CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 358504 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/358504.

Nodus 358504 in documento sisak-epist.xml


184. 1592. travanj 20. Ratni tabor KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/52. Izvornik. Reverendi domini et patres colendissimi, orationum oblationem.

Litteras quibus nobis immane exemplum Hraztovicze ob oculos proponunt, non sine gravi animi dolore accepimus, quod quidem exemplum mihi bis per dominum banum est propositum. Hac in re quid facto opus fiet, docebunt: nos tempore modo praesenti tempestate bellica liberari possemus. Sed vereor ne iam sic decoctum negotium: nam Sisciani nullum penitus discessum, sed deditionem machinantur. Si in castrum extraneos habere possem, mallem, forsitan omnem metum suspicionis adimerem; domestici etsi sint ignari, prout conspiciuntur, nescitur tamen quid lateat in mente. Ego nemini hucusque fidi aperte denuncians suspitionem esse de castrensibus, illi iurare ac sese examinare non desinentes etc. Multa alia, quae toties inculcavi etiam cum vituperiis, nunc hona verba dantur, migamo wze po wze etc.

Panes et vinum per Czeztar missa in Drenchinam Superiorem veluti ad manum locavi, ut cum inportuni fuerint, Germani auferant ut rapinam. Dominus decanus quae vendenda erunt, eorum habebit curam. Dominus banus ab eo tempore quo venit non nisi Helenam meam bibit, ob id illi nullum vas vini oblatum. Et atioquin satis vini habet ex Kravarzka.

Plura prohibet dolor scribere ob querelas colonorum eorumque rapinas, conficeret omnes maerore non timore.

Cum his reverendae dominationes vestrae valeant foeliciter orantes Deum pro nobis. Ex castris ad pontem 20. Aprilis 1592. Reverendarum dominationum vestrarum servus Micatius, manu propria. A tergo: Reverendis dominis capitulo Zagrabiensi etc., dominis patronis colendissimis. Notatum a capitulo: 1692 Timor de defectione.