CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 360232 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/360232.

Nodus 360232 in documento natalis-f-carmina.xml


2. Ad amicam diutius expectatam Ignis et expectet uanae promissa puellae, Ludit amatorem quae male fida suum; Quae toties in amore deos iurata fefellit Et dixit: "Veniam, fac properanter eas. Vade, sed incassum ne sim uentura uideto. Festina, ne te serior hora uehat. Quo possim, mea uita, tuo paulisper amore Longius amoto non sine teste frui; Quo medium possim cupidis amplectier ulnis Figere et in collo stigmata blanda tuo; Quo possim tecum iucundos carpere fructus Et ueneris gratas enumerasse uices. Et quid erit quod non tua sit factura Neaera, Dummodo mentis ero non aliena meae. Non ego Caucaseas renuam transcendere rupes, Inter inhumanos dilaceranda lupos; Iusseris ad Libycas Syrtes: ego iussa natabo, Caeruleis audax associata feris; Seu uelis ad Gangem? Ganges mihi terminus esto: Si placeat, uiuam; si mea mors, moriar." His ego pollicitis - quis enim non talibus esset? ­ Illectus miser, hac credulitate tumens, Curro nec ardentem timeo Procyona, laborem Sperno nec amotum me remoratur iter. En uenit, ecce uenit promissae cura Neaerae - Expecto; tandem nulla Neaera uenit. At ueniet forsan paulum tardata: fidelis Saepe fuit; forsan causa probanda sua est. Aut fortasse patris grauior censura retardat; Aut negat aduentus mater iniqua suos. Quis scit an ipsa nouae resicet profluuia lunae, Pallidula roseas tabe notante genas. Posset et ad notum sese conferre sacellum: Perfidiae non est sed tamen ille locus. Rei miser, iniustae sunt haec commenta Neaerae Vana; meum falso torret amore iecur. Dic ubi uera fides? Vbi tot promissa? Cadentes More niuis lacrimae? Dic ubi uerus amor? Anne putas superos sine uindice perfida diuos? Tardior est quantum poena timenda magis. Fulmina missa time! Timens ne gurgite saeuo, Cum mare sulcabis, te maris unda uoret. Ah pereat quicumque fidem putat esse puellis: Nulla puella meo tempore fida manet. Non possum tolerare leues: sint gaudia uulgi; Esse potest leuius qua leuitate nihil.