templum Huius, adest placidae pacis amoena quies. Rura colonus arat, feruent cultoribus agri, Liber agit saturas undique pastor oues. Non Turcae insultant portis, non arma minantur: Dalmata iucundae munera pacis habet. Hinc suberat Cereris non parua penuria flauae, Dura fames, rigido durius ense malum. Hanc bonus extinxit propria uirtute Ioannes, Ingenio, studio consilioque graui. Ecce uides tibi quid felix uindemia profert: Vina Maroneis nobiliora cadis. Vndique subuectant celeres uitalia nautae Commoda, diuersis trans mare uecta plagis. Post bellum saeuamque famem saeuissima pestis Ausa est in nostrum sumere tela caput. Sed quia finitimos circum lustrauerat omnes Felle suo, rabiem perdidit illa trucem. Nam bene dispositis uigilanti pectore rebus Dispulit in tumidos saeua uenena notos; Dispulit obscurae tam saeua pericula mortis Praetoris clari nobile consilium. Ergo luem superas, superas bellumque famemque Viribus atque animo, clare Baptista, tuo. Omnia magnanimae uirtuti incommoda cedunt, Haec domina humanis casibus imperitat.