CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 358635 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/358635.

Nodus 358635 in documento sisak-epist.xml


186. 1592. travanj 25. Ratni tabor KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/54. Izvornik Reverendi domini et patres colendissimi, praemissa salute officiorum commendationem.

Quod rarius scribam non est quod miremini. Prohibeor gravibus occupationibus, potissimum defensione colonorum usque ad sanguinem. Provincia tota est devastata nec aliud restat quam ut castrum quoque aut alicui donetur aut commutetur.

In castris bibitur, manducatur, convivatur, dormitur incassum. Victi tandem Germani multis domini bani cohortationibus deliberarunt post varia consilia, cum primum aquae decreverint, quae universas ripas excedunt, sese in hostem ituros. Interea obsecrationibus domini bani pons quem aqua disiecit mihi iterum sternendus summa cum difficultate erit, ne vel in hoc aut dominus banus aut nos a Germanis, qui utinam periissent prius quam hunc venissent, calumniemur. Expensae quantae fiunt a nobis in alendis magistris ac nostris miseris colonis, vix dici potest. Taceo de aliis quae quotidie fere generalibus offerrimur et bano. Duas magnas bombardas nudius tertius adduxit hostis, quas cum aliis erecto castro inposuit atque heri nostris conspicantibus omnes explosit summa cum solennitate. Nostri coloni sese plurimi clam subtraxerint et in horas latenter discedunt famelici, similiter aliorum quoque dominorum. Dixi domino bano secrete haec quo citius rem maturaret.

Cum his foelicissime valeant. Profectum tandem in hostem cum fuerit, perscribam. Interea eaedem iugiter Deum orent pro nobis et pro nostris negligentiis. Ex castris ad pontem fractum 25. Aprilis 1592. Reverendarum dominationum vestrarum servus deditissimus, Micatius, manu propria. A tergo: Reverendis dominis capitulo Zagrabiensi etc., dominis patronis colendissimis. Cito, citissime, cito.